Antoni Neri Florentini, De arte vitraria libri septem, & in eosdem Christoph. Merretti med.D. & Societ. Regiæ Socii. Observationes & notæ. In quibus omne gemmarum artificialium, encaustorum & laccarum artificium explicatur.

발행: 1668년

분량: 512페이지

출처: archive.org

분류: 약학

291쪽

ta mula natum parva reperta m

Rationem cur hanc sphaeram viatream fuisse statuamus, Cardanus in suo de subtilitate libro prolixe tradit.1u Philosophia doctrina reflectionum & refractionum ad detegendos effectus , affectiones aeris &aquae, aliorumque liquorum , & varios e rundem motus in tubis & syphoni perimenta vacui mediante Mercurio; nec non infinita experiamenta rarefactionis & condensationas in thermos copiis, hydraulicis, &pneumaticis, in Florentino, Romano Magdeburgico experimento, quod Da. Roberto Boylio occasionem dedit rari illius iuventi, quo mediante tot insignes conclusiones demonstravit, atque tot singularia experimentam enit, quibus illustris factus est, apud omnes suae gentis, nec nIn amyud exterorum gatos, & doctorum

in vicinia quemque.

Nec omittenda sunt vitra ustoria,

M s vel

292쪽

vel illa, per quae lux in locum obscurum admittitur, quibus Plem pius &Scheinerus veram visionis naturam demonstrarunt, haud secus atque Renatus Cartesius vitris aliis generationem Iridis. Nec oblivioni danda sunt rosaria, imonilia, inauria, aliaqUe Ornamenta, iquae magnum nobis auri ex Guinearis cumulum procurarunt, dum illius lo- .ci incolae nasum, aures, labia & crura istiusmodi rebus vitreis exornant. Ita vitrum aedibus, templisque nO- stris ornamenta suppeditat, in quibus ires naturales simul & artificiales co - .loribus gloriosissimis & orientalibus lad vivum depictae sunt. Concludemus triangulari illo vitro , quod Paradisus stultorum uocatur, & dignum est, cognitione sapientum, quodque colorem rUbr Um, ii

caeruleum, & viridem usque adeo vi- ve repraesentat, ut nulli colores cum iis conferri possint. Referam ex Tri-

g ultio , quanti illud fecerit sagacissi-

293쪽

magens Sinensium. In urbe Sinensii anaan graviter & periculose decumbebat Jesulta Riccius. CoeterVma micus ejusdem Chiulaiso illis ereagrotantem defungebatur ossiciis, ut mensis unius quo ibidem morabaturi pacio, ita vires suas recolligeret, ut melius quam unquam antea valere

tele arbitraretur.

Riccius hanc amici sui urbanitatem inter alia remunerabatur istiusmodi triangulari vitro, quo ille plurimum delectabatur, & ut vitro dignitatem adderet, religatis aurea catena extremitatibus, thecae illud includebat argenteae, adjecto eleganti en co- mio, quo probare conabatur, hanc gemmam fragmentum esse illius materiae , eX qua coelum constat. Haec ornamenta alliciebant plurimos, nec

ut fertur defuit, qui vitrum illud paulo post quingentis coronatis licitaretur, abnuente pretium Chiulai- o, Ob hanc maxime causam, Quod sciret Regi is hoc vitrum muneris lo-M 6 CO,

294쪽

16S N OTco deberi, metueretque, ne emtor iblud ad eundem, praeveniendo Ri cium , mitteret. Sed cum rescivisset,

oblatum jam tum istiusmodi munus Regi, aucto nonnihil pretio illud vendidit, exsolutisque ea ratione pluribus debitis societatem sibi obliga,

Malleabilitatem vitri quod attunet , cui Chymistae possibilitatem sui Elixiris superstruunt, illa pro fundamento , sed debili habet locum Plinii

lib. 36. cap. 26. ubi, Ferunt, inquit, Tiberio principe excogitatum vitri tem peramentum, ut flexibile esset, ct totam cinam artificas ejus abolitam, ne amris, argenti, auri metallis pretia detraherentur, easue fama crebrior diu quameertior fuit. Plinius vixit tempore Imperatoris Vespasiani, qui tertius a Tiberio fuit, ut diutius tenuisse haec fama videatur. Idque plures post Plinium reserunt, sed ita, ut nonnihil ab eo differant. Dion Cassius lib. 3T. inquit: Eo tempore, eum ingeni porticus

295쪽

in naret in latus. architectus quidam, cullus nomen ignoratur, quia Caesar invidid motus id prohibuerat in libros r serri) mira idum ratione erexit , ψ- fundamentis, ut immo binae staret. Tiberius soluta mercede urbe silum e ecit. At isse rediens, cum

eles pucantis Principem adii et, pocutam vitreum consulto prolabi passus ess constactum manibus suu restituit veniam per hoc sese obtenturum sperans:

sed mora ob id jusus est. I sidorus assi indignantem illud illisisse pavimento, quod artifex

quassatum, & aeris instar complicatum , producto e sinu malleo reconcinnaVerit, eoque facto quaesivisse Imperatorem, an quis alius huius artis gnarus esset, & cum id mediante iuramento negasset artifex, iussu Imperatoris eidem praecisum esse caput.ne divulgata hac arte aurum pro luto

beretur, & pretia metallorum d

traherentur. Et certe, nisi rupturae obnoxia essent vasa vitrea, auro a

296쪽

gentoque meliora essent. Gravem horum trium authoritatem sequitur Panciroilus, aliique, ex auditu tantum id referentes; At Mathesius, Goclenius, Valensis, Libavius, & universa Chymicorum cohors, magna confidentia illud asserit, virtute Eli-xiris id sactum esse contendens. Sed statuant illi fidenter quicquid volent: Plinius reserendo hanc historiam, addit, Ferunt, & Fama, ac tertio crebrior quam certior est. Quod ter repetitae dictionis genUS satis arguit, exiguam illam, quam huic historiae tribuebat fidem. Suffecisset in narrandare non admodum probabili, addidis se, ad asserendam authoritatem suam,

vulgatum illud, Ferunt, sed addit de suo, Fama crebrior &c. quo ipso , si externam speciem sequaris, aliquid fidei huic historiae ab aliquibus; sim vim verborum, nihil a sapientioribus

tributum esse evidenter probatur.

Quid enim verba illa Ferunt, sed incer- fama dec. inferre aliud possunt,

quam

297쪽

N O Tquam dissidentiam narrantis ' Et fama tantum erat: nemo Physicorum, Poetarum, vel Historicorum illud refert: nemo personae , nemo, quod mirum est poenae meminit insolitae, cum tamen libri eorum scateant ob .servationibus raro contingentium. Et an cuiquam probabile videri poterit, . Imperatorem non incubuisse huic arti, eandemque inter penitiora tabularii non transmisisse ad successores, ceu rem notatu dignam, cujuS in re

rum natura exemplum non exstarer, .

nec forte exstiturum esset unquam, artifice caeso Z Et totum hoc, quanquam rarissimum inventum, & insue- tym poenae genus, intra paucOS annos sub unius vocis Ferunt praeconio evanuerit. Vox ergo populi fuit, & quidem Romani; imo vero crudelitatis Neronianae, quae tueri hanc fabulam

haud difficulter potuit. Sed quam ob causam Plinius hoc retulit Non ob aliam certe , quam, ut obsequeretur genio suo, qui huc

fere

298쪽

serebatur, (nepote eiusdem in epistolis, S hoc praesenti opere testibus) ut literis consignaret, quicquid in arte

vel natura rarum erat: Forte etiam

narrando rem suo judicio non impos sibilem , & quae effectum aliquando sortitura esset, id egit, ut suae nationi

asscriberet laudem inventionis alienae. Praeterea non aliud hoc temperamentum fuit, quam ut vitrum redderetur

sexibile. Et quis credat posteritati defuisse attentionem , in re vulgatisssimi usus, & ad quam praeter duo materialia nihil requiritur Et quid sibi vult fama, cum de diminutione pretii auri & argenti loquitur Fateor me nihil hic videre, quod vel Imperatorem non deceat, vel auri argen

lique obstiturum sit pretio, sed commoda longe plura, & in verbis Caesaris Vim consequenti nullam. Ac tantum de Plinii testimonio. Sed quid est, quod illi, qui haec a Plinio sumserunt, addere huic negotio, praeter authoritatem primi reserentis possint

299쪽

Prose sto nihili specialiter, ex quo ea in textum Plinii commentati sunt,

quae verba eiusdem non serunt, Omnia suis additionibus tranSforman, ,

do in formalem relationem. Plinius ait: ut flexibile esset: Dionis commentum est: arti cem restituisse vitrum consi actum: qui primus ad malleabilitatem gradus est. Sed complementum Isidorus addit, dicens, malleo id refectum esse. Hinc videre licet, per quos gradus ad nos pervenerit haec opinio, & quam mira variatione &interpretatione id actum sit, ut posteritati verisimilis videretur ; Id quod Plinius ex. vulgari traditione refert, addendo censuram incertitudinis, Chymici, ut suam de omnipotente Philosophico lapide sententiam tueantur, omittunt, & flexibulitatem Plinii in malleabilitatem con vertunt, ac si nulla inter flexibilitatem & malleabilitatem dimentia e

set; cum tamen omnia corpora aliqua

ratione flexibilia, sed nulla mallea bilia

300쪽

a N O T IE. Ita sint, praeter metalla. Segmentum vitri vulgaris Musicovitici, N infinita alia plurimum flectuntur, quae tamen malleum non fertint, & in tenues laminas, ut malleabilia, non dilatantur. Quin vitrum ipsum, ut apparet, aliquo gradu naturaliter flexibile est: Vitra enim crystallina, oppido tenuia, si debite incalescant, parum, sed visibiliter flectuntur: & tubos habui duodecim vel amplius pedum, eX- perimento Mercuriali dicatos, qui Mercurio repleti insigniter flectebantur: ut jam in ea si m sententia, si quidquam omnino veri his Plinii narratis inest, id huc redire, ut cum vitrum aetate Plinii maxime fragile . S cti jusscunque vel minimae injuriae incapax esset, ceu sale nitro constanS, ignota adhuc arte calefaciendi, de qua nihil Plinius, prodierit hic artifex, qui inediante Nati, & via calefactionis, Vitrum invenerit alio priore firmi cs &quod ferre aliqua ratione castam &vim majorem posset, id quod famae

Occa

SEARCH

MENU NAVIGATION