장음표시 사용
341쪽
patet Eratosthenis ratione, stadia XL, hoc est, pas-1iuina citiinque millibus : aliqui XXX 1 I stadia singulis schoenis dedere. Attolluntur colles alti, decurruntque & in plana arbores sponte natae. Terram argillosam esse convenit, raris fontibuS ac nitro sis. Attingunt 3c Minaei, pagus alius per quOS eVehitur uno tramite angusto. Hi primi commercium murti secere , maximeque exercent: a quibus &Minaeum dictum est. Nec praeterea Arabum alii thuris arborem Vident, ac ne horum quidem omneS. Feruntque ΜΜΜ non amplius esse familiarum, quae jus per successiones id sibi vindicent. Sacros Vocari ob id, nec ullo congressit feminarum, fune
rumque , cum incidant.e3S arboreS, aut metant,
Pollui : atque ita religione merces augeri. Quidam promiscuum jus iis populis esse tradunt in silvis: alii per vices annorum dividi. XXXI. Nec arboris ipsinis quae sit facies, constat. Res in Arabia gessimus, & Romana arma in magnam partem ejUS PenetraVere. Cajus etiam Caesar Augusti filius inde gloriam petiit, nec tamen
ab ullo quod equidem sciam ) Latino arborum
earum tradita est facieS. Graecorum eXenapin Variant. Alii folio piri, minore dumtaxat, & herbidi coloris prodidere. Alii lentisco similem subrutilo. Quidam terebinthum esse, & hoc 'isum Antigono regi allato fi utice. Juba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esta caudicis, ramis aceris maxime Pontici, succum amygdalae modo emittere : talesque in Carmania apparere, Oc
342쪽
in AEgys ito satas studio Ptolemaeorum regnant um. Cortice lauri esse constat: quidam & folium simile dixere. Talis certe fuit arbor Sardibus. Nam &Asiae reges serendi curam habuerunt. Qui mea
aetate legati ex Arabia Venerunt, Omnia incertiora secerunt, quod jure miremur, Virgis etiam thuris ad nos commeantibus : quibus credi potest, ma- 4rem quoque terete & enodi fruticare trunco. XXXII. Meti semel anno solebat, minore occa, sione. Vendendi. Jam quaestus alteram vindemiam psfert. Prior atque naturalis vindemia circa Canis Ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime Videatur esse praegnans, tenuissimusque tendi cortex. Laxatur hic plaga, non adimitur. Inde prosilit spuma pinguis. Haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita. Purius illo modo, sed hoc pon- , derosius. Quod in arbore haesit, ferro depectitur , ideo corticosum. Silva divisa certis portionibus,
mutua innocentia tuta est: neque ullus saucias arbores custodit: nemo furatur alteri. At hercule Alexandri ae, ubi thura interpolantur, nulla satis custodit diligentia ossicinas. Subligaria signantur opifici : persona adjicitur capiti, densusve reticulus : nti di emittuntur. Tanto minus fidei apud nos poena, quam apud illos silvae habent. Autumno legitur pi, aestivo partu. Hoc purissimum, candidum. Secunda vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. Rufum hoc exit, nec comparandum priori. Illud carpheotum, hoc dathiatum vocant. Creditur novellae arboris candidius, sed veteris odo-
343쪽
ratius. Quidam & in insulis melius putant gigni.
Juba in insulis negat nasci. Quod ex eo rotunditate guttae pependit, masia
tur , ubi non sit semina. Religioni tributum, ne 1 exus alter usurparetur. Masculum aliqui putanta specie testium dictum. Praecipua autem gratia est mammoso, cum haerente lacrima priore consecuta alia miscuit se. Singula haec manum implere solita invenio, cum minore diripiendi aviditate lentius nasci liceret. Graeci stagoniam & atomum tali modo appellant : minorem autem Orobiam. Micas concussu elis AS mannam VocamuS. Etiamniim tamen inVeniuntur guttae, quae tertiam partem minae, hoc est,. XXVIII denariorum pondus aequent. Alexandro Magno in pueritia sine parcimonia thura ingerenti aris, paedagogus Leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset thuriseras gentes, supplicaret. At ille Arabia potitus, thure Onustam navem misit ei, exhortatus, ut large Deos
Thus collectum Sabota camelis conVehitur, porta ad id una patente. Digredi via capitale leges secere. Ibi decimas Deo, quem Vocant Sabin , mensura, non pondere, sacerdotes capiunt. Nec ante mercari licet: inde impensae publicae tolerantur. Nam & benigne certo itinerum numero Deus h
spites pascit. Evehi non potest, nisi per Gebanitas: itaque & horum regi penditur Vectigal. Caput eorum Thonina abest a Gaza nostri litoris in Iudaea oppido quadragies & quater centena, ac triginta sexta Plin. GL IL Y
344쪽
millia passitum , quod dividitur in mansiones camelorum LXV. Sunt & quae sacerdotibus dantur portiones , scribisque regum certae. Sed praeter hos &custodes , satellitesque, & ostiarii, & ministri populantur. Jam quac que iter est, aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo, aut pro mansionibus, variisque portoriis pendunt, ut sumtus in singulos camelos denarium DCLXXXVIII ad nostrum litus colligat: iterumque imperii nostri publicanis penditur. Itaque optimi thuris libra X, VI pretium Habet: secunda X, V, tertia X, III. Apud nos adulteratur resinae
candidae gemma perquam simili: sed deprehenditur, quibus dictum est, modis. Probatur candore, amplitudine , stagilitate, carbone, ut statim ardeat. Itemne dentem recipiat potius, quam in micas Dietur. XXXIII. Myrrham in iisdem silvis permixta arbore nasci tradidere aliqui, plures separatim : quippe multis in locis Arabiae gignitur, ut apparebit in generibus. Convehitur & ex insulis laudata.
Petuntque eam etiam ad Troglodytas Sabaei transitu maris. Sativa quoque provenit, multum silvestri praelata. Gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice restigerata.
XXXIV. Arbori altitudo ad quinque cubita,
nec sine spina, caudice duro & intorto, crassiore, quam thuris, & ab radice etiam, quam reliqua sui parte. Corticem laevem, similemque unedoni: sta-hrum alii, spinosumque dixere. Folium olivae, Verum crispius, & aculeatum. Juba olus atri. Aliqui similem junipero, scabriorem tantum spinisque horridam , solio rotundiore, sed sapore juniperi. Νec
345쪽
non fuere, qui e thuris arbore utrumque nasc1
XXXV. Incidunttu' bis & ipsae, iisdemque temporibus , sed a radice usque ad ramos, qui valent. Sudant autem sponte prius, quam incidantur, stacten dictam, cui nulla praefertur. Ab hac sativa, in silvestri quoque melior aestiva. Non dant ex myrrha portiones Deo, quoniam & apud alios nasicitur. Regi tamen Gebanitarum quartas partes estis pendunt. Cetero passim a vulgo coemtam in solles conferciunt, nostrique unguentarii digerunt haud dissiculter odoris atque pinguedinis argumentis. Genera complura : Troglodytica silvestrium prima. Sequens Minaea, in qua Atramitica est,& Ausaritis Gebanitarum regno. Tertia Dianitis. Quarta collatilia. Quinta Sem bracena, a civitate regni Sabaeorum mari proxima. Sexta, quam Dusaritin vocant. Est & candida uno tantum loco, quae in Messalum oppidum confertur. Probatur Tro.
glodytica pinguitudine, & quod adspectu aridior
est, sordidaque ac barbara, sed acrior ceteris. Sem bracena praedictis caret vitiis, ante alias hilaris, sed viribus tenuis. In plenum autem probatio est minutis glebis, nec rotundis, in concretu albicantis succi & tabescentis: utque seacta candidos ungues habeat, gustu leniter amara. Secunda bonitas intus varia. Pessima, intus nigra: pejor, si etiam so-ris. Pretia ex occasione ementium Varia. Stactae Vero a XIII ad XL. Sativae summum ad X, XI: Erythraeae , ad XVI. Hanc volunt Arabicam intelligi. Troglodyticae nucleo, XVL: ejus Vero, quam OdO
346쪽
rariam Voc4nt, XIV. Adulteratur lentisci glebis,& giimmi. Item cucumeris 1 ucco amaritudinis causa.: sicut Pongeris, spuma argenti. Reliqua vitia deprehenduntur sapore , gummi, dente lentescentis. Fallacissime autem adulteratur Indica myrrha, quae
ibi de qxiada u spina colligitur. Hoc solum pejus
Indi lii fieri uel sacili distinctione : tanto deterior est. i. XXVI. Ergo transit in. mastichen , quae & ex alia spina fit in India, , itemque in Arabia : lamam vocant. Sed mastiche quoque gemina esst: quoniarn in Asia Graeciaque reperitur herba radice folia emittens, & carduum similem malo, seminis plenum: lacrimaque erumpit incisa parte summa, Mix ut dignosci poβit a mastiche vera. Nec non&llertia in Ponto est, bituminis similior. Laudatissima autem Chia candida, cujus pretium in libras
XX , nigrae, Vero XII. Chia e lentisco traditur gigni gummi modo; adulteratur, ut thura, resina. XXXVII. Arabia etiamnum ladano gloria. tur : forte casuque hoc dc injuria fieri odoris, pii res tradidere. Capras maleficum alias frontibus animal, odoratorum Vero fruticum appetentius, tanquam intelligant pretia, germinum caules praedulci liquore turgentes , distillantemque ab his casus mixtura succum improbo barbarum villo abstergere : hunc glomerari pulvere , incoqui Sole:&udeo in ladano caprarum pilos esse : sed hoc non alibi fieri, quam in Nabataeis, qui sunt ex
Arabia contermini Syriae. Recentiores ex auctoribus strobon hoc vocant : uaduntque iuvas Arabum pastu caprarum
347쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XII. 3 iinfringi, atque ita sticcum Villis inhaerescere : verum autem ladanum Cypri insulae esse : ut obiter quaeque genera Odorum dicantur, quamviS non terrarum ordine :) similiter hoc δc ibi fieri tradunt, Sc esse oesypum hircorum barbis genibusque villosis inhaerens, sed ederae flore deroso, pastibus matutinis cum est rorulenta Cypros. Deinde nebula Sole 'discussa , pulvereui madentibus villis a haereshepe, atque ita ladanuin depecti.
Sunt qui herbam in Cypro, ex qua id fiat, ledam appellant: etenim illi ledanum vocant: hujus pingue insidere itaque attriuitis funiculis : herbam eam conVolvi, atque ita ossas fieri. Ergo in utraque gente bina genera, terrenum.& factitium. Id quod terrenum est, friabile: factitium, lentum. Nec non & fruticem esse dicunt in Carmania,& super AEgypthim per Ptolemaeos translatiS plantis : aut ut alii) generante & id thuris arbore ecolligique, ut gummi, inciso cortice, & caprinis pellibus excipi. Pretia sunt laudatissimo in libras . asses XL. Adulteratur myrti baccis, S aliis anima. litim sordibus. Sinceri odor debet esse ferus, &quodammodo i solitudinem redolens : ipstim visi aridum , ta hi statim moIlescere, accen sum fulgere , odore jucundo gratum. Myrtata deprehenduntur, crepitantque in igne. Praeterea sincero calculi potius e rupibus inhaerent, quam pulViS. XXXVIII. In Arabia & olea dotatur lacrima,
qua medicamentum conficitur, Graecis enhaemon dictum, singulari effectu contrahendis Vulnerum cicatricibus. In maritimis eae fluctibus aestuque ope-
348쪽
riuntur. Nec hac cael nocetur, cum constet & in
soliis salem relinqui. Haec sunt peculiaria Arabiae :& pauca Jraeterea communia, alibi dicenda, quΟ-niam in 1is Vincitur. Peregrinos ipsa mire odores& ad exteros petit. Tanta mortalibus suarum rerum satietas est, alienarumque aviditas.
XXXIX. Petunt igitur in Elymaeos arborem bratum , cupresib fuci similem , exalbidis ramis, iucundi odoris accensam, & cum miraculo historiis Claudii Caesaris praedicatam. Folia ejus inspergere potionibus Parthos tradit. Odorem esse proximum cedro, fumumque eius contra ligna alia remedio. Nascitur ultra Pasitigrin in finibus oppidi Sittacae, in monte Zagro. XL. Petunt & in Carmanos arborem strobum ad sussitus, per sam vino palmeo accendenteS. Hujus odor redit a cameris ad solum jucundus, sed aggraVans capita, citra dolorem tamen. Hoc somnum aegris quaerunt. His commerciis Carrhas Oppidum aperuere, quod est illis nundinarium. Iu- de Gabbam omnes petere solebant, dierum XX itinere, & Palaestinam Syriam: postea Characem peti coeptum, ac regna Parthorum ex ea causa, auctor est Iuba. Mihi ad Persas etiam prius ista portasse, quam in Syriam aut AEgyptum, Videntur, Herodoto teste, qui tradit singula millia talentum thuris annua pensitasse Arabas regibus Persarum. Ex Syria revehunt styracem, acri odore ejus in .socis abigentes suorum fastidium. Cetero, non alia ligni genera sunt in iisu, quam odorata r cibosique Sabaei coquunt thuris ligno, alii myrrhae, Op-
349쪽
NATUR. HISTOR. LIB. XII. 343pidorum vicorumque non alio, quam ex aris, fumo atque nidore. Ad hunc ergo sanandum urunt styracem in pellibus hircinis, sussiuntque tecta. Adeo nulla est Voluptas, quae non assiduitate fastidium pariat. Eundem & ad serpentes fugandas urunt, in odoriferis silvis frequentissi1nas. XLI. Non sunt eorum cinnamomum aut casia:& tamen Felix appellatur Arabia, falsa & ingrata cognominis, quae hoc acceptum superis serat, cum plus ex eo inferis debeat. Beatam illam secit hominum etiam in morte luxuria, quae Di1s intelle-Xerat genita, adhibens urendis defunctis. Periti r
rum asseVerant, non ferre tantum annuo foetu,
quantum Nero Princeps novissimo Poppaeae suae die concremaverit. AEstimentur postea toto orbe singulis annis tot funera, acervatimque congesta honori cadaverum, quae Diis per singulas micas damtur. Nec minus propitii erant mola salsa supplicantibuς, immo Vero ut palam est placatiores. Verum Arabiae. etiamnum felicius mare est : ex illo namque margaritas mittit. Minimaque computatione millies centena millia sestertium annis omnibus India & Seres, peninsulaque illa imperio nostro adimunt. Tanto inobis deliciae & feminae con stant. Quota enim portio ex illis ad Deos quaeso iam, uti ad inseros, pertinet λ l hXLII. Cinnamomum & casta labulose narravit antiquitas, princepsve Herodotus, avium niuis, &privatim phoenicis, in quo sitii Liber Pater educa tus esset, ex inviis rupibus arboribusque decuti . carnis quam ipsae inferrent pondere aut plumbatis
350쪽
sagittis. Item catisam circa paludes propugnante unguibus diro Vespertilionum genere, aligerisque
serpentibus : his commentis augentes rertim Pretia. Comitata Vero, fabula est , ad meridiani Solis repercustiis inenarrabilem quendam universitatis halitum e tota peninsula exsistere, tot generum purae spirante concentu, Magnique Alexandri classibus Arabiam odore primum nuntiatam in altum. Omnia falsa, siquidem cinnamomum, idemque cinnannunt, nascitur in AEthiopia Troglodytis connia bio perm1xta. Hi mercantes id a conterminis, vehunt per maria Vasta ratibus, quas neque gubernacula regant, neque remi trahant vel impellant, non ela, non ratio ulla adjuvet, cum omnium instar ibi sint, homo tantum & audacia. Praeterea hibernum mare eYigunt circa. brumam, Euris tum maxithe flantibus. Hi reetidi cursu per sinus impellunt, atque a promontorii ambitu A este deferunt in portum Gebanitarum qui vocatur Ocila. Quamobrem illi maxime id petunt, produntque
ViX quinto anno reverti negotiatores, & multos interire i Contra revehunt vitrea, & aliena, Vestes, fibulas cum armillis ad monilibus. Ergo negotiatio illa feminarum maxime ude constat. Ipse frutex duum cubitorum altitudine Pamplisi simus , palmique minimus i IV digitis stirculosus , arido similis. Cum viret, inon odoratus, folio ori-gaui, siccitate gaudens, sterilior imbre, caeduae na-itu ae.ψGignitur in planis i quidem, sed densissimis iiij vepribus, rubisque uel difficilis collectu. Metitur non nisi permiserit Deus: Jovem hunc intelli-