Gasparis Contareni cardinalis Opera

발행: 1571년

분량: 690페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

A Deo est, qui est iustus , huiusmodi malum poenae sicilicet facere, bonum est

facere quia est opus iustitiae. At mali,quod peccatum est, dicere Deum auctorem,certe est nominis dementis; Aduellatur hoc naturali rationi. Nam cum natura cuiusque rei sit principium actionis, quam ea res agit, conuenit naturae propriae cuiusque actio. Deus autem bonus est per naturam, nec habet honitatem aduentitiam. Iccirco non potest esse auctor mali operis, per sie inquam. IIem cum peccatum ea ratione iit peccatum, quia deficiat, iccirco non habet per se causam esscientem ut inquit Augustinus: sed habet causam deficientem. Iccirco reserri debet ad causam,in qua est defectus,non autem

ad primam causam supra omnem cogitationem indefectibilem. Pars etiam B altera quam tangit,quod ideὁ in nobis non est liberum arbitrium, quia sine ope diuina nihil postumus boni facere,non satis a Lu thero intelligitur. Ideo raucis hanc totam rem comprehendam, ut quisque intelligat libertatem arbitri j non olficere diuinae gratiae, neque opem Dei nobis praestitam libero arbitrio quippiam ossicere. Animaduertedum est primo illud Deum supremum non esse causam determinati cuiusdam generis, scilicet necessariam aut contingentem naturalemue,aut cuiuspiam alterius modi, qualem coguratio humana assequi potest, sed elle supremam omnium caulam; quae In deretur & temperet pro cuiusque natura,tum causas necessarias, tum coli gentes,necnon naturales,& voluntarias liberas,& non liberas: Hanc primae caus, excellentiam uniuersitatem omnium complectentem nequaquam

C eossumus mente concipere,quia nihil mens nostra capere potest, quod non sit cuiuspiam determinatae naturae. men esse eiusmodi supremam causam, ratione naturali & sacrae scripturae auctoritatibus facile probare possemus, quas omitto ne te adficia taedio. No enim puto a quopiam hoc negatu iri,liberum vero arbitrium nihil aliud est, nisi de eligendis iudicium liberum ac optio libera:quae non ex impressione formae conceptae procedit,sed ex comsultatione & iudicio mentis nostrae, quae excellentia ideo menti nostrae tributa est,quia mens non est a natura aildicta cuipia particulari bono, ac certi cuiuspiam generis,quemadmodum addictae sunt vires sensitiuae,sed uniuersali bono,a natura addicta suit. Ideo secundum impressionem formae particularis alicuius boni non conuincitur ut in illud feraturi, sed conserre cum D bono illud potest,& quatenus bonum est eligere, quatenus et a partic lare bonum in quo necesse est esse alteri' boni desectu.reiicere. Liberum e go a natura ipsa mens nostra iudicium habuit, liberamque optionem. Non tamen propterea nisi peccet, de deficiat poterit quantumuis liber velle . op tare,eligere, ac operari praeter vim primae causae, aqua omnes aliae pro sua cuiusque natura ino uentur & temperantur. His hactenus discus lis,dicedum est,Opera nostra, quae libere agimus, vel eiusmodi esse, quod meritoria sint Vitae aeternae supremaeque talicitatis vel esse humana tantum, & haec duplicia,bona inquam seu mala opera;a secundo hoc membro ordiemur. Opera nostra mala a libero arbitrio sunt, & quatenus sunt mala, sunt latum nostra, di a nobis,non autem a Deo. Deus etenim, ut supra ostensium est, nescit esse

612쪽

malorum, id est, peccatorum causa per se, Ut supra ostensum est:a nobis ta- gmen sunt te a libero arbitrio, quia ex nobis deficere possiimus; imperfecti

namque sumus,& deficientem naturam habemus,quae adhuc ex peccam a

stitudinem contraxit; factaqtie est magis deficiens; & hoc dicitur ab Osis

Propheta,Perditio tua Israel.tantummodo in me auxilium tuum; se Iac. in Epistola Deus intentator malorum est sed unusquisque tentatur a concupiscentia sua.Bona vero opera nostra humana a libero arbitrio sunt. non tamesine ope primae causa: & primi mouentis. Nam ut praeteream Philolophorum rationes,sic dicitur in Psal. aperis tu manum tuam & imples omne animal benedictione, auertente autem te faciem turbabuntur, de in puluerem sutim reuertentur. Qu*d si accipiantur bona opera nostra, quibus Delicitas psuprema debetur,manifestum est, quod praeter uniuersalem illam vim, qua

naturaliter, secundum tamen nostrae naturae captum movemur a causa pri

ma, i equiritur priuatus quidem, dc particularis propriusque motus, quo in Deum per fidem conuertamur,dc conuersi per gratiam iustificemur,adopte. murque in stios Dei neque tamen hoc tollit libertatem arbitrij ; imb magis liberos nos facit,nullique deest hic motus a Deo, dummodo quis non osticiat,ac per defectum malae voluntatis reiiciat diuinum hunc adflatum. Naquae per alios possumus dummodo velimus, seu dummodo non reiiciamus bonu oblatu, nostrie sie arbitrij dicimus; de hoc in tertio Ethicon dicit Arrus loteles,nullusque propterea a Deo reprobatur, si ipse sibi non desuerit:poLsumus ergo per nos peccare & perire, non tamen possumus salui fieri, nisi cper gratiam Dei;quae ut dixi,non aufert arbitrii libertatem,sed persectioreui eam reddit. Ideo quod supra adduximus,dicit Osea Propheta, Perditio tua

Israel, tantummodb in me auxilium tuum,ac si diceret,per te perire poteris. nec Deo sed tibi ascribenda est tua perditio, auxilium autem tuum tantummodo est a me, quia neque humana bona sine diuina vi facere possumus neque diuina illa,quibus beatitudo debetur, sine motu mentis ad Deum , quo ad Deum movemur per fidem, de sine gratia, quam ad Deum,conuersi comsequimur. Ideo dicebat Apostolus Paulus, Non sumus susscientes a nobis, ta quam a nobis aliquid facere, aut velle, sed omnis susscientia nostra a Deo

est; de in Evangelio dicit Christus, sine me nihil potestis facere, ego sum v, tis , vos palmites; sicuti palmes non potest quippiam a se facere nisi manso Hrit in vite, sic nisi in me manseretis , nihil potestis facere. Item, non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri est, qui in vobis loquitur. Item,

vivo ego , Experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, Christus. iam non ego , sed in me Christus . Item, Aperi os tuum de implebo illud . Item factus sum tanquam iumentum apud te, dc ego semper tecum; Ex quibus omnibus auctoritatibus facile colligitur id quod dicebam, nos non posse quippiam boni facere, sine diuina gratia, de iccirco pulchre dc excellenter, meo iudicio, hac in parte dicit Lutherus, recurre dum nobis esse ad gratiam Dei si bona facturi sumus, legemque mosaicam, per quam non iustificamur, datam nobis propterea esse, ut per eam cognoscamus

613쪽

A scamus peccatum aegritudinemque nostram, de ad gratiam recurramus. Haec mini videtur esse sententia Pauli perspicua in Epistola ad Romanos, per legem, inquit, cognitio peccati,multaque in hanc sententiam dicit, quae

non oscitanti lectori compertissima esse poterunt,fatis de hoc articulo. . Quintus, Lutheranorum articulus est de Sacramento confessionis. inquiunt Lutherani confessionem retinendam esse, non autem omnium peccatorum, sed eorum duntaxat quae conscientiam mordent. Nam caricra

prope impossibile est intelligere, ac nosse, quod etiam perhibetur in psalmo dici delicta quis intelliore Peccatorum ergo,quae urgent nos,ac sui grauitate premunt conscientiam , confestionem, dicunt retinendam propter, B vim assoli itionis, cui fides est adhibenda, Christoque sine haesitatione vitila credendum, qui inquit, quoruncunque remiseritis peccata, remittuntur eis; ob eamque potissimum causam nobis peccata remitti, quia credimux verbis Christi,nosque absolutos propterea esse nequaquam dubitemus. Ne que negant Lutherani contritionem peccatorum inesse oportere ei qui absoluendus est, caeterum negant post abolutionem habitam ulli nos satis. factioni esse obnoxios. Non enim, inquiunt par est Deum maxime bonum maximeque liberalem non omnino omnia condonare illi, quem gratia impartitur, sibique ex inimico amicu facit, sed poenam aeternam ac supplicium nunquam desiturum c6donare,poscere vero ab eo temporariam mulinam. Quocirca negant Sacramenti huius tertiam partem,quae scilicet Sacramen C tum & absolutionem consequitur, satisfactionem videlicet. Quare negant etiam purgatorium ignem. Haec Lutherant. Huius eorum sentetiae primam partem, retinendam scilicet confessonem propter absolutionem, credendumque absblutioni propter verba Christi haec in Evangelio dicentis, non censeo ego esse improbandam. Verum quod addunt grauia tantum delicta, quae conicientiam urgent Sacerdoti dicenda, alia vero minime, quia nullus delicta intelligit, reor posse ad rectum sensum reduci. Nam peccata mortalia sunt ea,quae conscientiam premui. Haec vero sunt explicanda pro virili .Reliqua vero venialia inquam, generali quadam consessone si explicentur satis esse: nec insistendum esse quibusdam scrupulis, quos Sathanas plerumque viris probis ac religionis obseruantia praecipuis obiicit, incredibili-D busque stimulis eos agit. Haec ex verbis Lutheranorum si colligantur, sensus eorum meo iudicio non est improbandus. Quρd si enormia tantum peccata exponenda Sacerdoti esse censeant,reliqua vero,si mortalia fuerint, re licenda, t generali tantum confessione explicanda,longe errant, suisque se ipsi rationibus conuincunt.Non enim Sacerdos ea remittere peccata pol rit, quae ignorat,neque iudicare in quempiam debet,aut malum de quopiam suspicari,aut scrutari. Hoc namque ab ossicio viri Christiani maxime est alienum. Confiteri ergo is debet qui absolutionem petit. Quod si dicant sunscere generalem consessionem ; cur etiam in enormibus peccatis eam sufficere non credunt 3 Cognoscat ergo necesse est Sacerdos eam lepram, quam absolutione est sanaturus. Praeterea ignatus & idiota Christianus,

614쪽

CONFUTATIO ARTIC

suique amore corruptus,quonam pacto rectum iudicium ferre de se suisque ggestis poterit, ut dii cernat, in quibus grauiter, & in quibus leuiter deliquerit. Retinendus est mos antiquus Catholicae Ecclesiae, quem seruant non tantum sectatores Romanae Ecclesiae, verum etiam Christianorum nati nes , quae maxime dissident a Romana sede. Graeci, inquam, Arinent, Maronit Coptae,ac nonnullae aliae Christianorum sectae,lingua,moribus,& institutis maxime alieni a Pontifice Romano. Ex quo certissimam coniecturam

facere possumus traditum hunc confessionis morem a Christo & Apostolis Christiano populo, ad nos usque deuenisse. nam & de baptismate Ioannis, quo homines vocabantur ad poenitentiam dicit Euangelista, Baptizabantur omnes confitentes peccata sua. Quo fit ut existimem priore sensu non im- pprobando, Lutheranos primam huius sententiae ac dogmatis sui partem protulisse. Quod vero inquiunt credendum esse absolutioni praestitae, mini- absolutos eme propter verba Christi id dicentis ; non meque haesitandun se :credim' est reiiciendii, imo summopere nos etia fide, qua in Deu tedimus, comedamus,cui,ut perueniamus ad gratia, maxime innitendu esse fatemur,seeudii sententia Pauli stpissime id a eremis, &Christi in Euagelio in coi pluribus locis quos nunc citare non est opus. Id vero quod addunt de satis. factione,inanem scilicet esse post absolutionem, quia Deus ex infinita liberalitate ac misericordia, qua utitur erga nos, totam mulctam dimittit, non autem partem adhuc retinet,cuius semus rei, & quae satisfactione compensanda sit;reor ego alienum esse a ratione naturali ac dissentiens a locis qui- Gbusdam Lacrae scripturae,quos infra citabo. Primo rationem adduca; in qu

libet peccato mortali,ut inquiunt nostri Theologi, est auerso a summo &immutabili bono,& est inordinata conuerso ad bonum comutabile, quod est infra Deum. Ex aversione ab infinito bono, rei essicimur aeterni & infiniti applicij. Ex conuersione vero ad bonum commutabile inordinata poenae etiam sumus obnoxij,sed temporariae. Prior absolutione remittitur per gratiam Dei,cui reconciliamu posterior sitisfactione diluenda est. Ridebunt, ut solet, hanc nostroru Theologorum distinctionem Lutherant;dicentque figmenta esse, quae nec ratione nitantur, nec sacris literis. Iccirco minime a nostrorum sententia dissidentes alia via aggrediamur. In nobis est lex natum,quam Deus ex naturali lumine cuiuscunque hominis menti indidit, iux- Hia id quod dicitur in psalmo,Multi dicunt quis ostendit nobis bona Signatum est super nos lumen vultus tui Domine I supra hanc est lex diuina nobis tradita in Lacris literis, infra vero legem naturalem est lex ciuilis, quam sicilicet ciuiles societates hominum constituere. Haec quidem a nullo sanae mentis negari queunt. Fundamento hoc iacto dictis illud addimus,unum idemque peccatum esse posse contra leges has omnes, Divinam scilicet, Natur

lem,& Ciuilem,verbi gratia, homicidium, & furtum est contra legem diuinam , quia homicidia & furta Deus sacris literis prohibuit: Est etiam contra naturalem legem nobis inditam, cuius rei unusquisque in se periculum poterit facere, adhuc est contra legem ciuilem: praeuaricatio autem legis utriusque

615쪽

LVTHERI.

Α utriusque iniustitia de iniquitas est,quae poenam seu mulctam, quam lex

iubet, ad aequitatem reducit. Sicuti ergo homicidae, quia contra legem diuinam egit, statuta mulcta est, ita etiam statuta est ei poena, quia egit contra legem naturae; dc adhuc mulcta alia statuta, quia egit contra legem ciublem. Quemadmodum ergo non est dicendum homicidam, qui contritus est, de a Sacerdote absolutus, ac propterea Deo reconciliatus, neque o noxius amplius gehennae, absolutum etiam esse a poena, quam iubet lex ciuilis, neque debere ciuitati poenas homicidi j perpetrati dare, quoniam Deo reconciliatus, neque amplius reus aeterni supplici j. Sic etiam non est iis gandum hunc homicidam Deo reconciliatum,remanere adhuc obnoxium B poenae, quae ei luenda est, quod egerit contra ordinem rationis de legem naturalem. Et sic est inordinata illa conuersio ad bonum commutabile, quam dicunt nostri Theologi temporaria poena diluendam esse, cuique aiunt satisfactionem deberi ; Nisi quis ergo voluerit esse pertinax, ut reor, facile intelliget, haec quae de satisfactione dicta sunt, maxime esse dicta si cundum rationem naturalem, Idemque propemodum esse, si quis dicat ei qui reconciliatus sit Deo, cuique non imputetur amplius quod egerit contra legem diuinam, nullam amplius poenam deberi, quia transgressus est legem naturalem, ac si quis diceret, nullam etiam poenam ei deberi si paribter transgressus fuisset legem ciuilem,ac ideo iniustus iudex censendus esset, qui homicidam iam Deo reconciliatum aliqua poena assceret, quod homi-c cidium perpetrasset. Hactenus ratione disputatum sit: hoc vero comprobatur exemplis Sanctorum omnium, qui pro peccatis quae fecerunt, se ipsos sunt viti, & sponte poenas dederunt. Sic Nini uitae veniam meruerunt,sic rex Ezechias, sic David rex; Ioannes Baptista hortatur in Evangelio ut faciant dignos fructus poenitentiae. Item in Evangelio Christus inquit, vet tibi C, pharnaum, vet tibi Corasim, quia si in Sodomis de Gomorra fuissent virtutes, quae factae sunt in te, Iam dudum in cinere de cilicio poenitentiam egi Dsent. Item apud Danielem notissima est auctoritas, Peccata tua elemosinis redime. Multa praeterea in hanc sententiam adduci possient, quae praetereobleuitati praecipue studens.

Sextus Lutneranorum articulus est de inuocatioue sanctorum, eoru

D que cultu: inquiunt enim, cum ex factis literis unus sit Mediator Dei de Eominum Christus Iesus; qui etiam , ut inquit Paulus, interpellat pro nobis, Sancti mediatores esse non poterunt, neque inuocari debent ut Horent pro nobis; nam etiam Ioannes in Epistola sua inquit, filioli nolute peccare , quod si peccauerimus, Advocatum habemus apud Deum Iesum Christum, qui est propitiatio pro peccatis nostris. Haec Luther

ni; qui si negant Sanctos orare pro nobis, aut intercessionibus eorum nullam nobis comparari utilitatem, ac propterea inuocandos non esse, proculdubio maxime errant. Nam cum sancti ciues sint ciuitatis Dei, de Christi membra praecipua,cuius nos etia sumus ciues de pariter Christi me-bra ac egregia praediti sint charitate erga nos, quis,ambigere potest , quod

616쪽

1 4 CONFUTATIO ARTI C.

ro nobis adhuc periclitantibus orent 3 Valet autem eorum oratio.Nam Ei ut inquit Iacobus, assidua iusti oratio multum valet, multo magis v lebit Sanctorum oratio; quis etiam vertere in dubium debeat, quod non frustra a nobis inuocantur, eorumque gesta nobis imitanda proponuntur Z Nec obstant auctoritates quas adducunt. Nulli namque dubium est , Christum solum Meditatorem esse Dei & hominum . Solus namque meruit gratiam de gloriam his qui in ipsum credunt. Hoc pacto nullus Sanctorum est mediator; imo contra eos, qui secus sentiunt, exclamat Paulus in Epistola ad Corinthios,inquiens,An Paulus pro vobis crucifixus est 3 Sic etiam est aduocatus, de interpellat pro nobis, cuius Orationesessicaciam habeant, vi essiciant id quod Christus voluerit. Sancti ergo me- Fdiatores sunt &aduocati, sicuti conserui nostri, sed domino chariores &propiores nobis inuocandi ergo sunt, non ut Christus,sed ut membra Chrias i, orantque pro nobis, ut ex pluribus sacrae scripturae locis probati pos.set, quos consulto praetereo. Verum quia in hac Sanctorum inuocatione potest irrepere abusus, cum ita quis ad sit perstitionem declinaret, ut obliti uisceretur Dauidi cum illud , Vacate de videte quoniam ego sum Deus, de alibi,videte quod non sit alius praeter me; censerem ego interesse plurimum bonorum praesulum, huiusmodi abusus cohibere, ea tamen modoratione ac dexteritate ut nihil vi fieret, sed pro teporum ratione ac moribus

nationum in melius paulatim mutarentur. Septimus Lutheranorum articulus est, de votis Monasticis, de coeli- Gbatu Sacerdotum. inquiunt Lutherani: Vota Monastica perpetuae praesertim continentiae esse reiicienda: tum quia sunt contra mandatum Dei,

qui in Genesii dixit ad Adam, Bd ad Noe post diluuium, Crescite de multiplicamini , ac implete terram. Item de re impossibili votum fieri, est comtra rationem. Sed seruare perpetuam continentiam est res impossibilis: ut experimento compertum esse, potest sumpto a Monachis, qui voverunt coelibatum, & a Sacerdotibus. igitur talia vota tolleti sunt. Haec in summa

Lutherant.

Quantum ad priorem partem pertinet, scilicet de votis Monasticis, dic, mus, nulli dubium esse, vitam coelibem persectiorem esse, magisque aptam rerum diuinarum c5templationi,quam vitam eius qui uxorem habeat. Nam & rei domesticae cura distrahit animum hominis a contemplatione:&voluptas venerea adfigit humi diuinae particulam aura adeo ut nihil serium in ea nomo cogitare possit,ut dicit Philosophus in Ethicis. Averroes etiam in septimo Phy sicorum idem dicit sere. Inquit enim, perturbationum sedatio ad contemplationem summopere facit : sed praecipue omnium castitas. Paulus etiam idem adserit. Qui uxorem habet,quaerit ea quae sunt uxoris, dc diuisus est. Item, qui dat virginem suam nuptui, bene facit, & qui non dat, melius facit. Item de virginibus praeceptum non habeo, concilium autem

do tanquam misericordiam a Domino consecutus. Innumera huiusmodi possem adducere ex sacris literis; Nulli ergo dubium esse debet, quin Vita

617쪽

LVTHERI.

Α Vita coelibum sit praestantior vita eorum, qui uxores habent. Quod si melior ac excellentior est vita Coelibum , nullus ambigere potest , quin etiam in hac Ecclesiastica Hierarchia eiusmodi hominum perfectiorum

status esse debeat; quae, si hoc statu careret, imperfecta esset. Vtpote cui deesset persectior status hominum. Status autem firmitatem dicit, qua fimmatus is qui est in eo ordine, descendere non queat ab eo vivendi gradu ad inferiorem ordinem. Sic dicimus Sacerdotum seu clericorum statum, sic statum eorum qui uxores habent, statum: Qupm statum Coelibum si concedere debemus Ecclesiae Christianae, necesse est ut firmitas haec adsit. Fi mitas autem haec ex voto comparari solum potest, quo quispiam se vitam-B que suam uniuersam diuinis obsequiis contemplationique onerat, ac Veluti holocaustum faciat. Nisi ergo velimus perfectiorem hunc hominum statum ab Ecclesia remouercimanifestum est Coelibatus vota improbanda noesse, Imo ad decorem de persectionem Ecclesiae maxime facere . Hoc ex sacris literis comprobatur. Nam Christus in Evangelio inquit, diuersa esse

Eunuchorum genera, eorum scilicet qui deprauata natura nati sunt, dc eorum qui manu arteque hominum facti;& eorum demum qui se castrata Iunt propter regnum coelorum. Sed omnes non capiunt hoc verbum. Ex

quo colligi potest, esse genus hominum maxime probandum,qui se castrauerunt propter regnum coelorum. Hi, qui sine voto coelibes sunt non propterea dici queunt castrauisse se propter regnum Coelorum. Nam Eunuchi C non dicuntur tantum quoniam non generant, sed quia impotentiam habent generandi. Ii erpo tantum, ut ex voto castitatis sibi ademerunt potentiam generandi, pollunt dici vere sese Eunuchos secisse propter regnum coelorum . Paulus item Apostolus, cum loquertur de viduis, quae se diuino

obsequio manciparent. admonet viduas iuniores admittendas non es Ie, quia cum luxuriatae fuerint, in Christo nubere volunt, damnationem habentes , quoniam priorem fidem irritam fecerunt, nubentes aute no possunt mereri danatione quonia pliorem fidem irrita fecerutinis quoniam voverit,de sdem Deo crederant sese nulli amplius nupturas,rationes quas adserunt Lutherani non est difficile soluere. Nam priorem rationem demat

dato Dei in Genesi, nisi velint asserere contra uictum Apostoli Pauli, vi D ginitatem estepeccatum , de esse contra Dei praeceptum, illis quoque nobiscum soluenda est ea ratio contra Iovinianum,dicendumque, praeceptum illud Adi datum&NM. tanquam parentibus humani generis, ac humano generi in illis existenti: non tamen datum, ut quilibet homo id mandatum seruet; generatio enim est propter bonum speciei, ut species sciliacet perseueret; sicuti agricultura,vt cibum habeamus, quo nutriri possimus: non tamen propterea quilibet homo dare operam debet agricu ltu rae; sic neque quilibet homo dare debet operam liberis procreandis. Imo cum homo ouilesitanimai,nimiaque ciuium multitudo ossiciat bono ciuitatis, ut philosopbi probant multu confert bonae de foetici hominu vitae nonulloruli

minu coelibatus. Quo g postea dicu t,seruare castitate esse impossibile. quona

618쪽

1 6 CONFUTATIO ARTI C.

pacto asserere possit ni id esse impossibile,quod tam multa hominum, viro- Erum & mulierum millia seruauere,& in monumentis patrum nostrorum Christianorum memoriae proditum est Plenae fuere ingentes eremi Mona.

chorum coenobiis. Innumerae virgines,quet vitam cum morte commutarusine ulla in pane semel animo conceptam virginitatem macularent. Non tamen inficias eo, stris temporibus ad hunc vitae statum persectorum homi. num & virginum temere ac passim paruo aut nullo discrimine plures saep eadmitti; quo fit ut etiam eorum multi in maxima labentur scelera; caeterosique illius ordinis de status,probos alioqui homines infament. Quamobrem maiorem diligentiam adhiberi oportere,nec abbates caeterosque qui mona steriis praesunt ita faciles esse,ut plerique eorum sunt ad Monachos recipiem Fdos. De Coelibatu Sacerdotum, quς secuda pars erat,nulli dubium,quin hoc sit institutum Ecclesiae. Verum hoc institutum maxime tuto conuenire S cerdotis ministerio,qui semper fere addictus esse debet diuinis rebus; ut qui uxorem habet, diuisus est,ut inquit Paulus. Non tamen probandum censio hunc morem,qui iam inualuit in Ecclesiis multis, ut quiuis passim ad miti tur ad Ecclesiasticos ordines,etiam primae lanuginis adolescentes. & hom nes inopes,ignariq; rerum omnium, de s penumero viri praui,quamobrem abusus hic etiam esset corrigendus. Octauus Lutheranorum articulus est de Canone Misae, quem summo. pere improbant; eo quod ex eo videamur nouum sacriscium Deo offerte, ac propterea aperte contradicamus Pauli sententiae in Epistola ad Hebraeos; Gubi inquit,Christu unlao Ablato tactificio sanctificasse omnes ad se accedem tes , nequo reliquam nobis esse nouam hostiam pro peccatis osserendam: Imo si Christus,inquit,inter nos esset Pontifex, no haberet amplius hostiam quam offerret. Haec igitur Pauli expressa sententia improbare videtur Can nem missae, quo videmur Deo nouam hostiam offerremouumque sacrificiude manib' Sacerdotis. improbat deinde vehemetissima oratione hac Missa-ru,quae passim diculur,multitudine de frequentia, unamq: tantu sussicere asserui in teplo uno dici singulis quibusq; dieb',praesente'. Eucharistia e munibus Sacerdotis sumere debere dicunt, si no omnes maiorem,tame eorum partem. Haec Lutherant.Utinam Christiani homines qui Christum sequi,de

in eum quam maxime credere profitetur charitatem seruarent ac humilita- I Itatem: quas Uirtutes tanquam omnium prestantissimas Christus commendat , facile namque esset controuersias omnes de medio tollere. Nunc vero cum arrogantia dc luperbia elati,verbis tantum profitemur charitatem erga

Deum & proximum, & animi humilitatem: dum unusquisque sapientior fuisse videri vult, ac non sine causa proximum arguisse; fit ut pertinacia o coecati,nihil potius nobis sit quam sententiam nostram tueri, de aduersarurefellere. Teneamus animi humilitatem,sacileque erit nostram hanc coit uersiam coponere, Christum dominum nostrum sese patri Deo hostiam de holocaustum obtulisse pro peccatis omnium quotquot unquamsuerunt de

619쪽

LVTHERI 1

A suturi sunt ac unica ea hostia sanctificari & persectos reddi quoscunque qui

per fidem de charitatem ei adhaeserint, nullus christianorum est qui dubitet. Nullus etiam ambigere potest, in Eucharistia de Calice,quos offerimus esse verum corpus de sanguinem Christi sub specie vini de panis, eum inqua sanguine laque corpus quod in cruce oblatum fuit. His addatur id quod Christus dicit in Evangelio. Hoc facite in mei commemorationem: postquam dixerat,Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur: in holocaustu siciliucet de hostia Item Paulus Apostolus in Epistola ad Corinthios inquit; Hoc quotiescunque feceritis,mortem domini annunciabitis donec veniet. Ex his quiuis colligere potest, in Missa Deo patri sacrificium de hostiam offerri, noB nouam, sed eam quae oblata est. Nam id quod offertur, est corpus Christi v rum lc sanguis verus. idem numero cum eo quod ipse obtulit: est etia idem sacrificium, quia fit in memoriam ipsius,de in annuciationem mortis domi. ni: de est repetita memoria unius illius sacrifici j, quod semel a Christo obi tum est.Nouitas vero est no ratione sacrificij. Illud namque idem offertur, sed ratione modi. Nam tunc oblatum est sacrificium illud sub specie hominis.in qua filius Dei apparui nunc vero offertur sub specie panis do vini. Est etia nouitas,quia.veteris sacrifici j est noua memoria. Ea ergo quς dicu tur in canone Missit, sunt vera, quia offertur hostia Christus, de sacrificium quod Christus obtulit:non tamen offertur noua hostia; sed ea quae oblata fuit sub specie hominis, offertur sub specie panis de vini: nouaq; fit memoria veteris C rei. Quam oblationem praeuidens spiritus sanctus, sacerdotium Christi dicit esse secundum ordinem Melchisedech: qui cum esset sacerdos Dei altissimi, protulit panem de vinum; quia scilicet sub huiusmodi speciebus Patri offerendum esset verum holocaustum, Christus inquam, in memoriam oblati nis eius, qua seipsum obtulit in ara crucis sub specie de forma hominis. Sic

interpretandus est canon Missae,eaque sententia intelligendus, quae ex verbis in eo positis, si recte animaduertantur, manifeste elicitur. Non ergo offeriamus nouam hostiam,neque nouum sacrificium facimus; nulla enim est ii

si a Deo accepta pr ter Christum:sed sub speciebus nouis eum offerimus inmemoriam oblationis illius, qua se ipse in cruce obtulit. Et haec est oblatio munda,de qua Malachias meminit, locutus in persona Dei, Nomen meum D magnu est in gentibus,inquit, de ubique offertur mihi oblatio muta. Quod autem Lussierant reprehendant hanc Missarum frequentiam tanquam quae

contemptum pariat, fortasse non omnino reliciendum est,quod dicunt: b neque forsan religionis maiestati consuleretur, si non tam temere ac passima sacerdotibus presertim ignaris aut malis, Missae dicerentur,nec in priuatas ac prophanas aedes inducerentur.Haec satis. Nonus Lutheranorum articulus pertinet ad abstinentiam institutam ab .esu carnium die Veneris de Sabbathi,item diebus quadragesimae, tetisque huiusmodi, prout Christiani omnes seruare solent; dicuntque haec instituta prauatae, di multum ossicere libertati, qua vi inquit Paulus, liberauit nositatistiis, id est, in quam nos asseruit ab obseruationibus ερ ceremoniis legis

CC iiij

620쪽

CONFUTATIO ARTIC

Mosaicae,inquiuntque susscere fide in Deum de Cluilium, cui debeatur re. Egnum coelorum: huiusmodi vero dierum obseruantias nihili existimandas esse. Nam,ut item inquit Paulus, regnum coelo ru neque est cibus neque potus, sed pax de gaudium in Spiritu Sacto, dcc. Improbant etiam ritum Eccle-sae,in qua Eucharistia laicis hominibus datur sub specie panis tantum,& novi ni, multosque ex Euagelio locos adducunt, ex quibus conantur colligere, praeceptum Christi esse, ut utraque species laicis detur. Huiusmodi dicunt Lutherani in obseruantias & ritus Ecclesiae. His paucis respondebimus. F temur primum instituta & obseruantias has non esse diuini iuris, sed a patritibus nostris de ab Ecclesia statutas; cotra quas Ecclesia etiam statuere posset, si fore in rem communem hoc videretur. Non tamen propterea sequitur in- pstituta haec bona non esse de seruari non debere. Nam cum Paulus praecipiat

omnem animam subiectam esse debere potestatibus sublimioribus, s omnis enim,ut inquit,potestas a Deo est, de; Qui potestati resistit,ordinationi Dei resistit: nulli dubium, quin sit cotra iustitiam de praecepta Pauli, haec inob

dientia: praesertim cum maxit ne sint hominum naturae accommodatae hu

iusmodi obseruantiae. Nulli etenim etiam gentilium philosophorum fuit

unquam dubium,quin abstinentia a carnibus de ieiunium metem euehat ad superna:e contra, crapula, delicataeque mense animum grauent,ne quippiam

sublime sapiat. Cur ergo improbandum est Ecclesiae institutum,quo praeciapitur huiusimodi abstinentia,his qui sine detrimento bonae valetudinis ea uti possunt Z quem more vetustissimum, forsitan a temporibus Apostolorum, Guel post Apostolos in Ecclesiam deductum ad nostra usque tempora cuiuscunque nationis 5c ordinis Chris fiant seruauerunt ac seruat, quibus nihil est commune cum institutis Romanae Ecclesiae. Graeci hunc more seruant,M ronitae, Iacobitae, Abissent, Armeni, moribus,tingua ac institutis aliis inuice longi sti me diuersi. Ar, inquiun Christus haec facienda non praecepit. Si non scriptum est, praecepisse, non tamen propterea colligi posset quod non princeperit. Nam multa dixit de fecit Iesus,quae non sunt in Evangelio scripta,ut testatur Ioannes Euangelista. Multa per spiritum sanctum datum Apostolis,

eos docuit,& palam fecit,quae antea non praeceperat, inquit enim ipse Apostolis. Multa habeo vobis dicere,sed non potestis portare modo. Paracletus autem spiritus. quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit,dcc.VO Hrum quavis a Christo de ab Apostolis non fuerint hςc instituta,an propterea non sunt seruanda patrum nostrorum sanctissimorum hominum antiquissiama instit uta Θquae ratione naturali nitunturZ quibus Christum imitamur,qui quadraFinta diebus de noctibus ieiunavit Z quae prodesse tantum,obesie vero minime queunt ὶ Si etiam quippiam obessent, non tamen propter haec rumpenda erat Christiana charitas,dc Ecclesiae unitas. Fatemur nos quoque cum Paulo Apostolo, regnum Dei non esse cibum aut potum, de; Qusd intrat per os,non coinquinare hominem,ut Iudaizan tes dicebant, qui cibos quos dam mundos, nonnullos immundos faciebant, quibus infici conscientiam mentuinque hominis praedicabant,qui eis vesceretur. Contra hos exclamat

SEARCH

MENU NAVIGATION