Methodus expeditæ confessionis tum pro confessariis, tum pro pœnitentibus, complectens libros quatuor. Authore P. Thoma Tamburino ... In quibus omnes ferè conscientiæ casus ... breviter enodatur

발행: 1728년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i34 LIBER II.

aequalem turpitudinem continere ς nam pro- Pter eandem rationem eum, qui valde impudica ante A ltare exerceret, modo numer. 2 . . a sacrilegio non liberavimus, liberamus tamen q alia Peccata non ita turpia committentem. s. 6. De Adulterio.

Cantem cum soluta, vel contra, debere explicare se esse conjugatum, quia tunc adest nova species, nempe Adulterium. Sed quaestio est, an quando conjugatus cum conjugata s& idem quaeritur quando professus Cum professa J peccat, explicandus sit status utriusque, an satis sit dicere ,commisi adulterium , sacrilegium, SQ sos Dico non esse satis, sed adulterium,

vel sacrilegium ex parte utriusque perP tratum, fore necessario explicandum . Ra- tio est a quia tunc duo sunt commissa peccata , a Iteruin quo quis peccat in sua pers m, alterum quo cooperatur cum alia, ut

illa in propria persona peccet. lq6 Sodomia cum conjuge etiam sua , est adulterium : & denique bestialitas , sod mia, & similia delicta uxorati, etiam cum solutis , sunt adulteria, atque adeo ex Plicanda . Ratio est, b quia in his semper injuria sit conjugi. De

162쪽

C A P. V Π. II De Melectatione morosa conjugati vide

supra C P. F. I. n. 4. in fine.

47 Superest hic, tanquam in suo loco , quaerere, an qui sponsam habet futuro , . id explicare debeat, si contra Castitatem peccet 3 Respondeo probabilissimum esse non debere. e Ratio est, quia per sponsalia

nondum traditur jus in corpus. quare non peccatur contra justitiam. Et sicut qui vovit Religionem, si fornicetur, non obligatur explicare tale votum, quando fornicationem fatetur, quia per promissionem Religionis nondum contraxit obligationem

voti castitatis; ita ille , per promissionem matrimonii nondum contraxit obligationem justitiae .g7. De Incestu. 48 Ton est dubium incestum esse spem ciem luxuriae explicandam in confessione , quia cum consanguineis , vel affinibus, contra Castitatem, sive percopulam , sive etiam per oscula, tactusve impudicos, &c. peccatur: nam propterea ita communiter definitur: Est peccatum luxuriae, quod committitur cum persona conjuncta. Sed quaestio est an incestus cum con sanguineis differat ab incestu cum affinibus .& rursus, an incestus Cum alterutris eX prae

aliique

163쪽

- 136 LIBER I L

ferat specie ab incestu in alio: v.g. peccata cum matre, cum filia, cum sorore, cum nepote , cum consobrina sive consanguineis, sive amnibus, differunt ne inter se specie, ita ut in confessione talis gradus se ex necessitate declarandus 3 an vero si quis cum aliqua ex dictis peccavit, etiam Guisisti mater satis se explicet dicendo, incestum coinmisi Quid de peccante. Cum conjunctis spiritualiter, idest ex Baptismo , vel Confirmatione, & de conjunctis lega liter, id est ex adoptione 3 a Tribus dictis haec, quae satis confusa propter opinionum varietatem apud authores sunt, breviter, distincteque, ex meo timstituto, expedientur. 49 Dico probabile esse nec consanguinitatem a ab amnitate, nec unum gradum bex his differre specie ab aliis. Unde licet sine dubio gravius sit contra unum gradum

delinquere, V. g. contra Primum cum matre, quam contra alium, V. g. eum Consobrina ; tamen quia non mutatur species , puto non esse ea speciatim ex necessitate patefacienda. Ratio est, quia in omnibus his una specie deformitas est licet modo levior, modo gravior) nempe contra reverentjam debitam conjunctis. Quod autem .

tis c. 8. n. . Megala in I. p. libri. c. I a. num.f.

uterque apud Dianam p. I. tr. I. res 3 3

164쪽

id otiatur interdum ex ipsa natura , ut re primo consanguinitatis gradu, &per alios etiam in secundo, interdum vero ex prae eepto Ecclesiae, ut in Caeteris, & maxime in gradibus amnitatis s nihil specie diversum ex hoc necessario infertur: nam praeceptum Superioris cum aliquid praecipit , ponit materiam praeceptam in ea specie virtutis, iratione cujus illud praecipit: hunc autem Ecclesia abstineri ab illis congres-sbus praecipit, propter eandem reverentiam

conjunta is debitam. Quod deinde gradus ipsi non mutent speciem, inde probabitur, quia hi nihil aliud inferunt, nisi majorem ,

vel minorem conjunctionem: magis autem , de minus non Variant speciem, etiam inhaere nostra morali, nisi aliunde probetur esse contra particularem virtutem , vel particulariter Contra diversum rectar rationis

dicti men- Id quod hic, quamvis multi prinhabiliter invenire satagunt , nihilominus alii, probabiliter item, non inveniri posse

contendunt.

Dices: asserimus hic nu.49. exprobabDIissima plurium sententia turpem conjun et ionem cum consanguineis non afferre diversitatem specificam necessario in confessione explicandam, ut diversam ab alia conjunctione strictioris consanguinei,quia licet

gravius sit contra unum gradum U. g. contra primum cum matre, quam contra alium. .g Cum consobrina , deIinquere ; tamen

magis, de minusspeciem diversam incestus non constituit : ergo idem asserere debemus

165쪽

mus supra lib. hoc a. cap. 3. s. t. dc 2. irrinjuriis illatis contra consanguineos , Vel amnes, atque adeo dicendum fuit; injuriam illatam patri vel fratri non esse diversae speciei ab injuriis contortis contra caeteros minus propinquos, quia pariter magis, &minus indebito, quod consanguinei contrahunt nonse conviciandi, non asseruntdiversitatem specificam .. Respond. certe viget non improbabiliter paritas , unde probabiliter consequitur, tum in hac materia de incestu, tum in illa materia de injuria contra consanguineos, vel amnes inflicta non esse necessario explicandam ejusmodi diversitatem sed sussic re si dicatur: Ego mihi conjunctos contumeliis affeci .-

o Dico Secundo incestum conjuncti conjunctione legali, idest conjunctione orista' ex adoptione alicujus in filium quae est inter adoptantem , & adoptatum : inter adoptatum', &filios legitimos adoptantis , qui in ejus sunt potestate , inter uxorem adoptati, & ipsum adoptatum : de denique inter uxorem adoptantis , δέ adoptatum. Dico inquam hunc incestum non esse explicandum, ut distinctum ab aliis incestibus dictis in numero praecedenti , & nec necessario explieandas diversitates illas dictas in proxima parenthesi: Ratio prioris partis hujus dicti est ea, quam numero praecedente diximus, quia nimirum Ecclesia, propter cidem motivum reverentiae conjunctis dehittes c Delura diis. 16. de paen.sect6. n.328.

166쪽

CAP. V II. I396 ita , prohibet e jusmodi congressus. Ratior

posterioris est similiter eadem quam ibidem diximus: quia diversitas gradus solum inducat magis, & minus in eadem specie si Dico Tertio incestum cum conjune is conjunctione spj rituali, idest orta ex Baptisimo, & Confirmatione quae est inter bapti- Eanrem, & bapti Zatum, inter Patrinum , vel matrinam cum ipso bapti Zato, inter parentes baptizati 'cum bapti Eante , & denique inter eosdem parentes bapti Zati, & patrinum, vel marrinam quod idem est respecti . ve, in Confirmatione.) Dico inquam, incestum hunc esse explicandum, ut d istinctuni ab utroque incestu carnali, & legali praedicto in numero 48. dc 49. sed non esse necessar i a m explicare an ex Baptismo ,

an ex Confirmatione fuerit orta conjunctior item nec esse necesse explicare an U. g. baptigans , vel confirmans peccaverit cum baptiZata , an cuml marrina ejusdem bapti Eatae , an eum matre ejusdem, &c. Ratio primae partis hujus dicti est, quia incestus spiritualis addit circumstant lam Sacramenti j ratione cujus reducitur ad genus quoddam sacrilegjr. Ratio secundae, & te tiae partis est , quia semper in praedictis

committitur peccatum cum eadem, specie, deformitate, esto graviore e vel leViore , quia semper est contra eandem reverentiam debitam personis, ex intuitta Sacramenti ,

connexis.sa Huc commode reducere possiimus duo s

167쪽

lao, quae supersunt explicanda . Primum circa impedimentum publicae honestatis . Secundum circa incestum sodomiticum . Quoad primum sciendum est impedimentum publicae honestatis esse illud: quod oritur ex sponsalibus de futuro, validὰ tamen initis, nam . his ita initis, oritur e impeJimentum dirimens matrimonium inter sponsum , & consanguineos sponsae in primo gradu, & contra: idest non potest valide

contrahi matrimonium i a sponso, Vel sponissa cum dictis consanguineis. Idem etiam impedimentum oritur ex matrimonio rato non consum malo, cum hoc addito, ut si dirimens s etiam usque ad quartum gradum ψ& etiam si matrimonium fuerit irritum ex κquocunque capite, Praeteretnam ex defectu

consensuS. 33 Jam si quis cognosceret formem Ueg.

vel matrem, filiamve suae sponsae de futuro, rursus si cognosceret Ororem, aliamve consanguineam suae conjugis per verba depraesenti, sed nondum consummato matrimonio , deberet ne in confessione explicare non solum ipsum peccatum, sed etiam ejus iqualitatem, nempe fuisse incestum cum matre , Cum sorore, consanguinea sponsae, M. Respondeo certum g esse tale peccatum habere malitiam incestus carnalis, quia est prohibita talis copula per Ecclesiam ponentem in ea impedimentum dirimensis propter r - l

168쪽

verentiam conjunctis debitam quare erit ut talis explicandus . Quoniam vero supra diximus non esse, ex probabili opinione, in caeteris incestis necessario eXplicandos gradus ; ita hic, ubi incestus oritur ex inchoato matrimonio, consequenter propter eandem inibi allatam rationem, dicendum erit.

34 Quoad secundum, id est quoad sodo-miam, quaerimus an si quis sodomitice cognosceret consanguineum, vel consanguineam, vel affinem, vel conjunctum,conjunctione legali, vel spirituali debeat explicare conjunctionem , ita ut non satis sit dicere se sodomiam commisisse , sed necessario et d- dendum , se sodomiti cum incestum commisisse εRespondeo necessario sic addendum . bRatio est, quia ob reverentiam naturalem propinquis debitam ejusmodi peccatum , ultra malitiam sodomiae, habet S malitiam incestus. Quamvis enim per hunc incestum

sodomiti cum non impediatur matrimonium, quia ut impediat, lebet esse seminatio in vase naturali, neque per eundem incurrantur poenae contra incestum proprie dictum, id est enatum ex copula naturali ; tamen quia fit contra praed ictam revere nistiam, Non potest propriam incestus malitiam non participare.

3 Major difficultas est utrum explicanindi gradus , v. g. sic : Commisi incestum sodomiticum cum fratre, cum patre, cum consobrino. An satis sit dicere : commisiii

169쪽

et42 LIBER II.

incestum sodomitium t Respondeo in Mo- stra sententia probabili non esse necessario explicandos. 'Ratio est , quia omnes sunt ejusdem speciei, &solum secundum magis,& minus in eademspecie disserunt; id quod, ut diximus lati m. M8. notat quidem majorem , minoremve gravitatem, Ad nequaquam specie distinctam. g. 8. De Stupro A

36 Q Tuprum est concubitus viri eum vi

I gine foemina, eadem repugnante a Quare, ea consentiente, ex probabili ssima sententia , est simplex fornicatio . Unde sequitur statum vj rgini tatis non esse necesse in confessione explicare, virgine Consentiente; quem, illa repugnante , explicare

oportebit.

37 Pari ratione sodomitica copula cum eadem consentiente est mera sodomia: unde nec ibi status virginitatis est declaraim

38 Cum se virgo polluit, vel delectatur,&c. non facit nisi peccatum mollitiei, de quo diximus supra s. q. num. 19. nam Pro pterea suam virginitatem explicare Non in bligabitur . si Ad expediendam consessionem facit scire obligationem, quam contrahit stuprator. Dico ergo, cum virgo defloratur , ipsa consentiente, nihil nec ei, nec parentibus debet deflorator: a At si vi, vel fraude , Vei

SEARCH

MENU NAVIGATION