Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

st motas terras suscepta per incuriam ejusmodi in frumenta secum ferre neglexerunt, aut casu ali A quo iisdem exuti sunt. .ae reparare,cum com mercia nondum frequentarentur, difficillimumi suit. Etsi alii defectum istum adhibita materia in nus habili utcunque supplere conati sunt. Sicutii multi populi Americae in serri vicem usurparunt

lapides, testas ostrearum, ossa ac dentes animantium, arundinem & similiaia vid. D.Daner in δε-

g. 6. Caeterum cupido' a miseria status istius. naturalis quam longissime discedendi societatem l inter homines non parum promovit, instituta.

mmunicatione rerum ad vitae culturam faciens fum,per quam omnibus inventa R elaborata vel k ut In medium conferuntur, & cujus libet industrial viaiversis emolumento cedit, cum aliaS exiguum valde sit,quod unius hominis ingenium invenire, . aut industria elaborare citra aliorum auxilium queato Cui fini in genere humano receptum per linformationem piorum inventa in alios transfun-l dere,operas clare,commeicia exercere,domicilial conjungere,congressus celebrare.Ut tamen societates civiles instituerentur,ad hunc quidem finem adeo necessarium non videtur,cum & discere quid c ab aliis, & operas communicare, & res permutare liceat cum illis,qui commune nobiscum imperium i non agnoscunt. Ex consequenti tamen per civit

tes cultus vitae insigniter promovetur, dum per OS civibus praestatur securitas,ut & citra impedi-Y 3 mmm

532쪽

mentum operi incumbere, & industriae suae fructum securius capere queant. Illud tamen obser vandum, mortalium multoS, dum status naturalis miserias dispellere,vitamque copioso adparatu instruere laborant, madum heic excessisse, viamq; ad avaritiam & luxuriam patefecisse, 'magno mal rum proventu genuS humanum mundare solitas. Inde S divinae literae & is apientum praecepta modum studio adquirendi, ac vitam velut expoliendi ponere jubent ; ne circa supervacua sudetur,&breve hoe quod degimus aevi inter inania curarum Bustra effluat, nec vigor in debilem mollitiem frangatur. Cum longe melius vita exigatur modico sisbrioq; adparatu,& virili patientia ad aspera

obdurato corpore, quam per nimias copias,quae onerant potiuS, quam instruunt, aut per teneram mollitiem, quae etiam mediocrium molestiarum sensum exasperat. ' i g. 7. Altero modo statum hominum naturalem consideramus, prout ille statui civili. opponitutis & prout quilibet sui esse arbitrii,nullique imperio humano subjectus intelligitur. Qui ipse status vel

per fictionein concipitur, vel re vera existit. Priussit, si fingamus ab initio magnam aliquam hominum multitudinem undecunque extitisse sine ulla unius .ab altero dependentia; & ut nihil inter ipsos vinculi praeter communem naturam inte cederet. Aut si fingamusjam totum genuS humanum ita esse dissolutum, ut quilibet ab alterius imperio liber sui plane arbitrii intelligatur, nullo itidem vinculo intex homines superstite , quam

533쪽

NATURALI

. . quod ejusdem speciei animalia sint. Hac posita fi-

ctione, quae facies humani generis futura tue--rit , non obscure ex sequentibus colligi pstes Nam eo minus de hoc laborandum Nidetur quod ejusmodi status revera nunquam in genere humano extitit, nec ut adparet unquam existet ; adeoque quod nunquam universiam genus humanuni

simul & semel in statu naturali, mhoomodo des1--gnato,suit constitutum. Nam prout divinae literam super originibus generis humani tradunt, interprinthini par hominum aictissima fuit matrimonir conjunctio, in qua Deus uxorem marito subjecta esse jussit. Ex his prognati potestati patriae erant obnoxii. Accum genus humanum semper fuerit per generationem propagatum, ac deinceps quoque sit propagandum , isthaec peculiaria vincula

nunquam ex univeris genere humano tolli pos sivit. Ast qui revera existit status naturalis, non quidem initio rerum fuit, sed tunc demum eme .sit,quando multiplicari homines in diversas famis lias,easq; segreges coeperunt separari. Tunc enim

qui in eadem familia degebant, peculiari qui dem

inter se vinculo nectebantur,paterno,maritali,aut herili; cum reliquis autem extra familiam constitutis in naturali statu versabalitur. Post introductas autem civitateS illi, quos eadem civitas complectitur, civili invicem vinculo junguntur. Ipsiuautem civitates inter se, & qui in diversis civitatiabus degunt, in naturali invicem statu vivere intelliguntur. Sic ut jam in statu naturali invicem vivant, qui neque communem habent domi uni

534쪽

N quorum unus alteri non imperat,aut subjicituri

Vilicula autem consanguinitatis, cumprimiS Pro- pinquar, ad benevolentiam quidem mutuam animos hominum fere solent disponere ; per illa tac amen sola statum naturalem tolli non arbitramur , lnisi peculiare insuper vinculum,imperii quid producens, accedat. Etsi benevolentia, quae ex propinqua cognatione provenit, ut & peculiariSim . ter quosdam amicitia, suavi animos vinculo conjungens, non parca velut si inplomata status naturalis 2leat intercipere aut sedare; quae si quentius , atque gravius sese sueverunt exserere inter eos, queis nil nisi humana natura est com munis. vid. Gen. πια δ. g.8.Praecipuum porro jus, quod statum naturalem comitatur, est, quod qui in eo statu degunt nemini in itisce terio sint subjecit, nulliusq; prae- lterquam DEI O. M. imperium in se agnoscantia lQuo intuitu etiam iste status libertatisinaturalis inomine venire sistet, per quam quilibet citra antegressum factum humanum sui juris, ac arbitrii, nulliust hominis imperio obnoxius este intelli- Φgitur. Etsi alias, si lubtiliter rem conside rare velia linus, utique inter statum ipsum & ex eodem pr ifluens jus aliquid sit discrimitiis. Quia porro naturalis ista libertas si, ectionem duntaxat alteriusi hominis excludit, nequaquam autem eam subje- ctionem, qua homo suo Creatori est obnoxius: igitur eadem libertas ctim hoc semper temperamento est intelligenda,quo imperio divino in hominem sua constet autoritas. C. eterum quae liber-

535쪽

NATURALI.

eas hominibus in flatu civili degentibus attribuitur,reliquias tantum quasdam libertatis naturalis complectitur Nam liber civis , quatenus mancipio opponitur , id habet, ut actiones suas , ex quibus

potissimum ducrum aliquod aut emolumentum provenire aptum est, pro lubitu exercere & adplicare possit, cum servi contra ad dominorum nutinoperas obeant, & quicquid inde proVenit, usderi adquirant;) de caetero tamen non ad legem tantum naturalem,sed& civilia scita , siummorumque imperantium peculiaria jussa sese teneatur cornponere- Etsi isthaec libertas alicubi laxior licubi malignior deprehendatur, prout per legeS cIViles pauca aut plura legi naturali superadduntur. Ac inprimis illae civitates servitutis. nota inlamantur, ubi omnia,quae cives adquirunt, imperantes ad se rapiunt non tam in usus reipublicae,quam ad libidinem istorum impendendum. De caetero intem isthaec civium libertas, quam personalem solent vocare, siub una reipublicae sorma regulari per sienon amplior aut malignior est, quam rub altera: nec qui in aristocratiis aut democratiis degunt,habent,quod se praeregniculis magnifice emerant cum illi aeque atq; hi legibus civilibus sint aestricti,& oneribus,quae ad conservationem civitatis T quiruntur,obnoxii: ab ab usu autem imperii nulli reipublicae plane sit cautum. Ast integrae civit tes, quae&ipsae personarum moralium rationem habent, in naturali invicem libertate visui, quaten res abs nullius extranei imperio dependent , ac prin

cipium actionum suarum publicarum in seipsis na-.

536쪽

bent. Quae libertas itidem omnibus aeque clyita' tibus competit, quamcunque reip. formam habeant, modo revera sint integrae cinitates, ab aliis non dependentes. Adeoq; frustra sibi aristo cratiae. aut democratiae majorem heic liberetatis gradum arrogant, ututex ulu pollitiae Graecanicae hoc VΟ-ltabuli peculiariter ita prae regnis no1I citra supercilium jactare soleant. PrincipeS autem hRctenus. naturali frui libertate intelliguntur, quod in Ret, elonibus publicis non ex arbitrio alterius h linis, sed proprio ex judicio dependeant, formato tamen adlegem naturale indivinamq; ,α si quae stanti ges civitatis fundamentales. In priotis au tem actionibus supra leges civiles ut tales sint, ut tamen ultro sese ad eas,quarum ratio in ipsos cadit, componere debeant. f. 9. Ex eo autem,quod in naturali statu viventes nullius hominis imperio subjectisbium De ium agnoscant superiorem , consequitur,eoSdem , si seponantur ea, quae ex peculiari Dei revelatione fluunt, in directione actionum suarum nil aliud quod sequalitur habere, praeter proprium judicium ad legem naturalem rite e actum. Neces sum est quippe, ut qui principium agendi in 'ei- pso habet, in quantum non est subjectus directioinni alterius, actiones suas ex proprio judicio regat. Nam si vel maxime quis alium, quem prude1I6ο- rem se arbitratur, in consilium advocet,atat eidem alius ultro consilium suum osterat,utut fortasse eu, audire teneatur, quatenus istius suggestione,quid isna ratio dictitet , liquidius peribicere potest: ulti

537쪽

NATURALI.

ultima tamen decisio sui negotii ad quemque redit, cui utique consiliarii sui rationes discutiet dae,&num sibi conveniant decernendum est. Inde & consiliis ipsis in se & direete vis obligandi non inest , sed indirecte tantum, quatenuS quis sanae rationis dictata sibi proposita sequi tenetur.

De caetero uti hoc quidem summorum Imperat lium fastigio non repugnat, ad aliorum consilia audienda obstrictum este ; ita illud cum summo imperio stare non potest,si consiliarii maperantem invitum suo jure cogere queant, ut ipsorum consilium utique sequatur. Adeoque nihil aliud consiliariis relictum, quam rationeS ingerere, hortari, obtestari, ad ultimum denique muneressio abire potius, quam in perniciosa reip consilia consentire. Sicuti proceres regni Chinae se- cille memorantur his.Sinica VI. pEx quo & illud adparet, consiliarium, si bona de

sententiam suam exposuit,de eventu non teneri ;& consequenter in summos principes omnium publicorum taegotiorum, in quantum directionis humanae capacia sunt, imputationem ultimo de .mum redundare. f. IV. Quia porro homines magnam partem actionum tuarum impendunt circa conservationem sui,quam & ratio commendat,& affectus ipsis tantum non inseparabilis, per quam sibi proficua adquirere , noxia repellere student: inde sequitur, quod cuiq; in natunali libertate constituto sui cura post DEUM O.M primo ad seipsum redeat, adeo-

538쪽

enda & adplicanda media, quae ad sui conser vatio- nem fatete judicantuta Ne autem sortasse quis larbitretur,infinitam licentiam quidvis algendi hoc lmodo stabiliri ex eo obtentu, quod, cum cuique summum velut arbitrium circa salutem suam con- lservandam tribuatur, ad quem finem media investigare & eligere itidem ipsius sit judicii,ad hoc ut quidvis agendi sit licentia, sufficiat judicasse, hoci

nostrae saluti expedire: probe observandum est, conservationeni sui non ita debere pro adaequata omnium actionum regula venditari, ut per ea dem quis plane abiblutus intelligatur abs quavis obligatione, quam erga caeter homines exesecendam lex naturalis ipsi adjunxit. inam ob causam e iam illis , qui in statu naturali degunt, utique illicitum habetur, talia media stib obtentu conservationiS propriae adhibere, quibus aliorum ijus violatur. Quaecunque enim facultas agendi homini tribuatur, ea semper intelligenda est cum tali temperamento,quod sana ratio illis suggerit, qui meminerunt, alios quoque homines existere, lpari cum ipsis agendi facultate & jure praeditos,ad squos ipses cuivis semper respectus habendus. -

de si unicus duntaxat homo in orbe terrarum exi-

seret,de eo revera dici posset: naturam dedisse ipsi 4jus in omnia. Cum enim neque in brutis animan- tibus,neque in vegetabilibus aut aliis rebus in nimatis existat aliquod jus,quod facultati hominis. opponi queat s adparet isto, quem supponimus,ca- su nullam fore creaturaia , quae hominem jure im-b αβ

Pedire posset quaevis agere,& quibusvis uti,quae ad l

539쪽

. NATURALI.

sui conservationem aut commoditatem ullo modo

Iacere judicaret. Ast postquam plures hom ines o bis capit,non utique ulli homiui jus erit talia sui. conservandi inedia adhibere, quae cum aliorum i juria ac pernicie sunt cori uncta,nullamque rationem aliorum homkium habeant. Adeoque absurde in statu naturali fingitur aliquod jus in omnia, etiam adversus ipsos homines exercendum. Quia enim in illo flatu cuique jus competit omnibuS modis repellendi absese, quae ad ipsius pernicie ab aliis eidem intentantur ue vanum est dixisse ; miliabet homini licere in alterum agere,quae sini videantur. Nam inane & nullum censendum est jus agendi,cui alter suo jure resistere etia per viole tiam potest. Patet quoque ex hisce,absurde dici;in statu naturali non esse locum injustitiae. Cum enim injustitia committatur per actum; quo aliorujus violatur,& vero cuivis homini jus sit per ipsam

naturam datum, & niun ex pacto demum quaerem dum ,conservandi suavi vitam,membra ac libertate contra invasionem aliorum, nulla legitima causa subnixam: manifestum sane est injustitia exerceri, Hintentato alteri' vitae,membris ac libertati, malo, cui ipse probabilem causam non praebuerat. Sed &ex iisdem patet, quatenus admittendum sit, quod

aliqui jactant : in statu naturali mensura juris esse utilitatem, seu in eo statu cuique jus esse agendi, quae sibi expedire judicat. Quanquam enim ea lo-

cutio commodam possit admittere interpretati nem,separando utilitatem' momentaneam & sp

riam ab ea, quaead diuturnitatem & in universum Y et valet;

540쪽

valet: tamen ab ista locutione est abstinendum non solum, quia usu vulgi utilitas fere opponitures,quod decet;sed etiam quia vocabulumlutilitatis propriae excludere videtur resipectum ad alios ho. mines, qui tamen a singulis hominibus in directio- ine actionum suarum etiam in statu naturali nunquam plane sequestrari potest aut debet. g. I i. Ex lupradictis etiam fluit ; in statu naturali cuique sui de sensionem propriis praecipue viribus peragi, aut eorum, quos pactis ad auxilium sibi ferendum adstringere postit. Cum enim qui in eo statu invicem vivunt, neque alterius in se imperium agnoscant, neque alterum stio sub imperio complectantur 3 patet, neque alios ad ipsorum defensionem peculialiter obstringi, neque ipsos ad sui defensionem pro imperio eos poste adigere. Unde nihil aliud superest, quam ut, cui seipsi a servare cordi estj pcoprias vires expediat repellendis quae sibi intentantur malis ; aut qua istas suffcere desperat, alios ad opem sibi serendam foederibus conciliet. Enimvero quia 1n statu naturali existentes praesupponuntur communi duntaxat cognitione,juncti, pes quam regulariter cuilibet, ut sibi sit ipse proximus, permittitur ; hinc inter istos nemo praesumitur de suo pluS dare,quam quo ipse commode carere potest, aut alterius rationia abus sese magis adplicare, quam propria salus a mittit. Adeoque quia omnia pacta de auxilio a teri serendo in naturali statu hanc tacitam habent limitationem, quatenus alterius salus & utilitas

citra destructionem nostrae silutis & utilitatis a nobis

SEARCH

MENU NAVIGATION