D. Julii Frid. Malblanc ... Doctrina de jurejurando, e genuinis legum naturalium, civilium, canonicarum et diversarum gentium antiquitatis fontibus illustrata. ... Tomus primus secundus 1

발행: 1785년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Iso L. III. Dejurejur. ex Mm. doctrina docui, & heic suo modo applicari debent. Speciatim relatio cessat, si factum quaestionis illi, cui delatum est jusjurandum, solum innotescit, deferens vero illius notitia destia tuitur i); si intuitu deserentis adest impedimentum, ob quod ad jurandum admitti non potest, e. g. si perjurus detulit. g. 7. )Caeterum relatio fieri debet super iisdem m mentis, de quibus antea delatio facta est, interdum & ignorantia, si causae qualitas id permittit a). Deserens jusjurandum ipsi relatum aliarum probationum oblatione minime declinare potest. Quae enim in casu revocationis aut intuitu illius, cui delatum est jusjurandum, occurrunt rationes, aliarum

probationum admissionem suadentes, illae iacasu praesenti plane cessant, & a deferente

allegari minime possunt. Sed idem jam ipsae

leges allegatae evidentius docuerunt, quam ut ulteriori ea sententia indigeat explicatione δ)-. - Denique facta relatio jurisiurandi revocari haud potest neque ad eum eflectum , ut deinde referens illud adhuc praestet, neque ut aliae illius probationes pro exoneranda coniucientia admittantur. Consentiunt plerique ΙCti, sed ad rationes hodie non congruas snempe, pacti regulas provocant. Ego revocationem relationis eam ab causam hodie

cessare puto, quoniam is, qui jurisjurandi

conditione

I L. II. S. 3. L. I 2. L. I . de act. rer. amota conspirat z. 36. X. de jurejrtri

172쪽

issiusque usu hodierno. Isreon ditione sibi oblata illam in deserentem

devolvit, eo facto summam fidem adversario tribuit, ideoque facta posthac revocatione animum quam maxime malignum achivolum prodit. Excipio tamen probationes, antea incognitas , sed denuo repertas, quas caeteris paribus haud plane exclusas velim.

III. De probatione pro exoneranda conscientia, quae Quintiliani testimonio comprobatur. III. Tertia via illi, cui jusjurandum delatum est, patens consiliit in probatione, quam Pragmatici vocant, yro exoneranda conscie tia. Hic enim ejus momenti factique, de quo lis agitur demonstrationem aut resuta tionem aliis probandi modis instituendam ante acceptationem Offerre potest. Spectavie

id ad pacti libertatem , quam in ipsis judiciis

eo usque Romanos extendisse docui, ut, cum omnia non nisi pactionibus ac transactionibus ibidem decidi & finiri posse putarunt, alterius semper libera voluntas & ele tio accedere deberet. Igitur delato jurejurando alter id aut acceptare aut referre, aut ordinariam probationem inire potuit, quo casu ad contractum litis contestationis causa devolvebatur, atque in judices pedaneos a bitrosve constituendos compromittebatur. et) L. 34. f 8. D. de jurej. Claproth l. c. I. 329. ) L. 34. f. 7. D. h. t.

173쪽

ina L. III. De jurejuri ex Rom. doctrina,

Haec autem omnia , cUm ad communem ὀmnium interpretum sententiam respicitur,

non nisi per fictionem ac sine omni juris auctoritate dixisse videor. Deprehendi enim iterum mirum Doctorum dissensum in doctrina de origine ac fundamento hujus probationis. Alii in eo acquiescunt, usum illius juras analogiae non adversari. & cum leges e pressae deficiunt, desudant in colligendis aliis

legum argum critis Obtorto collo huc tractis, quibus illius jultitiam adstruere conantur. Alii meris interpretum opinionibus, consuetudine tamen confirmatis , eam originem suam debere, contendunt. Nullus vero hac, tenus illius existentiam & usum inter Romanos directe affirmare & demonstrare ausus est. Ergo, quum diu in eadem incertitudine haererem, Omnia sedulo investigavi, quae ad rem judiciariam Romanorum spectant, illique lucem assundunt, atque tandem ex Quintiliano didici Romanis eandem facultatem, jurisjurandi praestationem ordinaria probatione avertendi, competiisse atque solemnem suisse. Exhibet enim ille elegantissimam jurisjurandi delationis descriptionem , quae ut tota heic inseratur, digna mihi visa est: his

jurandum, inquit, litio a tores aut inerunt Diam, cui non recipiunt oblatum, aut ab adversario exivunt, aut recusant, cum ab ipsis existatur.

erre suum sine illa conditione, tit vel adve farius juret, fere improbum es. βιιi tamen id faciet, aut vita se tuebitur, ut eum non sit credibile pejeraturum , aut ipse vi retiolanis 3 inqwa plus fidei consequetur, si id Nerit, ut non

174쪽

ikiussite ιιμ hodierim: Ist

e Uide ad hoc descendere , sed ne hoe quidem

recu=are videatur , aut, F cauo modo patietur litis, propter qtiam devoturus se ipse non fuerit , aut quiam prater alia cause ins timenta Ddjicit ex abundanti hanc quoque conscientiasti sduciam. Qui non recipiet V iniquam condicionem set multis contemni Iurisjurandi metum dicet, cum etiam philosophi quidam sint reperti .

qui Deos habere curam rerum humanarum n

Sarent. Eum vero ι qui nullo deferente jurare sit paratur, eg ipsum velle de coina sua pronum ciare, M quam id, quod o fert, leve ac facile credat, ostendere. At is, qui defert, vere modeste videtur, cum litis adversarium judicem faciat, N eum, cujus cunctio es, onere libearet , qui Profecto alieno jurejurando fari, quam suo malit. Quo docilior recusatio es, nisi forte res es ea, quam credibile sit , notam ipse noti esse. Quae excusatio si deerit, hoc unum re linquetur, ut invidiam sibi quaeri ab advera sario dicat, atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit. Itaque

hominem quidem malum occupaturum hane conditionem fuisse , se autem probare malle, quae assirmet, quam dubium cuiquam relinquere , an pejerarit. Sed nobis adolescentibulsseniores in os endo facti praecipere solebavi, ne unquam jusjurandum deferremur, sicut neque optio judicis adversario esset permittenda, nedo adnocatis partis adverse Iudex eli stendus. Nam si dicere contraria turpe advocato videretur, eerte turpius habendum, facere quod noceat i). i Quintilianus Ius. brat. L. V. c. 6.

175쪽

164 III. De jurejur. ex Rom. doctrina

Ergo claris verbis Quintilianus innuit, eum, cui jusjurandum delatum . si malit, ea pro-hare magis posse, quae assirmet, quam dubium cuiquam relinquere, an pejerarit. HO- die, quamvis extiterint nonnulli, qui eam probationis facultatem e foris ejiciendam esse putarunt i), equidem tamen illam, modo abusus evitentur, rationi convenientissimam esse censeo. Pertinet enim jusjurandum inter probandi modos non nisi in sublidium admittendos. Ergo si adsunt alia probationis adminicula, illa omnino praerogativam merentur.

Suscipitur autem ea probatio modis ordinariis; reprobatio deferentis admitti non potest, quoniam ipsa delatione juramenti postea nec revocati, facultatem probandi exhausit. Si probatio suscepta insussiciens reperta, juris jurandi acceptatio aut relatis adhuc salva eue debet. Ille enim, qui pro ex Oneranda conscientia probare annisus est, etiam hodie modestius egisse videtur, si judicem probationibus evidentibus quam jurejurando convincere maluit. Multi quoque optimam conscientiam habentes ob varios interdum scrupulos inanes tardius ad iurandum accedunt. Jam vero si in probatione deficiunt, iniquum esset, ultimum illis sub sidium adimere. Differt enim ille, qui hanc probationem suscepit, ab eo, qui demum

i) Thomasius de emendandis quibusdam li-titim protractionibus in materia juramenti parιia parte in judicio delari. S. I . Griebner de pro-

176쪽

illiusque usu hodierno. post acceptationem jurisjurandi ad probationes resilire mavult, quem semper frivoli animi indicium prodere supra docui. Tum vero, si plus quam semiplene probatum, iudicem absolute Iuppletorium iuramentum

decernere, neque illius relationem concedere debere, hodiernae probationis ac jurisjurandi indoli convenientius mihi videtur, quoniam ei, in quem major probabilitatis gradus vergit, jusjurandum imponi rationi convenit.

f. L I X. De formula jurisjurandi delati. Quoniam iurisiurandi delatio ex Romanorum principiis est pactum atque transa tio, simul vero in causis privatis liberam obtinuisse religionis ac jurandi facultatem supra jam demonstravi g. a . ; inde simul perspicuum est, eam sub quacunque formula fieri potuisse, modo alterius conscientia stringeretur. Fuit tamen in tali religiosarum opinionum varietate, praecipue deferentis, eam definire. Ait enim Ρraetor: Si is, cum quo etur, conditione delata juraverit, eum cum quo astetur, accipere debemus i iam reum. Nec

frusta adjicitur: conditione delata: Nam si reus juravit, nemini ei jusjurandum deferente, prator

Batiouum, quae jurisjurandi deelivandi causa suscipiuntur , ambagibus recidandis. f. I .R.

177쪽

rεs L. III. De iurejur. ex Rom. doctrina id iusiurandum non tuebitur. Sibi enim juravit. Alioquin facillimus quisque ad jusjurandum δε-

mrrens , neminesbi deferente jusjurandum, Oneribus actionum se liberabit i). Ergo talem deferens eligebat formulam , qua alterius animum quodammodo sollicitari , suspicatus est. Iurare enim Oportet, ut delatum es μ0M-randum. Caterum si eso detuli, ut per Deum jurares, tu per caput tuum Iurast, vel fli

Tum tuorum, non erit ratum habendum jusj

randum e quodsi exesei, ut per saliatem tuam jurares V jurasi, sabιtiar. Omne enim Omnino licitiam jusjurandum, per quod noluit quis sibi jurari, idoneum es , Η si ex eo fuerit juratum , Praetor id tuebιtur. Divus Pius jurejurando, quod propria superstitione juratum es sandiam rescripsit a , modo non esset improbata Publice relisionis. g. 27. . Casum notatu dignum exhibet Seneca: Oιum in quodam judicio centiamvirali adversario, quem ut imyliam

erya parentes incessebat, jusjurandum quoi per Auram obtulis et Albutius placet, inquit , tibi, rem jurejurando tranti P Iura , sed N ojusjurandum dabo. Iura per Patris cineres, qui inconditi sunt, jura per patris memoriam. Est exsecutus es locum. Quo Perfecto burrexit Luricius Aruncius ex diverso ed ait: accipimtis conditionem , jurabit. Clamabat Albutius: non i) L. pr. D. de jurejur. et a L. 3 4. L. 4. L. s. D. de j-6. L. eod. ui per salutem suam jurat, licet per Deum jurare videtur, crespectu enim divini numinis ita jurat 3ttamen, si non specialiter jusjurandum ei delatu M

178쪽

illiu sue uisu hodierno 367

detuli conditionem, fraema dixi. Aruncius ins bat. Centumviri rebus jam ultimis se parabant. Albutius clamabat : υa ratione Anemata de

rerum natura tolluntur. Aruncius abebat: eoia tantur , poterimus sine illis vivere. Summa rei

Hee fuit: Centumniti dixerunt, dare ipsos δε- cundum adoprsarium Albutii , s juraret ille. Iuranit . Hodie ea omnia inter nos applicari haud possunt, sed quaevis iuramenta nostra tam in causis publicis, quam privatis ad unicum ac verum Deum dirigi debere, supra jam docui f. go . Si litigantes conis currunt religioni christianae haud addicti. principia f. 7. & ag. exposita observanda

sunt.

3. L X. De auctoritate judicis eirca jusjurandum delatum.

Uerum enim Vero, quamvis hoc modo partium conventionibus circa jurisjurandi delationem ac praestationem plurimum relictum fuerit, interdum tamen & judex au toritatem suam interponere debuit. Quodsi enim de qualitate juramenti fuerit inter partes dubitatum, conceytio ejus in arbitrio judicantis est . Hodie ea judicum auctoritas magis adhuc conspicua est, quam quidem ex R

iurasse non videtur, & ideo ex integro sole viter jurandum est L. 39. ibid. 3 Seneca controv. L. III. praef. o L. I . i. s. D. de jurejur.

179쪽

L. III. Deiureiur. ex Rom. doctrina

manorum principiis indicatis esse potuit. Accedit enim ad solicitam personarum, cauissarum & reliquorum momentorum indagationem ipse religionis honor , privatorum arbitriis haud quaquam relictus, cujus san tissima custodia cuicunque veri Dei cultori adeoque & judici incumbit. Facta iraque jurisjurandi delatione judex circumspicere debet, num personae litigantes ad eam ineundam habiles sint; num cauta qualitas eam haud respuat; an justo tempore facta sit; num litis decisioni inserviat quoniam otiosa ac sine effectu futura, admitti haud potest; quem in finem etiam, formulam a pamtibus conceptam corrigere , & ad factum speciale ceu thema probandum dirigere, circumstantias ineptas &irrelevantes eliminare, contra verbis perspicuis atque ad captum ju-Tantis attemperatis, nec aequivocum sensum

habentibus eam adornare judici incumbit. Eadem & facta jurisjurandi relatione caute observanda sunt a judice, quia non semper

consonans es, per omnia referri jusjurandum , quale defertur, forsitam ex diversitate rerum vel personarum quibusdam emersentibus, qua varietatem inducunt ι ideoque si quid tale incia

derit , officio judicis conceptio hujuscemodijuri sjurandi terminetur i . De formula religiosa partium arbitrio haud relinquenda, sed secundum principia supra exposita genuinis religionis principiis a judice accommodaniada , nullum hodie intercedere potest dubium. ab L. 34. S. 8. D. de jurejurando.

180쪽

uiusque usu hodierno. I ς' sicut generatim omnia sedulo indaganda sunt, quae ad habilitatem delationis ac relationis atque reliqua capita spectant. Est enim hodie delatio jurisjurandi unico species probationis, in qua, si judici fides fiat, omnia 'illius momenta diligenter consideranda sunt.

De recusatione iuris jurandi effusique essectibus nec non illius remi sone. Delato jurejurando alter unam Ea m, quas explicavi, viarum eligere, nempe illud aut acceptare, aut referre, aut probationes alias inire debet. Qui vero ad neutram p ratus est, sed omnes recusat, is eo ipso quaevis vincula civilia disrumpere, & cum ei neque pactorum libertas in ipsis judiciis st bilita placeret, quoscunque legitimos Co troversiam finiendi modos sedulo sugere . atque summo contumaciae gradu, quod jus.

tum aequumve erat, temere negare videbatur, ut itaque non posset non talis causa sua Cadere, nempe aut actiones aut exceptiones

suas perdere, R ad solvendum mediis exeis cuti vis impelli. Ait igitur Praetore Eum, a

quo jusiurandum petetur, solvere aut jurare coctam. Alterum itaque elistat retis, aut soloat aut

uret, si non jurat, solvere cogendus erit aΡraetore a . Additur porro ratior Manis enim turpitudinis confusionis es, nolle nec a L. 34. S. 6. D. de jurejur.

SEARCH

MENU NAVIGATION