장음표시 사용
491쪽
gerent, idem quoque Voluerit, ut necessaria pro conditione temporum ad eum finem media adhi berent. Instituta autem & probata civitate, probari quoque Deo .censentur omnia illa, quae ad eam rite & legitime gubernandam ac defendendam obtervanda sunt. 6.3. Ad priorem quoque classem pertinet,quod servatori nostro,& Apostolis nuspiam propositum fuisse legatur, civitates tunc exstvites evertere, &in aliam foemam commutare, aut nova aXiomata
politica,regulasque gubernandi civitates tradere; sed obsequium & honorem Rectoribus civitatum, a Christianis fideliter exhiberi mandant. Dum etiam Servator noster discipulos suos quaquave sium mittit, ut omnes homines ad amplectendum . Evangelium invitent; sub illis omnibus utiq; Rectores civitatum, & qui publice istis sua ministeriae praestant, complectitur, & his quoque ut Ecclesiae nomina dent,mandat Atqui istos, ubi fidemChri ctianam amplexi fuerunt,nequaquam coronaS,imperia aut Magistratus suos exuere jubet, aut noVae quaedam precepta politica observanda ipsis promu gat , diversa ab illis, quae antea ex rationis lumine, aut indole siseietatis imperiique civilis intellex rant. Quod tamen utique fieri par erat; nisi vel ipsum genus vitae istorum hominumSalvatori probaretur, aut fi doctrina ipsius verae politicae quia
repugnanS complectereturi.' g.. Enimvero distinctius paulo,& rationibus ex ipsa utriusq; doctrinae indole petitis ea c*nco
dia est demonstranda. Ac illud quidem ex scitis
492쪽
verae politicae non est postremum , ad salutem ci vitatum , ac earundem legitimus finis 'obtine tur,plurimum facere, si Rectoribus civitatum sa'
lus populi suprema lex sit, si gregem sibi commi 'sum ament, ad ejusque incolumitatem ae felici tatem omni cura ac diligentia incumbant,legesq; sui muneris, prout illud ex lege naturali, aut pci cubari constitutione suae civitatis promanat, rei, glose observent. Si semper cogitent, se non ideo ad tantum esse provectos fastigium, ut ipsi caeteros per fastuin proculcent, aut bonis, operaq; civium abutantur ad inanem ostentati nem,luxuriam aut voluptates ; sed ut sint bonis praesidio, malis te rori, oppressis levamento, miseris iblatio. Quos cives non velut publicam pestem detestentur, sed tanquam beneficium aliquod sitiis & tutelareNumen ament ac venerentur. Si deni Sue semper cogitent, se non homines selum esse, sed & homianibus praeesse, se propter populos, non populos propter ipsos esse : detestantes insblenitam Caelaris, qui apud Lucanum ita diicinat libro V: Nunquam sc cura Deorum Se premit, ut see a morai , vestraessaluti Fataseacent. Procerum morus haeae cuncta sequuntur. Humanum paucis genus.
Si denique cogitent, quemadmodum per ipsos civium atque bona adversius aliorum injurias tuta praestantur; ita & eadem sibi ipsis pretiosa haberi debere, & circa quae nullo modo sibi prodigis esse liceat, nisi quantum civitatis ea pro communi defensiorie periculis exponi, aut impendi postulat. Cum hisce consbirat, imo iisdem essicaciter se
493쪽
nturiatur Religio Christiana, quae &in gene- suum cuique officium cum fide ac diligentia oeundum praecipit, tanquam partem obsequii, lod ipsi DEO debemus : & omnes homines adibunal divinum sstendos docet,ubi nullus per arum respectus habetur, ubi nihil eorum,quibus
o nitatem & magnitudinem mortales metiti solatus, attenditur: sed ubi quilibet, secundum idaod vivens egit, accipiet, sive bonum fuerit, sive
alum. Imo ubi multum ab eo reposcetur, quii ultum accepit. Quae sisne omitia apud pios civibi tum Rectores maximum habent pondus,ut po state se sua non efferant, & ut ita ossicium suumerere laborent, quo sibi ejus ratio apud horrei tum illud tribtines constare possit. q. s. Nec minus illud ad incolumitatem civitas ex traditis verae politicae facit,si vice versa civesiae civitatis Rectores ament, tanquam patreS pa- lae,& quorum cura ac solicitudine publica post)eum salus stat,cui etiam singulorum selicitas in-ectitur: si nemo istis fastigium suum invideat, ut ad illud subvertendum & in se transferendumn cumbat ; si omnes promptum ipsis obsequium e ferant, & quae iisdem debentur, citra tergiveritionem & alacriter praestent; si denique illorum bi incolumitas,quam propria magis cordi sit. Is ait civibus eo diligentius observentur, plurimum onfert Religio Christiana , quae magisiratus a
eo, ipsiusque ministros esse dictitat; quibus quie sistit, Dei ordinationi resistit ; quibus parendum si non solum propter iram, aut ad evitandam poe-
494쪽
672 nam fori humani,sed& pnopter conscientiam,sivo ad declinandam poenam tribunalis divini: quibus qui resistunt, sibi ipsis condemnationem adferent. Inde apud eos,quibus umeo placeant curae est,no potest non augeri veneratio & obsequii promtitudo adversus tales, qui magnitudinem & potestate suam non solis civibus in acceptis referunt, sed &quibus ipse Deus autoritatem addit; cujus offensa sane omnium terribilissima incurritur, ubi quis ipsis debitum honorenv rite non exhibuerit. 6.6. Habetur quoque in vera politica saltitare medium ad intonam civitatis firmitatem & tran-quillitatem eonservandam, si cives, praesentem. flatum ament, eidemque acquiescantinec per ambitionem impatientiam,aut libidinem privatas suas . Opes augendi, ad res novandas sint proclives. Adi hoc ut animi sivium disponantur, plurimum comestri Religio Christiana, dum Christianis plenam felicitatem post hanc demum vitam exspectandam, proponit,eoque desideria nostra ibi defigere jubet;
heic autem viatorum nos esse conditione pronumis
ciat; qui cum sibi inhospitio non perpetuo habitandum, sed per noctem tantum unam aut alte-ram morandum intelligunt, illius si quae videntuΥ incommoditates facile digerunt, nec de istis corrigendis magnopere laborant.. Et cum praeterea gloria opesque mundi cito transeant, sumi aut umbrae iustar, imo multis occasionem praebeant, . quo minus de artemis , uti par erat, sint solieitie.
Ista prohibet talia magnopere affectate , & si ultro velut actuant, eadem possidere bibet velut
495쪽
non possideas, & nunquam animum iis velut affixum habere. Quae dogmata qui rite imbiberit, & in animum suum penitus demiserici potius praesentem Reipublicae statum etiam ciuia aliqua incommoditate conjunctii m tolerabit, quam ad res novas moliendas sese adplicabit, etsi exinde honoris sibi atque opum spes ostentetur ; nec ulla fortunis suis incrementa affectabit, nisi quae velut ultro divina allubescente gratia sele osserunt, iisdemque nunquam ad inanem fastum, a
f. 7. Circa illud quoque politica est solicita, ut cives inter se concordes, & ab injuriis invicem ab- Itineant, ac humanitate, ossiciis ac benesciis ii vicem certent, nec incrementa sibi ex aliorum pressione & ruina quaerant. Id quod legibus, praemiis, poenisque,ac proba disciplina in civit tem introducta obtinere laborat. Et sane quid Principi gratius esse potest, quam si videat devotissimis ipsi civibus bene inter se convenixe ; quo rum lites eidem non parum molestiae ac taedii, ac quandoque etiam detrimenti Spericuli conciliantὸ
Quid ipsis civibus, qui probo quidem & fano sint
animo, laetius contingere potest, quam si citra rixas & contentiones intex amicos, aut saltem non
infestos vita hanc transire queant,& quod in alio- 'im hominum societate degant, laetandi potius, quam dolendi causam habeant3 Atqui hac in parte Religio Christiana politicae quam maxime con eors est, imo ad istum scopum utramque velut paginam facit,& qua civiles leges poenaeque pertin-
496쪽
gere non valent aut ilent,selicissime suppleti S une enim metuS poenae per leges civiles intentatae animi humani malitiam nequaquam corrigit ; sedi eam cluntaxat paulisper reprimit ; quae,qua libido dc occasio invitat, erumpere gaudet, ubicunque spes arriserit latendo, aut vi, gratia,muneribus humani sori leveritatem eludendi. Et quanquam di- seiplina a puero adhibita , & in firmam conluetudinem audita insitam mortalibus malitiam non sparum corrigat: tamen facilis in prava relapsus
cst, ni divinitus allubescens gratia probitati velut firmamentum addiderit ; qualis gratia utique Religionem Christianam comitatur apud eos, qui eandem in peditus rite dimiserunt. Sane enim dia vino auxilio sillevantur fidelium animi, ut vitia refugiant, & honesta sectentur, etiam ubi nullus
humanae motus poenae urgere videtur. Deinde is ges civiles sitis crasse circa reprimenda vitia ver santur, S tollunt assutias, quatenuS manu rem tenere possunt magnam partem malitiae humanae ldistimulantis impunitam dimittunt. Grasores .duntaxat injurias poenis prohibent: minutas sere lpraetereunt, quasi non dignas,quibuS cognoscen- ldi, Praetor defatigetur tamen non parum i
molestiae asserunt,& continuatae inprimis sat acri- lter mordent 3 prcesserti in cui ad ista hernenda animus non satis obfirmatus est. Eaedem quoque vix auxilium suum accommodant, actionemq; largiuntur, quam circa praestationeS magni momenti, & quidem fere quae ex contractibus resultant ; in quibus ipsis tamen non enormes fraudes dissim lan
497쪽
lant, & publicam velut licentiam illis indulgent sic ut plaus bilis seratur Iuris Romani sententia:
Inpretio emtionis oeseendi sonu naturaliter lycer. contrahentib- se circumseem e. Id quod ad alios quoque contractuS sypius quam Opus erat adplicatur. Reliquas praestationes fere in cistisque a
bitrio & pudore relinquunt. Cujus quidem rei
variae cauta traduntur. 'Nam & sic fatis tranquilla isecietas inter homines citra quaedam Oiscia vid bat Ar posse consistere; unde eadem intelligebantur seposita velut materia peculiari benevolentia tulios sibi homines devinciendi. Quippe cum tam tam vim conciliandi aliorum animos non habe.ant, quae actione in foro humano intentata poterant extorqueri, quam quae citra istius metuin tiacebat denegare. Multis quoque officiis maximus splendor videbatur decessurus, & non nisi merce- maria habenda erant, si lex civilis vim suam iisdem adplicaret Denique & multa inextricabilem vide. bantur habitura disceptationem, & immensa litium segete tribunalia erant obruenda, si omnia legibus civilibus fuerant sancienda. Quanqualm autemLegislatores civiles excuseri possint, quod desperarint,solis humanis mediis benevolentiam inter cives arctius conjungere ; manifestum tamen est, hoc modo unionem inter cives satis laxam fuisse relictam, ac multis actionibus publicam velut impunitatem concessam,quibus tamen animi ho minum non mediocriter irritari solent. Denique
quia in foro humano non pqtest & let pronun- .ciari,nis secundum acta & probationes ; inde ma
498쪽
4 6 litiosi homines facile selent impelli ad laedendos
alios, aut detrecitandum debitum, si fraudem suam nullis idoneis argumentis demonstrari posse arbitrentur. Multum quippe licentia praseis ingenio
adstior ista I ducia, quis emmFier Z Sic ut revera sat angusta res sit ad legem civilem bonum esse, ac illa omittere, aut praestare, quae per istam poenis humanis sancita sunt Sic igitur per leges colles plerorumque populorum impune est, clandestinis modis alteri insidias struere,damnumque concili re, tacitis susurris & calumniis alterius famae de trahere,siuperbia sese Slastu prae caeteris efferre,humanitatis & misericordiae officia negligere, post accepta beneficia ingratum sese exhibere, per po licitationes, ex quibus actio non datur, alteri ill dere,mendacia spargere,aliud clausum in pectore, aliud in lingua promtum habere, in contraditibus
modicas fraudes miscere, alium que modice cim mvenire, avasitiae,remque augendi studio in ubfnitum fraena laxare, ambitioni velificari,inerfluis litibus & quae facile per amicam transactionem componere erat, alios fatigare,vindidi: e libidine ardere, immortales inimicitias gerere,per aliorum tacite procuratam ruinam ad famam & amplio fortunam grassari, & quae alia quotidie exemceri videmus: quibus praetor remedium afferre vel negligit vel desserat. Per quae omnia tamen concordia Si benevolentia inter cives non medio
6 8. Hac igitur in parte cum politica amice con
Ipirat Religio Christiana, dum quia ista, optimam habim
499쪽
habitudinem civitatum valde deformantia, sblis sitis artibus tollere nequit , aut gravioribus velut districta negligit , emendare &ex fundame to curare, quantum humana pravitas in hac mortalitate corrigi idonea est, laborat. Nam primo,ut jam stipra tetigimus,Religionem Christianam diarina quaedam comitatur gratia apud illos,qui non nomine solo eam profitentur ; per quam animi ita imbuuntur, ut deinceps ad ossicium suum faciei dum incumbant, non respectu poenae aut emolumenti temporalis ; sed ex amore & reverentia e ga Deum, & ut eidem obsequium suum approbent. DeindeReligionis Christianae deci etis non satisfecit, qui externis tantum & crassioribus vῖ-tiis sese abstinuit ; sed illa quam maxime internam cordis puritatem , astectuumque & cupidinum compositos motus requirit. Nec illi aliquod min tum aut contemnendum peccatum videtur ; sed etiam de otioso verbo apud tribunal divinum rationem reddendam docet. Neque illi satisfecit, qui alterum non laesit, aut contractus explevit ;sed beneficentia quoque, humanitas, misericordia,quantum in cuJusque viribus, exercenda injungitur,etiam ubi nulla recuperandi spes arridet.
Neque illi sussicit, vanis litibus alteri molestiam non lacessere ; sed & ad injurias condonandas, ad remittendum aliquid de summo jure pronos esse eadem jubet. Nec alteri sua eripuisse,aut per alte rius stragem ad honore grassatum non fuisse fatis 3 est : ed etia per innoxia media avaritiae aut ambitioni litasse inter vetita habetur. Deniq; Christiani homi
500쪽
hominis officium nequidquam implevisse judicatur,qui utcunque vitae suae innocentiam civili ju- dici adprobare potuit, & si non caste tamen .caute 'agere, suaque facinora dextre negare & o gere: calluit: quique adeo probitatis suae hoc palmarium i habet argumentum; hujus vel illius lacinoris me nemo legitime convicerit. Sed ex scitis Religio-nis Christianae Deus etiam arcana pectinis cogita-ta arbitratur, qui & illa, quae hominum notitiam subterfugiunt,in apertum protrahet,& ad tribunal
suam aliquando evocabit,ubi maxima,minima,in tricata, plana absque ullo judicis taedio aut errore decidentur. . Inde est,quod tam assSidue a Salvatore nostro & Apostolis inculcatur caritas,quae longa- inimis est,benigna,non invida,non inflata,quae no. quaerit sua,non exacerbatur, non cogitat malum, inon gaudet injustitia, gratulatur autem veritati quae omnia tegit,omniatolerat. . Quod tantopere commendatur beneficentia, humanitas & miseria cordia adversus, illos maxime . exercenda, quibuς, minima. factatas est paria reponendi. Quod tam graviter taxatur avaritia , tanqualm radix omnium malorum ; & ambitio, cui nullum sce
lus graeve videtui, si ad finem ipsius judiceturi facere. Quod subinde mansuetudo ingeritur &patientia, ne ex male temperata animositate aliox ilacessainus, aut ob quamvis offensam in lixas 'pugnas erumpamus. Quod denique tam severe
princribatur odium,invidia, & vindictae ardor,illis
pacis & tranquillitatis pestes nocentissimae; &
