Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

eesse est orationes esse separatas .dicta 1 re coniuncti. in psn. id quod etiam expressa cuidentia cognoscitur. Cum autem eoniunctio re & uerbis, quam mixtam nominauimus, sit complexus nominis & rei, dicta l. triplici apparet quod plus communicat cum uerbali coniunctione, quae rem a se non prosesus separat, quam cum reali, quae uerborum nexum prorsus abhorret &separat. Ea ergo coniunctio quae est mixta re &uerbis, sequetur naturam coniunctorum uerbis,non coniunctorum re .imo impossibile per naturam positivam est, quod uerbalis & realis colligatio ullo pacto purὸ reali accedat: quado illa complexum habet nominis & uerbi, haec uero a complexu uerborum est alienissima. Et haec est ratio ex radice,natura & medulla colunctionum sumpta. Quod si qnis obiiciat, coniunctionem uerbalem catcnus a nexu rei separari, quatenus realis a nexu uerborum.arg.d. l.re coitincti. in prin.

ubi sicut coniuncti re non etiam uerbis,ita e diuerso coniuncti uerbis non etiam rea Iureconsnominantur,&c. Sed hoc nihil est: ponderanda enim sunt Iureconsuerba. Nam in priamo responcre coniunctos nominat, cum duobus separatim nempe quo ad uerba eadem res legatur: at in ii .respons.de coniunctione uerbali loquens,no repetit uerb. separatim. Ea enim coniunctio licet ab initio partes faciat, tamen non separat coniunctos in re legata, quod certe ex iure accrescendi est manifestiis um.Et ad hanc relponsionem quam maxime facit doctrina Bartol .in d. l.re coniuncti .in ij .part.princi p. ubi de effectu coniunctionum disserens in i j quae st .duplice ponit coniunctionem uerbalem. Esse enim aliquam in qua sit omnino rei disiunctio,iit cum T itio &Meuio singulis singulos seruos legaret,& in ea non esse ius accrescendi. Aliami ro in qua non sit omnino rei disiunctio, ut cum duobus su dus legaturae quis partibus pro indiviso,& in ea locii fieri iuri accrclcendi. Vides frater, quam aperte Bar.doceat, cam con iunctionem uerbalem de qua iura frequenter loquuntur,non est e omnino a re separatam. Sed quid me fatigo cum Bartol. in dicta l .re coniuncti.post princ. in iiij .oppos . clarissime tostetur,coniunctioncm quae re & uerbis fit,plus habere assinia talis cum colunctione uerbali, quam cum realiZIsta enim sunt uerba Bartol.in tota illa constitutione. C. de cad.tollen. Accipiuntur pro coniunctis, illi qui sunt coniuncti re &uerbis, uel uerbis tantum: illi qui non sunt coniuncti uerbis, u an

f. . .

turi

152쪽

tur disiuncti,ut not.gl. l. i. g. ne autem. C. eod. Ecce quam clare, quam omnino manifeste Bart.coniunctionem quae re&uerbis mixta est,ad coniunctionem uerbalem ita adnectat,ut

uno nomine coniunctorum utraei ueniant: a reali autem ita

disseparet ut solent coitincta a disiunctis separari. Quae ergo

malesana intemperies, qui lethargus obvertere Bart.tantum uirum potuit, ut is ipse in dicta l.re coniuncti.in materiai ris accrescendi. iij . quaest. coniunctos re & uerbis eodem iure censeret, quo coniuncti re vcniunt Haec absurda, ne dicam dissidentiam manifestam, quis excusabit ut coniunctos re &uerbis, quos paulo supra ad uerbalem connexuit sub unum nomen coniunctorum, hic ad realem necteret, affinitate uocabuli non adludonte,scilicet quod re coniuncti pro disiunctis,ut supra dixi habeantur3Sed age urgeamus latius. Constat enim quod Bart. indicta l. re coniuncti. ij q. princip. legatum sub collectitia factum, colunctioni uerbali adscripsit: ut eum filiis Titii uel libertis fundus legatur alibi uero in d.l. reconiuncti .in iij . quaest. princi p. idem legatum sub collectiva

factum, ciconiunctioni subiccit, quae re & uerbis mixta cst, utpote quam nominis & rei complexus iungat. d.l. triplici. Aut ergo Bart. has duas coniunctiones, uerbalcm & mixtam,

eiusdem affinitatis esse censet, quod uerum est, & meam doctrin corroborat:aut is inexcusabiliter sibiipsi cotradixit, ut sic Bart. aut fidem non faciat,tanouam sibiipsi dissidens: aut si non dissidet meae adsertioni subscribat. Hanc meam rationem eo prolixius, firmiusq; stabilivi, quod uidebam futurum esse ut eatenus plurimorum citet subitura iudicium, quat

nus contra communem doctr. nitcrctur. Veritati tamen tam fortiter euictae,arbitror no contradicent quibus sanior mens est cauillatores non moror,&c. Dictam meam assertione a

toritas quoq; confirmat. Nam in l. plane. s. si coniunctim deleg. j .deciditur, si coniunctim res legctur, partes ab initio fieri: ubi cum de coniunctione reali loqui non possit, ut quae partes ab initio no faciat.l .coniunctim deleg. iij.sed nee de

uerbali, scilicet quod aequae partes hic non sint expressae id

quod ad ea colunctione pertinet. d. l. recoluncti .ij.rcspos . eonsequens est ut de eoiunctione mixta, nempe reali & ue

bali loquatur Et quod d. g. de necessitate ita intclligatur,f eit exemptu quod ibidem subiicitur, uidelicet si Titio & se uo legetur: hui asinodi enim exemplo coniunctos re & uerbis. is iurei

153쪽

intelligi,in superiori capite ex cominini doctrina cotra pet.&Cyn.cuincimuς. Quae cum sit uerissima, & fundetur ex d. I. triplici .de necessitate noster text. de colunctione mixta i telligetur. Absurdum cnim & alienum a professione Iureconsulti e siet, si exemplum quod ex decisione responsi fluit cum decisione non concordaret: ad quod pertinet id quod in iure nostro per manus traditur,Decisionem generalem &indetorminatam ab exemplis determinari subsequentibus. l. f n. s. i. de ui. trit.& ol leg. Bald. in l.petes .post princ. C. de pact.cum sm. Iam uero hi quibus sub collectiva legatur, re & uerbis coiuncti sunt: quod Bart.in d .l. re coluncti. in posteriori quaest. ucrius docuit, quam in priori cuius dicta supra late recitausemus .Et cst uerit simum cos usic re & uerbis coniunctos, cum nominis 3 rci compi cxus cos uniat .d. l. triplici.& alioqui naγ tura collectivorum est in partes scindere: ut cum dicimus, mnes trabem sustulere: uel cum dicimus,liberti fundum em runt. Nemo enim ita est a mete alienus, qui intelligat trabem a quolibet in solidum sustolli,aut quemlibet cx libertis tu dum insolidum emisse l. Lucius. A. Lucius .de leg .ij. l. cum pater. g. volo.& s.libortis. T. cod. tu .l. ita uulneratus .infin. 8 .F. ad i. Aquil .cum simit. Sed constat quod pluras per copulam uniti habet uim collectivae onationis .arg.l. si chorus. in trin. ff. de leg. iij .l. si haeredi plures.de cond. instit. Addo quod ex iuribus uulg.cognoscitur in partes ea scindi, quae per copul f tiuamnc iuntur .l.j. C. si pluros una sen .l. rcos. g. cum in t bulis. s de duobus reis. Ex quibus satis colligitur, coitinctos re & uerbis partes ab initio facere, non ex concursu. dictos eoniunctim. Nec obstat quod Paul. Raph.& quidam alii, dicto A. si coniunctim. intelligunt de coniunctis uerbaliter: quia hoc nullo iure,& fallo dicitur, id quod ex supra alleg.

patuit. Quod autem ad text.clarum supplent clausulam, ae 'upartibus, hoc nec iure fundatur, nec habet ullam rationem, &est impertinens corruptela qua & uerba text. Rugacia reddorentur. Nam si quas partes supplere necesse foret,iam superuacaneum esset quod I. C. tata opera dictum legatum in partes scindi decidisset. Concludimus ergo, coniunctos re&uerbis partos ab initio faccre,non ex concursu. ad quod optia

me ficit dicta l.triplici. sicut idipsum in gli. nostris quae sit seruntur clare apparebit. Ex praedictis patet creor Bartol. indicta l.plane. s. si duobus. ff. de log.j.ubi inter alia nulla iusta

154쪽

I INGVL. RES PONS . LIB. I.

iusta ratione docet, in dicto I . testatorem eandem rem haere di & legatario coniunctim re, uel re dc uerbis reliquisic, ita quod inter eos sit locus iuri non decrescendi: s ecus si coniuncti uerbaliter essent,&c. qui tollectus text. in dicto I .apertissime destruit.Tantumcnim abest, ut ibi ullo uel modicissimo uerbo coniunctio realis significetur, quae concursii pa tes faciat, ut etiam claris ima uerba textus contrariu doceant, quod etiam tantum non caeco liquere possit. Et supra ex e dcmmet Bart. docuimus,coniunctionem quae re fit, &colunctione quae re & uerbis explicatur nihil prorsus habere commune. Iura autem quae Bart. in dicto s. si duobus. allegat, ne uerbo quidem pro co faciunt. Cauerum intellectum dicti g. si duobus. cum suis responsis in lectura mea inuenies. Qu.od Remistis ad si obiicias, nihil ergo interesse inter colunctos uerbis, &con suam lectur iunctos re & uerbis, posscm uno uerbo diluere, argumento

relationis. Nam si Bar. non erat inconueniens,coniunctos re& uerbis non distinguere a coniunctis re:nec mihi foret in- conueniens, si pro doctrina mea, hi ab illis non disserant: ut

ita eodem icto, quo impctor, retorqueam. Sed dico tame inter utraq; intercise, quoad naturam dispositionis. Nam si te y stator duos uerbis coniungat, iam expressa apparet uoltintasae quas partes dare uolentis. d.l. re coniuncti. ij . respons. Sinuero coniungit re & uerbis,iam partes ab initio fiunt, non ex . .

dispositione expressa, sed ex potestate iuris praesumentis testatorem hoc uoluisse. Quae distinctio ne eam tibi adfinxisse uidear pertex. not.probatur in l. si duobus. ad fi . de leg. i. ubi haec uerba ponuntur: Si testator Titio & posthumo uir les partes dari uoluisset, uel etiam id expressiuet, &c. Vbi Acci Lualde not. in priori casu colunctionem re & uerbis, quae tacite det uiriles: in posteriori coniunctionem uerbale intel- ligit,ubi partes exprimuntur. Quae solae glossar post tex. omnem ambiguitate tollunt, &fortissimis armis pro moa stat opinione, ut profecto uix satis mirari possim, quomodo Do .ctor. ad tam nobiles glosi . non aduerterint: quae clarissime uolui, quod coniunctio re & uerbis,tacito det uiriles partes, ut sic no sit locus concursui. Et erit effectus dictae differetiarno reiiciendus. Nam in coniunctione uerbali, partes ob cxpressam testatoris uoluntatem hactenus dantur, ut proba tio in contrarium non admittatur. I non aliter. F. de leg.

iij. Sedconiunctio re & uerbis, cum praesumptam testatoris

uolunta

155쪽

uoluntatem prodat probationem in contrarium admittereta periura uulg.Est & alius effectus: quia si coniuncti re& uerbis,concuria partcs faceret,iam deficiente portione alterius, onus ei iniunctum non deuolucretii rad locium. I. si separa tim. l. haec 1criptura. in s. T. de cond.& demonst. Si uero ab initio partes faciunt, sicuti in ueritate iaciunt. tunc onus deficietis ad collegam deuoluitur.d. l. j .gian autem. C. de cad. toll. qui text. meam doctrinam clarissimE firmat. licet Barii ad.l.re coniuncti. in iiij. q. princip. anxie conflictetur, ut suuerrorem ab eo tex. defendat. Vides nunc lector,quanti sit periculi errores semel receptoς,in alios uelut per manus diffundere: sic enim in eis confutandi & laborandum est exquisitius, S temporis interim facienda iactura,in Mobonae horae melioribus doctrinis destinatae disperdatur: ii tacuero,quod expedita iuris ciuilis ueritas,huiusmodi erroribus ueIut densissimis nebulis ita obducitur, ut iam pluribus in Iocis uix a gnoscatur. Sed nos quantum cum diuina ope , ctiam iuina senecta possumus, tenebras errorum discutiemus. Caeterum quia d. l. triplici de uerb. signissae pe a nobis nominata,& tamen glossis Accursianis male explicata est , nouas nus glossas addidimus, facturi hoc copluribus legibus in quibus Α ei sit lucerna desecisse dignoscitur. Memorabilia in Cap.XIX. 1eruanda.

x Partem facere qualiter contingat,elare demonstratur. x Partem noufacere,quomodo miot- ,.

3 Coniuncti re si cocurrunt, pars unim collegae deficiat, ea ad illudeuoluitur . : iure no decrescendi, ipsum onus non transit. 4 Coniunctν re uerbis quando faciant partes. ν Coniunctionis realis . uerbalis certi casus discreti, quibin eostragaefaciunt uel non faciunt partes singulariterper Lasium diseeusii. 6 Intellectus ad is quu Titio . Me usus, inccresper Tasium nos

Qui coniuncti ure Digest. ueIβciant partes,uel

nosiciat, lil. ambiguae explicitur. CAP. XIX. IN coniunctis si unus ex collegis ad partem suam non a

mittitur, & tamen ea pars ad alterum collegam non deuoluitur:is qui a parte sua exclusus est,ssicitur alteri coniuncto partem facere, quia impedit eum ne totum legatum

156쪽

accipiat sed pinc sua contentus csse cogatur, nec ei quicquae proficiat quod exclusus partem alteram accipere non potuit. Is igitur exclusus partem socio facit, id est, efficit ut partiserius remaneat, nec totum accipiat: recte, sicuti si duobus pultem seu ferculum aliud apposueris, alter partem ferculi non comedit, Zc tamen impedit iocium ne totam pultem exedat: iam is qui non uescitur, paricin socio facit, quia impedimento est ne is toto ucscatur ferculo, ut faciunt canes ossibus inhiantes etsi enim non omnia erodant,arcent tamen ab eis canes alios .Ediuerso collosa tunc alteri coniuncto partem no

facit, quandoco a parte sua cxcluso, collega totum legatum ex utrisq; partibus recipit. Et dicitur ideo ei partem non se cere, quia cum non impedit quin totum accipiat, & ita no efficit ut collega relinquatur partiarius, quod ipsum cxeplo se culorum cognosci poterit. Et hoc est quod uulgo ex regula assirmativa dicitur, Qui ad partem non admittitur, parte co- iuncto facit, id est, id eScit ut coniunctus no plus parte sua recipiat. sic ex regula negativa, Qui ad parrem non admittitur, partem alteri non facit,id est,non impedit eum quin totuaccipiat, de sic non facit cum partiarium. n. gl. ini. utrum . in prin .sside robus diib. cum simit. Quando autem coniuncti partem collegae faciant, quando non faciant, iura sunt mirifice uariantia. Gl in I huiusmodi. g.si Titio, .deleg j. in i tmq; casum iura adducit, sed nihil dissoluit: sed in l. si Titio deleg .ij. modica quaedam attigit. Bar. ind. L si Titio. qu vis certos casus distinguat, nihil tamen expeditum docet.Vnde pro fundata resolutione huius spinosae materiae duo capita distinguimus. Primo de coniunctis re loquemur, deinde de coniunctis re & uerbis: nam de his qui uerbis iuncti sunt, Iureconsulti non uariant. In primo cap. istam doctr. poni- , mus: In re coniunctis,semper pars deficiens ad collegam deuoluitur: ut eo loci regula negativa perpetuo locum habeat: Ad fit ea deuolutio iure non decrescendi potius quam accrescendi,per tex .apertum ind.l.j. s.sin uero non omnes. cum

seq. C.de cad. toll. ideoq; onus socio deficienti iniunctu ad alium collegam non deuoluitur. d l. j. s. sin autem ad de ficientis .fa.d I coiuchim. de leg. iij .Et quamuis ius in huius

modi coniunctione reali, accrescendi uerbo utatur, attamen

sub sthemate antithesis intelligi conueniet ius non decrescendi: ut illud accrescere intelligatur quod comperiatur nodec

157쪽

deerevisse, sicut dicitur desinere quod nunquam coepit. I. mnes. g. j ff. usus r. quemad .cauo. Per hanc doctrina dieimus ind. l. planδ. g. si coniunctim vers. sed si in pupillari. cum tostator fundit Titio legavit,qilem fundu post in pupillaribus tabulis etia Gaio leget,totu fundia deberi Titio, quandiu pupillus intra tutelam degat: qui si intra ea tempora moriatur, iam Gaium pupillare legatarium cum Titio, concurrere, eiq; parte auferre fundi legati. Sin tutelares annos impubes exces1erit,fundii solidum remanere Titio, no iure accrescendi, sed iure no decresccndi: quod & comuni intellectu receptii est, licet Bar. d. s . si colun tim diuersum male tenuerit. In secti- . do cap. quado coluncti re de uerbis partes faciant aut no faciant, pone substitimus. Iura enim circa c5iunctorii materia a

Tribunianis adeo cociso, diuerse,triacate, pristachE, mutila ter sunt coposita, ut quduertas, quid cui cocilies, quid places, quo foedere, qua cocordia pace dissidetibus iuribus aciferas, uix inueneris: adeoq; ad Budari uiri docti adsertionem penis defecerim, qui ciuilium legum antinomias aliubi conquer tur. Porris compilatores isti in C .de cad. toll. ius antiquu d narrant, quod in Pandectis non ita coperimus: audendum tamen est 1i ulla ingenii ui, ullo ue labore, pcruinci obscuritas, possit. Qua in re aduertendum est, legata quae coniunctis dantur,in multiplici esse differentia. 1 Aut enim Titio & mihi res mea legatur. 11 Aut Titio,&ci qui tepore testametino est in rem na- iii Aut est captus ab hostibus. tuta 1111 A ut Titio Sc Meuio qui uiuo testatore uel moriatur, uel fit incapax. et Aut testator seruo suo mitio legat, uel hqredis sermo. vi Aut haeredi institiuo&Titio. vii Aut duorum dominorum seruis, uel duobus semis unius domini. quae omnia sequentibus casibus quam possum breuissimὸ explicabo. In primo casu, ubi Titio & mihi res mea legatur, partem accipit socius, cx regula affirmativa: partem enim aliam ego uetustiori iure, nempe dominii, mihi retineo. l. huiusmodi. g. si Titio. ff. de leg.j. quod & Bart. ibidErecte docuit. In secundo casu, cum Titio & ei legatur, qui

tempore testamcnti non est in rerum natura, legatum pro noscripto est in persona deficientis: unde totum accipiet socius ex regula negativa. t j. F.in primo. C. de cad.toll. In tertio

158쪽

asu, cum Titio& capto ab hostibus legatu est, licet is sit ci-

iliter mortuus,tamen naturaliter uiuit, & potest pedente toramento postliminio reuerti, unde socius parte capiet, ex re

:ula affirmativa: quavis si is apud hostes decederet, pars sua ro non scripta haberetur, spes tamen postliminii sociu facit,artiarium. l. si eo tempore in fin. U. quae pro noscrip. l. si scrio. g. fin. de log.j. In quarto casu, cum Titio &Meuio, quio uita testatoris uel moritur, uel fit incapax,socio pars debe- itur, ex regula affirmative. Non enim caducum est hoc lega rim, quod a principio costitit, licet in causam caduci recidat. . si duobus. in prin. ex comuni intellectu Ioan. ff. de leg j .&fa. l. si Titio . de leg. ij. Quod fallit, si Titio & post humo

qui est in utero, legetur: nam non nato posthumo, totum so cias capiet. d. l. h duobus. in fi.& uixit tame in ulcro posthumus tepore testameti. l. qui in utero. E. de stat. ho m. Sed hoc ea ratione placuisse Iureco sultis opinor, quod testator hunc eucntu praevidisse praesumitur, cu saepe matres abortiat arg. I. utru .s de rebus diib. In quinto casu,cu testator seruo suo

α Titio legat, partem sumet Titius,ex regula affirmativa.d. I.plane. s. si coniunctim. in fi . M.ff. de leg.j. Qua uis enim legatum ab initio non constiterat, seruus tame uixit naturali-tcri quamobrem testator qui eum seruum suu & incapace esse sciebat, uoluisse praesumitur, ut salte in aliquo ei haeres gratificctur: quae aequitas ab Imperatoribus postea iuris necessit te constricta est. l. fi.C.de nece T. ser.instit. Ide putamus si Titio & seruo haeredis testator leget, ex eade & praesumptione&qciuitate, ut ita si .an seruo. Instit. deles. noue ornetur. In sexto casu,cum testator haeredi instituto & Titio legat, tota feret Titi',ex regula negativa. d. l.plan h. g. si duobus. cu cocord. pergi. hoc enim legatu ab initio prorsus non consistit. Siquide cum lefiatarius ab adita Ear reditate dominiit acquirit .a Titio .F.de furt. haeres adeundo haereditatem non potest simul & uno momento dominus fieri haereditatis δc legati. l.iij. g .cx pluribus. de acquir. post . Is enim concursus utraque iura collideret, quapropter haereditatis aditio praeponderabit legati portioni, quae heredem concernit, ut adeo

ea portio mox ab initio deficiat. Fallit, si haeredi suo &Titio testator usumfructum leget: tune cnim Titius non admittetur ad totum usumfructum,sed parte habebit. l. si quis Tisio .de usus .accres. Qui est uerus intellect', licet gi .ibi. &Doct.

159쪽

DOA. in aliis locis eandem legem misere uiolent, dum sese. cxplicare cx co nodo no possunt. Sed nationem habet ea lex,& quidem expedita licet a nemine tactam. Ususfructus enim legati, quasi dominium, non a uiritur mox ab adita, sed tuedemum cum per haeredem constituitur.l. iij . in prin. E de i suis. l .ij. T. quan . dies leg .ced. Bar .l. j . in prin. dc serii. leg. cuconcord . Quapropter haeres adeundo haereditatem, iam factus dominus rerum haereditariarii, partem ususii ucius iure uetustiori tanquam suam, titulo successionis retinebit. Quo nomine cum legati portio, quae haeredem respicit, ab initio mox ab adita, sua haeredis cile comperiatur,merito is partem socio faciet, per regulam traditam indicta l. huiusmodi. g. si Titio . quae ratio etiam si noua sit ueta est & necessaria licet Dost. inexplicanda dicta l. si quis Titio . misere conflictentur. In septimo casu, ubi duorum dominorum seruo, uel duobus seruis unius domini legatum fuerit, res tractatu non est maximopere utilis, unde obmitti poterat: credo tamen si seruo legetur qui duos habeat dominos, uno repudiante, alterum dominum totum accipere recte sicuti si duobus seruis

unius domini legatum sit. Qui est uerus intellectus i. si duobus. T. de leg. ij . licet Acci l. in fi . ibidem aliter intelligat, &non bene. Quod tamen non procodit, si testator communi seruo legasset,&ita ius communionis exprcssisset: quia tune dominus partem sumet, etiam si alter repudiet. l.& Proculo. eod. tit. Rationem esse putamus, quia cum struo simpliciter legatur, testator eius personam in solidum considerat: quo casu non potest alter dominus repudiando, alteri partem facere: uoluit enim testator totum legatum seruo tribui: recth si cuti in casu quo duobus seruis unius domini lcgatur. Doni nus enim ex unius seruirarte repudians, ex alterius totia quaerit. Caeterum si testator communi seruo legauerit, & hoc expresserit, hoc casu tς stator ad dominica iura,non ad serui personam respexisse intclligitur ut merito altero ex dominis re pudiante, iter no nisi partem ex iure communionis recipiat.

Quae est ipsa ueritas noue contra Accurs. & Doct. subtiliter excussa. Quod autein Accuri. in d. l. si duobus. in s. tex. ibi de duobus seruis diuersorum dominorum loqui putat, error

est: verba euim clara ni it cum dicitur, Meo & alterius servo: non dicit, seruis, pluraliter, ut ratione diccndi exigente, coniunctio, &, copulatim intelligatur, non copulative. Et posset

160쪽

set fortasse ea res applicari ad casum,ubi plures nobiles,partes inaequales in castro aut arce aliqua haberet: quibus si donaretur aut legaretur,uel alia fieret prouisio simpliciter,uiriles partes obueniret.l.legata. in fi.de te. j sin uero eis legaretur aut donaretur tanqua sociis communibus, iam dominicas intelligi partes probabile putamus. scio compluria in hac materia adhuc diei posse, sed cum consilium sit intellectus eudere singulares, commentaria rePetitionum consilere noluimus. Memorabilia in C .XX. aduertenda. x ordinaria quaesint, quid ordinariorum nomine ueniat, cons

tra Bar.

x Extraordinaria qua dicantur.3 Extraordinariorum tria genera. Extraordinariafacti. ς Extraordinaria ex priuilegio principis nascentia. 6 Extraordinaria iure recepta uris communis dicuntur , tametsi non sint iuris ordin4rii. ν Extraordinariorum iuris communis quadruplex essectus. a Rentitutionem in integrum non esse contra ius commune, aduersus communem Doctorum opinionem. s Rei titutio in integrum competit ex aequitate, ροὶ iustissima. io Extraordinaria sepenumero pleniori remedio adiuuant ius oris diuarium. si Extraordinaria remedia aliquando supplent, si quid in iure ordionario deficiat. H Extraordinaria aliquando dicuntur eum uetusti solenitatesper sint refectae.13 Ordinariorum extraordinariorum duplex concursus. x Ordinariorum duo remedia elective concurrunt. is Extraordinariorum duo remedia elective concu)Υunt. 16 Clericus super ecclesiae iure extra ordinem axerepoteIL,' Actio doli eest, ubi aliis actionibus locus est. 1a Extraordinarium quodplenius prouidet, concurrit cum ordinas, is elective. x, Nunciationis edictum eum communi diuidundo an coneu=Υat,

xo Domin s in re sua proprio facto se tueri potesLM Privilegiatus iure communi utipotes Unepriuilegii iactura. Extraordinaria cum ordinariis concurrunt se contra diuersa personas agatur.

k Pupillus

SEARCH

MENU NAVIGATION