D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I9o L. III. De iureiur. ex Rom. doctrina . II. Quaestio multo dissicilior, quam ha

tenus omnes aut cum priori commiscuerunt aut saltem non nisi fugitive tetigerunt, in eo Versatur, quales nempe probationes exigantur, ut retractatio causae jurejurando finitae fieri possit: in qua explicanda illi etiam insigniter hactenus errarunt, qui quascunque probationes ordinarias sum cientes esse sibi persuaserunt. Requiruntur autem , ut equidem puto, probationes evidentissimae ordinarias pondere adhuc superantes. Eum enim, qui ex delatione juravit: jam probasse, cen sendum. Alias iurijurando nullus effectus tribueretur, idque a nuda a Tertione haud disia cerneretur. Is igitur, qui contra jusjuran dum ab altero praestitum novas probationes inventas producit, & jus suum prosequi cupit, probantis & reprobantis simul vices aliaque ossicium subit. Jam vero qui probati nem alterius non solum reprobatione evem

tere sed & simul jus quoddam insuper demonstrare cupit, proferre debet argumenta ordinaria probatione majora atque fortiora. Ordinaria enim probatione aut aequali alterius probatio tantum compensatur atque causa utrinque in eum statum deducitur, ac

si nihil demonstratum esset i . Ergo qui iugsuum obtinere vult, compensata prius alterius probatione, graviori adhuc argumento- Conspirant etiam fontes Carolinae , ct secundum eadem juris germanici ptincipia ipsi laeso remedium concedit illustris Dre 3 erus de ceps . requis in tes. hab. 23. not. e. ubi series legum gerin

i is

202쪽

illiusque usu hodierno. I9 I

rum cumulo instructus comparere debet, ut

supersit , sussiciens probabilitatis juridicae

gradus, quo judicis animus ad silas partes trahatur. Eiusdem vero gravitatis ac ponde ris esse debet probatio nova, quae contra jus, jurandum alterius praestitum producitur. Quem in finem sequentes tantum sussicere possunt probandi modi. Confessio pejerantis sufficientibus qualitatibus munita; oculiarisinoectio, cui, si omnia requisita conspirant, summus inest probabilitatis juridicae gradus, quoniam hoc modo propriis sensibus de veritate judex convincitur; isti umenta publica aut privata ab adversario recoqnita , de quorum eiu cacia eo minus dubitare licet, quOniam ipsae leges romanae supra explicatae ea contra jusjurandum praestitum & recte quidem admittunt, quoniam talia documenta indubia fere & plus quam plenae Veritatis indicia suppeditant. Sed ex eadem juris an logia admitto quoque teses. At in eo omnes, qui circa testium admissionem Caeterum cons. pirant, insigniter errasse inveni, quod nempe in ordinario duorum testium numero alias

sum cienti indistincte substiterint. Illi enim ejus circumstantiae plane obliti videntur, quod alter jurejurando pretestito jam probaverit. Jam vero si duo tautum testes producuntur , unius testimonium juratum cum

manicarum antiquiorum S recentiorum, ad quas Icctorem remitto, exhibetur. i) Boehmer de collis prob. c. I. I. I 6.

203쪽

I92 L. III. De iurejur. ex Rom. doctrina adversarii testimonio antea juramento firmato compensatur. Ergo unus tantum superest. qui Bd intentionem probandam haud sufficit. Quibus consideratis equidem , aut tres testes Omni exceptione majores, aut cum minori numero alia adhuc gravia probationum adminicula proserri debere puto, si hoc modo contra jusjurandum praestitum plena probatio doceri velit. Ita enim compensatis unius testis atque adversarii testimoniis juratis, & causa in pristinum quali statum reducta, supersunt adhuc duo testes impartiales utque jurati, quibus & alias intentio plene demonstrari potui int. Ergo jam deductis otium deducendis plena superest probatio. Cui sententiae eo firmius inhaereo, quoniam cum juris analogia mirifice conspirat. Requirunt enim Romani instrumenta sub quibus publica aut saltim eum eme tum habentia intelligunt) contra jusjurai dum praestitum. Jam vero, quum etiam documentum coram tribus tesibus conditum

quasi publicum esse voluerunt , concludo, etiam Oralibus trium testium dictis eandem vim tributam fui ille i . Reliqua de probationis illius indole a circumstantiarum inis dividualium qualitate unice pendent.

L. a. v. 8 C de jurejur. propter calumn. S. I. I. de paenis tem. fit.

204쪽

De expensis causa jurejurando prasito vel recusato decisae. Expensarum quidem consideratio ad pra sentem tractationem haud spectat. Quoniam Vero a plerisque hac etiam occasione variae proponuntur quaestiones huc spectantes, nunc ad illas quoque sed brevissimis respondendum putavi. Nempe notissima est regula , victum ad expensas litis victori refundendas condemnandum esse in , cui quidem illas praecipue addere solent limitationis , nempe nisi mutua fuerit collitigantium vi toria , vel probabilem litigandi causam h huerit is, qui victus est, quibus casibus interdum compensari possint expensae y . Quaerunt ergo, quid delato & praestito jurejurando circa expensas litis justum esse debeat e Plerique, ii praecipue, qui omnia delationis

capita transactionis formae unice fere accommodarunt, in admittenda expensarum com

pensatione facillimi sunt, quoniam, ut ajunt, sussicere debeat victori juranti, quod probandi necessitate in totum exoneretur. Uerum praeter rationem generaliorem satis superque demonstratam , quod etiam jusj 3) L. fin. f. pen. D. per quem fare erit. L. 36.

D. de dolo. L. 67. q. ult. D. de contr. emt. L. 39. D. sol. mair. L. 78. D. de leg. a.

205쪽

3 De iureiur. ex Rom. doctrina

randum delatum unice inter probationes reis ferri debeat, equidem in aliorum castra tranis seundum atque praestito jurejurando act rem deferentem in omnes expensas condemnandum esse censeo. Si enim allegans, cui

probatio incubuit, adversario inficianti junjurandum detulit, idque ab eo praestitum,

tum deferentem ad omnes expensas condemnari ex duplici ratione justum est, quoniam hic omni probatione destituitur & insuper adversarius jureiurando suo reprobavit. Atqui cum prior ratio sola jam ad compens tionem excludendam sufficit, altera concuris rens id eo magis enicere debet. Admitto tamen compensationem I'. si is, cui nullum probationis onus incubuit, sponte jusjurandum adversario detulit, Σ'. si quis ex relatione probavit; utroque enim casu praemium quoddam litigantium verecundiae tribuendum est; 3'. si probabilitas haud levis. sed ad juramentum tamen suppletorium insuffciens, pro deferente militavit. Denique recusationem jurisjurandi sine justa causa factam, condemnationem in expensas inserre, ex reliquis contumaciae regulis facile existimandum est.

206쪽

illiusque Uti hodierno I9sCAPUT IU. Re efectibus quibusdam Imperii despotici in

doctrina Romanorum de jurejurando.

I. Jusjurandum in verba N acta Principum. II. Jus jurandum per senium V salutem P in cipum. ΙΙΙ. Iurisjurandi fratia ab Imper ' toribus facta. Q Uum eversa liberta Romanorum republica, ex quo maxima eam invaserat corruptela atque libertatem non amplius ferre depravati mores poterant, summa rerum ad Imperatores pervenit, transverso statu publico etiam maximas legum judiciorumque mutationes sensim invectas fuisse satis inter omnes constat. Ex seruit vero ea temporis varietas non solum in totam illius aevi jurisprudentiam. sed & praecipue in doctrinam de jurejurando effectus quosdam insignes, quos, nisi eorum causam sc. mutatum reupublicae statum ante oculos habeas, rite interpretari ac intelligere vix potes. Sic I. invaluit novum jurisjurandi ossicialis genus, rationi quam maxime adversum, quo sciliacet quicunque magistratus in verba dc acta Principis adstringebantur i co Tacitus Mn. LI. c. 7. L XIIL c. 11.

207쪽

I9s L. IIL De iurejur. ex Rom. doctrina

ΙΙ. Inovelit porro consuetudo, foedisi mas despotici imperii sordes prodens , nempe quaevis fere juramenta per senium aut sal tem Principum concipiendi, quali formula nonnulli Imperatorum singularem quandam gloriam quaesiverunt, jurantes vero servilem animum contestati sunt. inum enim improba adulatio plerorumque ciVium antimos occupasset, populusque certatim in i peria rueret, quicquid in republica sacrum erat & eminens, id omnli in Principes translatum: Ergo Iulio Caesare occiso populus jam furibundus senatores accusavit, qui eum interfici passi fuerint, per cujus salutem ac fortunam ivrtissent I . Idem vero mos non solum sub Augusto mansit, cum postea Ru-hrio crimini datum , violatum perIuris N men Imperatoris a , sed & ad sequentes Imperatores propagatus est, inter quos Caligula complures ad metalla & bestias conde

navit , quoniam nunquam per senium suum δε-

juraisent . Habebat autem tale jusjuran dum per genium Principis duplicem significatum . Aut enim sensus illius erat, jurare per ipsum Principem, quem suo juramento non secus ac ipsum Deum colere vellent, aut

α) Tacitus Amral. L. I. c. 73.

Suetonius vit. Calig. c. aT.

4 L. I 3. D. dejurei. L. a. c. de E. C. Sueton. in vita Iul. c. 8s. ibi: Apud eandem columnam

208쪽

illiu ue Uu hodierno I97 intelligebant per genium Deum, qui Principi tanquam custos individuus adhaereret. In quibuscunque vero causis, praecipue jurejurando litis decisorio, usitatam fuisse eam formulam, non solum ex legibus ipsis sed& aliunde demonstrari potest M. Religione Christiana latius propagata jusjurandum per

senium Principis curatius distinctum est ab illo , quod per salutem f. caput Principis praesttabatur. Chrimani enim, quum viderent, jurejurando per genium Principis id agi, ut vel Caesiarem Deum agnoscerent, vel ad minimum tantum Divino Numini detraherent, quantum Genio Principis tribuerent, omniuhus viribus obstrepuere huic jurijurando &ut inimicis simul ac religioni satisfacerent, ad jusjurandum per Salutem ac Venerationem

Principis sese obtulerunt cr), quod illis imdulgendum erat pro temporis ratione, quoniam eo Ρrincipi divinam haud tribuebant naturam sed id tantum, quod ipsis fingendum erat carissimum, Deo quasi devove hant. Caeterum perjuriis sub illis formulis commissis majestatis simul infuisse issiones idemque principium variis perjurii poenis praecipue ansam dedisse inter Romanos, iris

vota suscipere, controversias quasdam interposito per Casarem jurejurando disrabere plebs pers

veravit.

s) Tertullianus Apolog. c. 32. ibi: Sed N juramus sicut non per genios Caesarum, ita per saluin em eorum eqstis es augustor omnibus genus.

209쪽

x98 L. III. Detinetur. ex Rom. doctrinafra pluribus docebo I , nem inique mir tionem movere potest, qui & alias quovis modo immo fortuito lapidis jactu , quo tacta Imperatoris statua, laesam esse illius maiestatem noverit. Denique ea formula nec sub Christianis Imperatoribus plane exstirpata est a atque ad Francorum Reges transiit, inter quos demum Carolus M. peculiari constitutione eam sustulit

III. Immo eo usque potestatem suam e tenderunt Imperatores, ut cum etiam Pontificalia jura sibi vindicarent, ita & saepius iurisjurandi ab alio praestiti gratiam ac absolutionem impertire, sibi arrogarent Q.

IV. Origo iuris iurandi ad sumtendas prob tiones ab ipsis judicibus delati ex mutata sub Imperatoribur judiciorum forma derivanda. IU. Denique huc quoque refero quendam imperii despotici essectum, caeterum tamen, ut saepius bona malis mixta sunt , a raritione & aequitate, si rite applicatus est, a Εv. Otto Dissi de periurio per gendum prim

gratiam fecit, ut uxorem in stupro compertam dumitteret , quam se nunquam repudiaturum antea

210쪽

illiusique usu hodierno.

non abhorrentem, nempe originen 'iurigjurandi a judicibus ipsis ad supplendas partium probationes delati, quae tamen ex nullo alio fonte, quam mutata sub imperatoribus inategra judiciorum forma rectius derivari potest. lostquam enim summum Imperium ad unum transferebatur, eversa pristinae libertatis memoria, facile erat, atque mutat rerum statui conveniebat, antiquas illas pacti R libertatis notiones , antea tam sollicite sancteqtae in quibuscunque judiciorum paristibus custoditas, sensim evertere, iisque, quibus iurisdictionis exercitium commissum erat, liberiorem causas controversas vel per se vel per alios dirimendi potestatem , ad

Imperantium voluntatem accommodatam, tribuere. Ita tandem per Varios casus temporumque vicissitudines effectum, ut sub prioribus jam Imperatoribus magna juris. dictionis pars ad Praefectos urbi A pratoris atque Prodes provinciarum consti tutos trania ferretur s , porro Caesares magistratuum etiam ordinariorum ossicia in iure quoquadicundo varie instruerent, quidque edicere debeant, monerent 6 , usque dum subjuraverat. Suetonius Tib. c. 3 q. ct L. 38. ad munia eip. ibi: Imperatores Autoninus V Verux refridi I erunt, gratiam se facere jurisjrtrandi ei, qtii juraverat , se ordini non interfuturum, posea timoir creasur esset.

SEARCH

MENU NAVIGATION