장음표시 사용
51쪽
liumque, ne1dio adeptus magis, an meritus, herede hostis siti filio excessit. XLVII. Subeunt in hac reputatione Delphica Oracula, velut ad castigandam hominum vanitatem a Deo emissa. Duo sunt haec: Phedium 1elicissimum, qui pro patria proxime Occubuisset. Iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consultum, Aglaum Psophidium esse feliciorem. Senior hic in angustissimo Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibiis large sufficiens, praedium colebat, nunquam eX eo egressus: atque ut e vitae genere manifestum est)minima cupiditate minimum in vita mali eXpertus. XLVIII. Consecratus est Vivus sentiensque oraculi ejusdem jussit & Jovis deorum summi adstipulatu, Euthymus pycta , semper Olympiae Victor,& semel victius. Patria ei Locri in Italia: ibi imaginem ejus, & Olympiae alteram, eadem die tactam fulmine, Callimachum, ut nihil aliud, miratum Video , ad eumque jussisse sacrificari: quod & vivo factitatum& mortuo : nihilque adeo nitrum aliud, quam hoc placuisse Diis. XLIX. De spatio atque longinquitate Vitae hominum , non locorum modo sitUS, Verum exempla , ac sua cuique sors nascendi incertum fecere. Hesiodus, qui primus aliqua de hoc prodidit, fabu-Iose ut reor multa de hominum aeVo referenS, cornici novem nostras attribuit aetates, quadruplum ejus cervis, id triplicatum corvis. Et reliqua fabulosius in phoenice, ac Nymphis. Anacreon Poeta Arganthonio Tartesisiorum regi CL tribuit annos, Cinyrae Cypriorum X annis amplius, 2 imio CC.
52쪽
Theopompus Epimenidi Gnosito CLVII. Hellanicus quosdam in usitolia Epiorum gentis CC explere. Cui
adstipulatur Damastes, memorans Pictoreum ex iis praecipuum corpore viribusque, etiam CCC vixisse. Ephorus Arcadum reges CCC annis. Alexander Cornelius , Dandonem quendam in Illyrico D vixisse. Xenophon in Periplo, Tyriorum insulae regem DC,
atque, ut parce mentitus, filium ejus DCCC : quae omnia inscitia temporum acciderunt. Annum enim alii aestate unum determinabant, & alterum hieme: alii quadripartitis temporibus, sicut ArcadeS, quorum anni trimestres fitere: quidam Lunae senio, ut
AEgyptii: itaque apud eos aliqui & singula millia
Sed ut ad consessa transeamus, Arganthonium Gaditanum octoginta annis regnasse prope certum est : putant quadragesimo coepisse. Masmissam sexaginta annis regnasse indubitatum est: Gorgiam Siculum centum & octo vixisse. Q. Fabius Maximus sexaginta tribus annis Augur fuit. M. Perpenna, SI nuper L. Volusius Saturninus, omnium quos in Consulatu sententiam rogaverant, superstites fuere. Perpenna, septem reliquit ex iis, quos Censor legerat: vixit annos XCVIII. Qua in re & illud adnotare succurrit, unum omnino quinquennium sitisse , quo Senator nullus moreretur: cum Flaccus & Albinus Censores lustrum condidere , usque ad proximos censores, ab anno Urbis quingentesimo septuagesimo nono. M. Valerius Corvinus C annos implevit: cujus inter primum & sextum Consillatum XLVI anni fuere. Idem sella curuli semel ac vicies sedit.
53쪽
quoties nemo alius. AEquaVit ejus vitae spatium Me tellus PontifeX. Et ex seminis Livia Rutilii XCVII annos excessit: Statilia, Claudio Principe, ex nobili domo, non a ginta novena: Terentia Ciceronis CIII, Clodia Ofilii CXV: haec quidem etiam enixa quindecies. Luc- ceja mima centum annis in scena pronuntiavit. Galeria Copiola Enaboliaria reducta est in scenam, C. Poppaeo, Q. Sulpicio COSS. ludis pro salute Divi Aligusti votivis, annum centesimum quartum agenS: quae producta fuerat tirocinio a M. Pomponio AEdili plebis, C. Mario, Cn. Carbone Consulthus,
ante annos nonaginta unum : & a Magno Pompejomagni theatri dedicatione, anus pro miraculo reducta. Sammulam quoque centum annis ViXisse, auctor est Asconius Pedianus. Minus miror Stephanionem
qui primus togatus saltare instituit) utrisque secularibus ludis saltasse, & Divi Augusti, & quos Claudius Caesar consulatu suo quarto fecit, quando LXIII non amplius anni interfuere, quanquam & postea diu vixit. In Tmoli montis cacumine, quod Vocant Tempsin, CL anniS ViVere, Musianus auctor est. Totidem annos censum Claudii Caesaris Cens ira T. Fullonium Boii niensem : idque collatis censibus quos ante detulerat, Vitaeque argumentis etenim id curae principi erat) verum apparuit. L. Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam. Epigenes CXII annos impleri negavit posse: Berosus excedi CXVII. Durat & ea ratio, quam Petosiris ac Necepsos tradiderunt, & tetar- temOrion appellant, a trium signorum portione,
54쪽
'ia posse in Italiae tractu CXXIV AnnOS Vitae contingere apparet. NegaVere illi, qIlenquam XC partium exorti in mensuram quod anaphoraS Vocant) transgredi, & has ipsas incidi occi usu maleficorum siderum, aut etiam radiis eorum, Solisseque. Schola rursus AEsculapii s ecuta, quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, sed quantum plurimum tribuat, incertum est. Rara autem esse dicunt longiora tempora , quandoquidem momentis horarum insignibus, Lunae dierum, ut VII atque XV quae nocte ac die observantur ) ingens turba nasiacatur, scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant, non fere ita genitis LIV annum excedentibuS. Primum ergo artis ipsius inconstantia declarat, quam incerta res sit. Accedunt experimenta & exempla recentissimi censes, quem intra quadriennium Imperatores Caesares Vespasiani, pater filiusque Censores egerunt. Nec sunt Omnia Vasaria excutienda: mediae tantum partis, inter Apenninum Padumque, ponemus eXempla. Centum Viginti annos Parmae tres edidere, Brixelli unus cxxv, Parmae duo cXXX,
Placentiae unus CXXXI, FaVentiae una mulier c XV,
Bononiae L. Terentius Marci filius, Arimini vero M. Aponius C & L, Tertulla, CXXXVII. Circa Placentiam in collibus oppidum es Velejacium, in
quo CX annos sex detulere, quatuor centenOS Vice-nOS : unus CXL, M. Mucius M. filius, Galeria Felix. Ac ne pluribus moremur in re confessa , in regione Italiae octaVa centenum annorum censi sunt homines LIV, centenum denum homines XIV, cen-
55쪽
teniim vicenum quinum homines duo, centenum Tricenum homines quathlor, centenum tricenum quinum aut 1eptensim totidem , centenum quadragenum homineS treS.
Alia mortalitatis inconstantia : Homerus eadem nocte natos Hectorem dc Polydamanta tradit, tam diveris sortis viros. C. Mario, Cn. Carbone III COSS. a. d. quintum Kalend. Iunias, M. Caecilius Rhinfiis & C. Licinius Calvus eadem die geniti sunt, Oratores quidem ambo, sed tam dispari eventu. Hoc etiam iisdem horis nascentibus in toto mundo quotidie evenit, pariter domini ac servi gignuntur, reges & inopeS. LI. Publius Cornelius Rufus, qui Consul cum M'. Curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. E diverso Pheraeus Iason
deploratus a medicis VOmicae morbo, cum mortem in acie quaereret, Vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus Consul apud sumen Isaram proelio commisis adversus Allobro. gum ArVernorumque gentes, a. d. VI idus Augustas, CXXX M. perduellium caesis, febri quartana liber
tus est in acie. Incertum ac fragile nimium est hoc munus naturae , quidquid datur nobis : malignum vero & breve etiam in his, quibus largissime contigit, uni-Versum utique aevi tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae quietis, dimidio quisque spatio vitae fune Misit 8 pars aqua morti similis exigitur, aut poena, nisi contigit quies. Nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent: non senectae, in poe- C. Plin. Vol. II. D
56쪽
tot metus, tot curae, totieS in Vocata morte, ut nullum frequentius sit votum. Natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditUS, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta : &tamen vitae hoc tempus annumeratur. Ergo pro miraculo & id solitarium reperitur eYemplum, Xenophilum Musicum centum Sc quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. At hercules reliquis Omnibus per singulas membrorum partes , qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis, aut rigor : neque horis modo, sed & diebus noctibusque trinis quadrinisve, eti3m anno toto. Atque etiam morbus est aliquis, per sapientiam mori. Morbis enim quoque quasdam leges natura posuit. Quadrini circuitus febrem , nunquam bruma, nunquam hibernis mensibus incipere: quosdam post sexagesimum vitae spatium non accidere : alios pu- hertate deponi, a feminis praecipue. Senes minime sentire pestilentiam. Νamque & universis gentibus ingruunt morbi, & generatim modo serVitiis, modo procerum ordini, aliosque per gradus. Qua in re observatum, a meridianis partibus ad occasum Solis pestilentiam semper ire : nec unquam fere aliter : non hieme, nec ut ternos eXcedat menseS.
LII. Jam signa letalia : in furoris morbo risum: sapientiae Vero aegritudine, fimbriarum curam &stragulae vestis plicaturas: a somno mo Ventium neglectum, praefandi humoris e corpore essitivium :in oculorum quidem dc narium adspectu indubitata
57쪽
maxime, atque etiam stipino assidite cubitu : vena
rum inaequabili aut formicante percussu : quaeque alia Hippocrati principi medicinae observata filiat. Et cum innumerabilia sint mortis signa, salutis se curitatisqhle nulla sunt: quippe cum Censorius Cato ad filium de validis quoque obserVationem, ut ex Oraculo aliquo, prodiderit, Senilem juventam praematurae mortis este signum. Morborum Vero tam
infinita est multitudo, ut Pherecydes Syrius serpentium multitudine ex corpore ejus erumpente exspiraverit. Quibusdam perpetua febris est, ut C. Maecenati. Eidem triennio supremo, nullo horae momento contigit sonantis. Antipater Sidonius poeta Omnibus annis, uno die tantum natali, corripiebatur febre, & eo consumtus est satis longa senecta. LIII. Aviola Consularis in rogo revixit: & quoniam subveniri non potuerat praevalente flamma , vivus crematus est. Similis causa in L. Lamia Praetorio viro traditur. Nam C, AElium Tuberonem Praetura functum a rogo relatum, Messala Rufus, &plerique tradunt. Haec est conditio mortalium : ad has , & ejusmodi occasiones fortunae gignimur, uti de homine ne morti quidem debeat credi. Reperimus inter exempla, Hermotimi Claromenii animam relicto corpore errare solitam, vagamque e longinquo multa annuntiare, quae nisi a praesente nosci non possent, corpore interim semianimi : donec
cremato eo inimici qui Cantharidae vocabantur
remeanti animae velut vaginam ademerint. Aristeae etiam Visam evolantem ex ore in Proconneso, cor
58쪽
equidem & in Gnosito Epimenide simili modo accipio: Puerum aestu & itinere sessum in specu septem& quinquaginta dormisse annis: rerum faciem mutationemque mirantem , Velut postero experrectum die: hinc pari numero dierum senio ingruente, ut tamen in septimum & quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. Feminarum sexuS huic malo Videtur maxime opportunuS, conVersione Vul-
ae : quae si corrigatur, spiritus restituitur. Huc pertinet nobile apud Graecos volumen Heraclidis, 1eptem diebus feminae exanimis ad vitam reVocatae. Varro quoque auctor est, XXviro se agros dividente Capuae, quendam qui efferretur, soro domum remeasse pedibus. Hoc idem Aquini accidisse. Romae quoque Corfidium materterae suae maritum ere locato revixisse, & lΘcatorem funeris ab eo elatum. Adjicit miracula , quae tota indicaste conveniat. E duobus fratribus equestris ordinis, Corfidio majori accidisse, ut videretur exspirasse, ape
loque testamento recitatum heredem minorem si
neri institisse: interim eum, qui videbatur exstinc tus, plaudendo concivisse ministeria, & narrasse a fratre se venisse, commendatam sibi filiam ab eo. Demonstratum praeterea, quo in loco defodisset aurum nullo conscio, & rogasse ut iis funebribus, quae
comparasset, efferretur. Hoc eo narrante, fratris
domestici propere annuntiavere exanimatum illum:& aurum, ubi dixerat, repertum est. Plena praeterea vita est his vaticiniis, sed non conferenda,
cum saepius falsa sint, sicut ingenti exemplo docebimus. Bello Siculo Gabienus Caesaris classivi ius so
59쪽
tii Tiniri captus a Sext. Pompejo, jussu esus incisa cervice, & Vix cohaerente, iacuit in litore toto die Deinde cum advesperavisset, cum gemitu precibusque congregata multitudine petiit, uti Pompejus ad
1e Veniret, aut aliquem ex arcanis mitteret: se enim
ab inferis remissum, habere quae nuntiaret. Misit Plures Pompejus ex armcis, quibus Gabienus dixit:
Inferis diis placere Pompeji causas & partes pias:
Proinde eventum futurum, quem optaret: hoc se nuntiare jussum: argumentum fore Veritatis , quod peractis mandatis, protinus exspiraturus esset: isque ita evenit. Post sepulturam quoque Visorum exempla sunt: nisi quod naturae opera, non Prodigia consectamUr. LIV. In primis autem miraculo sunt atque frequenti mortes repentinae, hoc est, summa Vitae felicitas,)quas esse naturales docebimus. Plurimas prodidit Verrit : nos cum delectu modum serVabimus. Gaudio obiere , praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles & Dionysius Siciliae tyranni , UterqUe BC-cepto tragicae victoriae nuntio. Mater pugna illa Cannensi, filio ineolumi viso contra falsitim nuntium. Pudore Diodorus sapientiae Dialecticae pro-sesor, lusoria quaestione non protinuS ad interrogationes Stilponis dis luta. Nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, Praetor, & Praetura Pe functus Dictatoris Caesaris pater : hic Pisis exanimatus, ille Romae Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie Kalend. Januarias: in cujus locum Rebilus paucissimarum horarum Consulatum petiit:
60쪽
item C. Vulcatius Gurges Senator r omnes adeo sani atque tempestiVi, ut de progrediendo cogitarent.
O. AEmilius Lepidus jam egrediens incusso pollice
limini cubiculi. C. Aufustius egressus cum in Senatum iret, offenso pede in Comitio. Legatus quo que, qui Rhodiorum causam in Senatu magna cum admiratione oraverat, in simine Curiae protinus exspiravit progredi volens. Cn. Behius Tamphilus, Praetura de ipse stinctus, cum a puero quaesisset horas. Aulus Pompejus in Capitolio , cum Deos salutasset M'. Jhiventius Thalna Consul, cum sacrificaret. C. Servilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei secunda, in P. Pansam fratrem in-ntaeus. Bebitis judex, cum vadimonium differri jubet. M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro. Nec non & proximo anno, dum Consulari viro in aurem dicit, eques Romanus, ante Apollinem eboreum, qui est in foro Augusti. Super omnes C. Iulius medicus dum inungit, specillum per
oculum trahens. Aulus Manlius Torquatus Consularis, cum in coena placentam appeteret. L. Tuccius Valla medicus, dum mulsi potionem haurit. Ap. Saul ejus, cum a balneo reversus mulsum bibisset, ovumque sorberet. P. Quinctius Scapula, cum apud Aquilium Gallum coenaret. Decimus Saufeius scriba, cum domi suae pranderet. Cornelius Gallus Praetorius, de Q. Haterius eques Rom. in
Venere obiere. Et quos nostra adnotavit aetas, duo equestris ordinis in eodem Pantomimo mythico, tum forma praecellente. Operosissima tamen securitas mortis in M. Ostio Hilaro ab antiquis traditur.