Epistolarum Reginaldi Poli S.R.E. cardinalis et aliorum ad ipsum pars 1. 5. Pars 2. quæ scriptas complectitur annis 1537, 1538, 1539 scilicet ab inita legatione belgica usque ad desitam legationem hispanicam. Præmittuntur animadversiones in epist. Jo

발행: 1745년

분량: 596페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

adscivit Viros egregios, quibus ni bit foret conjunctius iis curandas Catholicae Ecclesiae utilitates, quarum praesertim gratia eam ipsi familiaritatem instituerant, colebantque. Tanta autem fuit Pontifi. cis illius, nunquam satis laudati, in deligendis hominibus eo inter se foedere vinctis industria, ut ea praesertim de causa immortalem ille gloriam concordi omnium judicio nomini suo comparaverit. Qua re de eo Palla vicinus lib. IlI. cap. I 7. ita loquitur: Delle siue Creature quatim seneta interruetione empieron

per disci otio anni la prima feria, o olire a questi iptu eminenti buomini di queVera per visti e per dot- irina furono constituitida lui mi Iupremo Serato. Con.

cinunt ita scribenti Palla vicino innumeri de ea re testes , quorum plures in utraque Di arriba lauda. vi , & quorum omnium agmen agere censendus est, magnique ipse taminis instar, Laetarus Bona micus elogio isto alibi recitaro. at nunquam satis iterando : Sapientissimi, innocentisimi, clarissimi, o Iumma auctoritate praediti viri, evocati, rogasi, facti sentCardinales. O praeclara Comitias O bis di istimis temporibus necessarias O Pauli ΠLsapientiam, oe bonitatem Iingularem f

322쪽

UIUS VOLUMINIS.

324쪽

LITERAE OCTO IN FORMA BREVIS

Editae ex Arcbivo Vaticano inia nato. Ecclesiast. Odor.Raynaldi T. XXL P. I. ad an. I 3 3 7. Paulus III. ad Episcopos Anglos, ac Proceres Catholicos illius Regni &c. DIlectissimi filii Analiae Populi, qui semper nobilis Por.

tio Christianitatis in cultu verae fidei , & praecipua,. R. E. obedientia suerunt, quique his paucis annis non volentes, sed ut exitus declaravit scoactio a fide, & obedientia praedictis desciverunt , nuper poenitentiam saeto, &suam voluntatem pariter ostenderunt armis pro sancta religione, & veteri ejus observantia sumptis, quorum nos, sicut aberratione dolueramus, ita reversione maxime laetati, non cunctandum nobis existimavimus in eis benigne reciliendis&c. Et infra) Hortamur igitur Fraternitates, N ilitates, fle Devotiones vestras in Domino, & omnium studia charitatis requirimus, ut eundem Cardinalem Legatum pro vestra in Deum, & hanc Sanctam Sedem reverentia, proque ipsius Card. Legati eximia nobilitate, singulari doctrina, excellentique probitate, honorifice suscipientes &c. Et infra In exequenuis mandatis nostris, quae a pietate pr secta ad Dei laudem, & publicam utilitatem diriguntur, opem, operam, consilium, & auxilium vestrum benigne praestare velitis, &c.

Paulus III. Regi Scotiar &c. Garissime, &e. Cum dilecti filii Angliae Populi , qui

Deo obedire magis quam hominibus,& in vero fidei cultu tot saeculis ab universali Ecclesia, & cuncta Christianitate observato, manere cupiunt, nostram sollicitudinem,& curam merito provocent, cum nostro , & omnium bonorum favore digni sint, mittimus eo Dilectum filium R, i l 1 ginab

325쪽

CCL xv m. MONUMENTAginaldum Polum S. R. E. Cardinalem ex ipsa Anglia summo genere, sicut te scire credimus, ortum , omnique laude praestantem , qui noster , & Apostolicae Sedis Legatus in Propinquo agens omnia curet, atque agat, quae ad eorum pietatem confovendam , retinendam , tranquillandamque pertineant. In transitu autem ejus per Galliam voluimus eum adire Majestatem Christianissimi Regis Soceri tui, eique cum salutem Populorum eorumdem commendare, tum etiam pacem cum Caesarea Majestate suadere, ut generale Concilium celebrari, haereses tolli, Ecclesia retormari, Turcae Nobis iamiam imminentes repelli , multaque ad commune totius Christianitatis bonum pertinentia constitui possint. Quod autem in his omnibus, praecipueque iajuvandis illis Populis, tibi propinquis, magnam post eum. dem Christianissimum Regem in Tua Majestate spem collocamus , quippe quam egregia pietate animatam , Omneque commercium, cum aberrantibus a vera fide semper aversatam novimus, ipsi Cardinati Lesato mandavimus, ut Majestate Tua prius nostro nomine ossiciose, ac paterne salutata, cuncta nostra consilia cum ea communicaret, quae

nihil aliud respiciunt, quam ut specialiter eorumdem Populorum saluti, & quieti, generali vero omnium Christianorum securitati consulamus, quae nobis cum Majestate Tua ut cum praestantissimo Rege,& omnibus Christianis Principibus communis est. Itaque qnod idem Cardinalis Legatus cum Tua Majestate nostro nomine uberius acturus est, nos etiam a te cum praesentibus omni studio, & amore per Iesum Dominum petimus, ut Nobis,& Romanae Ecclesiae inpietate dictorum Populorum sevenda, ac retinenda auxilio esse, Deique causam iuvare tu in primis velis, cui occasio id faciendi propinquior, & commodior, voluntas autem Deo obsequendi eadem est, quae Nostrar& ut cumulum ob sequii tui apud Deum omnipotentem magis augeas , velis etiam idipsum, ac praeterea sanctissimam pacem, a qua O nis salus Christianorum hoc tempore dependet, nobiscum apud eumdem tuum Socerum curare, qua actione nullam

326쪽

PRA LIMINARIA. CCLXIXDeo acceptiorem hoc tempore praestare potes . Sed cum haec plenius, & particularius idem Cardinalis Legatus Tuae Majestati sit explicaturus, ad ejus serinonem nos reserentes, eum a Tua Majestate honorifice , atque humane suscipi, cum fide audiri, Tuamque Majestatem a Deo omnipotente omni felicitate cumulari optamus . Dat. Roma XT FG bruar. MDXXXm. Anno m.

Paulus lII. Regi Scolorum &C.

CHarissime,&c. Consueverunt Romani Pontifices in Sacratissima Nativitatis Domini nostri Iesu Christi nocte quotannis ensem cum pileo soletnni caereinonia ben dicere, & alicui Christianorum Principum dono mittere, quem hoc sacro munere ornent, & spirituali virtute adve siis sanctae Ecclesiae , & Catholicar fidei hostes muniant. Quod si quando antea, fili charissime, nunc maxime, cum tot haereses sanctam Ecclesiam lacerant, per necessarium est. Cum vero nos exemplum nostrorum Praedecessiorum sequuti, ipsum ensem cum pileo in proxima Natalis Dominici nocte benedixissemus,&ad quem potissimum mitteremus eos antismo volueremus , Tua in primis Majestas nobis occurrit, quae dignissima eo munere Nobis videretur: id enim aetati,& virtuti congruit tuae , tum religioni animi tui debitum

est, & hoc tempore aptissimum, cum multum gaudentibus nobisὶ Christiani mini Regis pietati tua pietas etiam aD finitate coniuncta est, & vicini tibi Regis impietas divina ultione concutitur. Ad te igitur, quem Catholicum Principem,& hujus Sanctae Sed is devotissimum filium habemus, hunc ensem cum pileo, per dilectum filium Ioannem Antonium Comitem de Campegio Camerarium nostrum prae- .sentiti in latorem mittimus, Deum suppliciter deprecantes, ut tibi, qui tuum Aegnum venenis vicinarum haeresum, quamvis saepius sollicitatus, numquam inquinari passus es, felicitatem concedat, dextram ense firmet, caputque tuum

hoe pileo vi Spiritus Sancti per Columbam figurati protegat ad tutelam Sanctae Ecclesiae , di Catholicae fidei adve

327쪽

cc Lxx MONUMENTABs eos, in quos Dei justitia, atque judicium, nune praeparantur. Tu igitur pro tua pietate hoc munus nostrum Christiano affectu ,& devota veneratione suscipies, nec tam muneris qualitatem, quam mysterium,& vim spiritualem eius perpendes, ob quae maximi quique Principes, semper se hoc munere a Sede Apostolica valde honestatos putaverunt, sicuti & te pro nostra in te benevolentia, tuaque in nos observantia , nunc existimaturum speramus. Ut autem ipsum debita cuin caeremonia, sicut a nobis benedictum est,etiain Τuae Serenitati tradatur, mandamus Venerabili Fratri Amchiepiscopo Glasguensi, vel cuivis alteri Catholico Antistiti per te eligendo, ut solemi Missa in aliqua Ecclesia perte pariter eligenda, ab eo in tua praesentia celebrata , post ejus solemnia dictum ensem cum pileo Tuae Majestati , & ex parte nostra assignet. Datum Roma XIXIanuar. MDXXXVII. Anno III.

Paulus III. Regi Christianissimo &c.

arissime. Etsi ossicium suadendae inter te, & Serenis

simu in Caesarem pacis toties frustra tentavimus , tamen, ut illud nunc novis Legatis, & Nuntiis cum Majestate Tua repetamus, facit maxime appropinquatio verni temporis, in quo multa veremur ne accidant, ne Vestra arma intus, Turearum seris, Christianitatem eonficiant, neve celebratio generalis Concilii, eodem tempore inchoanda, per haec impediatur, haeresesque interim confirmentur, &alia Ecclesiae vulnera incurata putrescant. Cum igitur reputaremus haec, & ex Apostoli sententia opportune , importuneque instandum in tanta praesertim periculi magnitudine , & propinquitate, nec unquam a munere nobis injuncto cessandum nobis esse videremur, iterare , ac ren Vare suasiones nostras cum Tua Majestate voluimus, spe in Deo primum omnipotente, quod nobis, id quod possumus sedulo agentibus sua misericordia non deerit, deinde in Maiestatis Tuae, pietate, animique magnitudine collocata,

ipsa re & nomine Christianissima, salutem publicam suis

328쪽

PRA LIMINARIA. C Lxx Iprivatis assectibus,& rationibus anteponet , sicut ea dignum est. His itaque curis metito anxij, cum mitteremus Dii

ctum filium Reginaldum Polum S. R. E. Cardinalem Angliae nuncupatum Legatum Nostrum , & Apostolicae Sedis ad confirmandam illorum Angliae populorum pietatem, qui

in verae, fle Catholicae Fidei cultu manere cupiunt , propc reaque juvandi a nobis, & omnibus bonis sunt, eum voluismus ad Majestatem Tuam primum pervenire , ut & benignum Tuae Majestatis nivorem illis populis, imo ipsi Deo.

1anctaeque Religioni, & Ecclesiae nostro nomine peteret, Δ nostras simul preces lacrymax, super pace ineunda, Co αilio celebrando, haeresibus extirpandis, Christianas dese dendisi, quae omnia ad Christiartissimum Regem pertinenti,Majestati Tuae offerret. Te igitur, fili, per communem D minum Jesum, cujus sancta Religio agittar , cujusve Pop ius sacro Bapti l male ejus persusus in summum discritnen a ductus est, rogamus. & obtestamur, ut te, & favorabilem ad juvandos verae Religionis zelatores , & placabilem ad consilia pacis praebere velis, a qua hoc tempore caetera b na dependent. Sed cum haec ipsa plenius, & particularius idem noster Legatus Tuae Majestati sit explicaturus, erit solitae erga omnes nos humanitatis tuae ipsum Cardinalem Legatum mimia pietate, doctrina, nobilitate praestantem, atque ob id nuper a nobis in Cardinalium numerum rei

tum, valdeque dilectum, & probatum, benigne suscipere, ejusque verbis in his, & aliis tibi Nostro nomine reserendissidem .haud aliam semper habere , quam si nos ipsi te- Cum presentes colloqueremur. Datum Romae m. Februaria NDXXXVII. Anno m.

Paulus III. Reginae Mariae Gubernatrici Flandriae

CHarissima, M. Ut Populis Angliae, quo favore pos

mus, non desimus, causamque Religionis Catholicae dignitatis Apostolicae, veritatisque & justitiae non solum hic scriptis, sed istic etiam opere juvemus , & ut post Deum Omnipotentem Serenissimis Caesari, & Regi Romanorum Digitigod by Corale

329쪽

CCLxxta Mo NuMENTA tuis Fratribus, Tuaeque Majestati gratum faciamus, mittimus istuc Dilectum filium, & Legatum nostrum Reginal- dum Polum Card. Angliae nuncupatum , cum amplissimis mandatis, & facultatibus, sicut ex eo tua Majestas, & extiteris etiam Caria rei apud nos oratoris diffusius intelliget. Et nunc, filia in Christo charissima, nihil opus esse credimus te hortari, ut Legatum ipsum pro tali praesertim causa, quae honorem fratrum tuorum, ac tuum nobiscum ita conjunctiim habet, venientem honorifice , & benigne suscipias, juvesque essicaciter omni tua ope, & auxilio eum, quod etiam sine tali causa te facturam in favorem sidet, &justitiae ex optimae Reginae ossicio speraremus, Sc justissime Confidamus, accedente hac communi ratione juris, & dignitatis, te omni studio esse exequuturam. Cum itaque nos omnia egerimus, et agamus, justitia quidem primum , et nostro pastorali ossicio, verum deinde etiam nostri honoris causa adducti, reliqua esIe debent posita in vestra opera, exequutione, atque auxilio, ut Deo primum in salute tot ani. marum, receptioneque talis populi ad Ecclesiae gremium, deinde justitiae , & communi vestrae , nostraeque dignitati piam ioperam dedicetis , S c. Datum Roma XV. Februarii

ACXXXVII. Anno III.

Paulus III. Cardinali Leodiensi.

DIlecte fili noster &c. Licet autem nos eidem Card. Legato scilicet Polo in de pecunia ad ejus usum, & pro hac

expeditione necessaria abunde providerimus, quia tamen ad

illos populos confovendos nempe Anglos & conficiendam

rem, ob diuturnitatem temporis, & locorum distantiam accudere posset, ut majori etiam pecunia indigeret, petimus a te,ut si eo casu ab eodem Cardinale requireris,et illam pecuniae summam subministres, quam a te petierit 3 nos enim hic tuo

procuratori Benedicto Gentili Scriptori Apostolico, vel cui ordinaveris, cum bona fide quam primum restitui faciemus, nosque ad id & bona omnia nostra, Sedisque, & Camerae

Apostolicae, ubique existentia, praesentia , & sutura obli

330쪽

PR A LIMINARIA. CCLXXIIIgamus, idque tibi in verbo,&fide Romani Pontificis pollicemur , &c. Datum Roma XT. Februar. MXXXVII. Anno III.

Paulus III. Cardinali Polo.

DIlecte sili noster &c. Ad dolorem, quem capimus ob non

sequutos eos, ad quos te miseramus, pios effectus, illud accedit, quod circumspectionem tuam frustra tot laboribus, & perieulis objecimus . Verum sicut illuminat conscientia recte actorum, & laudanda etiam sine effectu pia Voluntas, ita hoc tua pietas, & virtus nobis innuit, quod publica tantum causa dolens, nihil privatis periculis commotus es, sicut tuae, ac Venerabilis Fratris Episcopi Veronensis literae nobis testantur , quo etiam animo nos hic, fili, sumus, ut debemus, Deoque gratias agentes , Omnia ejus judicio, & voluntati permittimus. Itaque cum te, &periculis eximere, atque tua opera, & consilio apud nos uti cupiamus, multaque sint hoc dissicili tempore, in quibus tua frudentia plurimum nobis sit opportuna, te hortamur, ti-ique injungimus, ut receptis praesentibus, cum primo Commode poteris, ad nos redeas, venturus nobis gratissimus. Datum Roma uisima Iunia MDXXXVII. Anno III.

Paulus III. Regi Romanorum &c. D Evocamus ad Nos Dilectu in filium Reginaldum Card. x Polum Legatum nostrum, Leodii, sicut Tua Majestas stit, nunc commorantem, ne is diutius in illis locis, sine fructu aliquo, & cum suae salutis, ouae inimicorum insidiis continue appetita est, periculo vertetur. Cumque nos, ut debemus, anxii valde, & solliciti simus , nequid eidem Cardinali in Germania noceatur, Maiestatem Tuam rogamus, ut pro communi honore ad Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Coloniensem , ad quem nos etiam scribimus, omnesque alios, quorum per loca idem Cardinalis transiturus est, scribere, & mittere velis , efficacemque, eum illis operam dare, ut idem Cardinalis secure per Germaniam aci nos redire possit , &c. Datum Roma apud S.

SEARCH

MENU NAVIGATION