Sam. Pufendorfii Dissertationes academicæ selectiores, quibus accessit Caroli Scharschmidi j.u.l. Disquisitio de republica monstrosa eiusque defensio contra Monzambano & Pufendorfium

발행: 1678년

분량: 735페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

, Pontificis Romani in omnes personas ac res s)cras mordicus asserentibus : aliis contra,quae a summis potestatibus heic suscepta fuere,tanquam juste fa .cta desendentibus, praesertim ubi ab ipso Pontifice nulla medicina contra abusus expectari posset. Quibus rationibus utraque pars pugnaverit, nostri Jam temporis non est pressius recensere. Sed iussecerit praecipua istius disceptationiς momenta

attigisse ; simulque indigitas e , quid huic aut isti parti solide demoniliandum, siquidem assertioni

suae apud eordatos fidem sit factura. Ut igitur omnes pii credant,eiusmodi imperi um sacrum, quale a Romano Pontifice exercetur, aut affectatur, jure ipsi competere, liquido ostendendum fuerit, Salvatorem nostrum, quando d stipulos suos ad disseminanda per orbem dogmata sua autorabat,ea potestate ipis instruxisse ut non sollim ubicunque locorum,& apud quaslibet gentes doctrinam ab ipsis sibi. traditam propagareut, sic ut nemo mortalium eos docentes prohibere, aut adigere posset ad quaedam in dogmatibus suis addenda, detrahenda aut interpolanda ; sed etiam, ut quot & quos vellent, in docendi publice munus adsciscerent, hisce iterum potestate delegata ordinem suum in infinitum multiplicandi , sociosque quotcunque vel selicitandi,vel ultro sese osse rentes admittendi proprio ex lubitu & citra ullius contradictionem, etiam ejus, cujus hoc modo imperium rite quaestum imminuitur. Atque hos, cum vento utique vivere nequeant, licentiam habere opes non necessitatibus solum suffcientes,

572쪽

sed de luxui splendorique exuberantes, Iindetum que lucrosis onerosisve titulis colligendi. Quem libet autem, statim atque ordini sacro successeriti ab omni potestate imperii civilis eximi; nec minus opes illi ordini undesunque partas', utut ex lbonis civitatis prosectas,intra ejusdem territosum lsitas, &ipsius viribus defensas; sic ut imperio clavili nefas sit de istis bonis particulam aliquam decernere, iisdem modum statuere, aut ad alios usus

suo jure adplicare. Istis porro juribus sacri ordinis

moderandis peneS unum ex eodem ordine summu

esse arbitrium , abs quo sibilo , quicquid est persis-narum atque opum sacrarum, in quibuscunque civitatibus dependeat, cujuS potestas cuicunque praetensioni aut usurpationi imperii Civilis in eas dem personasi aut opes praepolleat; sie ut, licet sa- crorum hominum multitudo aut licentia in per- niciem civitatis vergat, vel sine sacris opibus civitas servari, aut ni aliter de ipsis disponatur, vigerer nequeat; non tamen aut illoS in ordinem redi gete & circumscribere, aut hisce manus finjidere:

civili imperio liceat, nisi ultroneo consensi ejus , quiPrincipem sese ordinis sacri fert. Isthoc privilegiuin, si abs Deo Pontifici Romano tributum fuisse, liquido demonstratum sit;non habent sumniis potestates civiles, quod isti Opponant; cum praesertim tanti sit mortalibus religio Christiana, uenemini quantovis onere eam redimere durum vi deri debeat. Enimvero cum multi credant, non-

. dum lat liquido fuisse probatum, ejusmodi privi- l- legium ordini sacro divinitus indultum; iisdem

573쪽

BUILAM CLEMENTI SIM . m

quoqne persuasum est, non injuria summas potestates civiles inte rum & illibatum sibi jus, prout ' illud ex indole societatis civilis bene dispositae naturaliter resultat, assertum ire,atque omni extrinsecae ac irregulari praetensioni resistere, quae unionem ac compagem civitatis convellere,statumque bicipitem introducere conatur. Neque vero ita

absurda aut iniqua jactare sumi nete potestates civiles multis videntur, quando disseriant: Sibi qui dem hautquidquam in animo esse doctrinae Salvatoris cursum inhibere, aut eandem interpolare, quippe quam sanctissimam, sapientissimam, vitet, que civilis genio cumprimis accommodatam de prehendant,& quae maxime laboret ex animis hominum evellere vitia, tranquillitati atque paci infesta. ' Eo minus tamen ullo modo sibi probabile videri eandem doctrinam tam 1blidis ubiq; rationibus subnixam, tam finistis ,& placidis moribus sibi addictos imbuere nitentem, in civitatem recipi non posse, ni simul ejusdem uniO .abrumpatur. ac uberrima materia perpetuis distractionibus introducatur. Equidem cum principes adhuc retiagionem istam ignorarent aut aspernarentur, necessum fuisse, ut ejusdem propagatores aut asse-elae suis rebus utcunque. per se consulerent. Sed ut

jam quoque, postquam iidem sacramento Christi sunt adacti, peculiarem sibi rempublicam in ipsis

tum civitatibus constituere velint, id vel bserri non posse. Sua autoritatem jacere, ac securitatem semper in ancipiti haerere, si per omnes civitatis

partes Uars sint fovendi hωmines,qui efiicaci ssimum

574쪽

mum quoddam imperii genus in omnes cives ev. derceant, ipsi autem a nutu principis extranei dependeant,cujus rationeS cum aliarum rerump. ra

tionibus siepe discrepare possint. Quod ubi contia gerit, eo ipsis civitates suas formidando hostium lexercitu insideri, per quem facili negotio civium lsuorum obsequio &omnibus fortunis exui queant. Ac si maxime nihil inimici in remp. moliantur isti

mortales: grave tamen onus per eosdem civitati

bus incumbere, si citra modum sese multiplicent, lac nova subinde instituta meditentur, adsciscendo ampliore hominum numero obtentui futura; qui quo magis gliscant,eo gravius reliquos civeS one ribus rei p. premi. Non quoque posse non civitatis opes attenuari, si sacris istis hominibus sine fine modoque ex bonis civium liceat rem augere, ex qua ipsi nihil aut parum in usus Rcip. iterum erogent. Isthaec ubi ad silutem Reip. temperare lnegligat aut detrectetlacri ordinis princeps,civia ltatibus Christianis cum perpetuo scilicet morbo ita standum, aut demum plane pereundum, si isto linvito summis potestatibus medicinam adhibere non liceat. Eo minuS autem persuaderi sibi,tain duram lege a Salvatore omnibus civitatibus,ipsius limperio succedentibus, dici, quod nondum perspi- leiant, quare non religio Christiana aeque seliciter scopum ilium assequi possit, si vel maxime imp rio summo civili jus illibatum in omnes homines ac opes civitate contentas relinquatur: aut qua. e iminus essicaciae in animis hominum sit obtentura d

religio Christiana si illa sub auspiciisRegumChrb.

575쪽

BULLAM CLEMENT. '

stianorum,quam Pontificis Romani, in sua cujusque ditione doceatur. Has igitur, & similes rationes obtendunt rectoreS civitatum, qui stiperiori seculo pleraque dogmata in usum istius reipublicae Lacrae inventa proscripserunt, simulque numerum

sacerdotum ad modicum numerum redegerunt,

ejectis superfluis,imperiumque civile eosdem jusserunt agnoscere ; exuberantibus quoque opibus publico vindicatis, aut in. alioS usus dominosque translatis. Quo tamen in negotio ego quidem praestare nolim,omnes & singulos genuinum prae oeulis scopum habuisse,aut medicinam undiqΗaque innoxiam adlaibuisse. Nam quae alicubi per tumultum acta sint,plebisque in sacerdotes ac sacra civitiam nemo cordatus probaverit. Nec desunt, qui dubitent, an non a quibusdam, abs superioris imperio non immunibuS, liberaliter nimis usurpatum fuerit jus sacra resormandi; quod supra mensuram potestatis alteri Φbjectae habetur. Nonnulli denique non satis considerasse videntur,longe securius in supervacua,aut per largitiones e fundi bello parta; quam quae obtentu boni publici ad castigandam inconsultae pietatis luxuriam decerpuntur, non minore utique religione administranda,quam intentio fuit eorum, abs quibus ista bona ab initio fuere profecta. Enimvero cum ista lis nondum satis ad liquidum deducta videatur, dum sacerdotum ordo ad quaedam sacrarum literarum dicta, ac abs suo ordinct condita decreta,diuturnamque possessionem provocat : alii contra jactant, dicta scriptulae eo,

A a quo

576쪽

ponere, tam perniciosam juris sup imminutionem perpetuo & citra spem remedii tolerandi r igitve satius puto fuerit tentasse,num ex illis,quae facem dotes ultro largiuntur,aut exercent,colligi possit, quod ad decisione hujus controversiae facit. Quan

in rem conamodum nobis VisiZm paulo curatius e ii leuisso Bullam a Clemente m. P. M. eatissam circa lsuppressionem conixegationum Canonicor. S.; segi, in Alga Veneriarum, ac Eratrum Iesuaro miso' SHieronymi de Fastilis in qua non pisci ne 'scio quid peculiaris genii, & a simulatiotie sacei

dotibus alias solita alieni agnoverunt; Eoque pia . lcuit eandem denuo typis exscribendam eurare,ad jecta hacce commentatione, quae fortasse aliis, ab MageniOImagis, quam nas sumus, struistis ansaina praebere Ipotest, isthoc argumentumi excutiendi- Illud igitur initio consideratione nobis dignu lvidetur, quod RomAn- Pontifex isthΘc potestatis, . t quod circa suppressiQnem Ordintim sacrorum ev- lercet non comparet cum potestate principis in cives ,aut patris dominive in liberos ac familiam, quin nec cum solicitudine pastoris circa situm gregem; sed more se Apatrisfamioris,AIcit --κab agri, dominici inseigilaro. Hoc ipsb arbitramur li

ae quod nullo jure subjectis quaesito circums*ptum sit, ac exl nudo ipsius judicio exerce:

eum insinuare. abibilatum plane potestatis

577쪽

puILAM CLEMENTIS IX. U

t Sarie enim si eodem modo Princeps civeS, quo pali, terfamilias agri sui plantas, tractare aggrediatur,sil illos pro lubitu trajicere aut exuberantem multial tudinem,& quae civium pars minus ipsi arridet,exi terminare aggrediatur; isti credo non parum que-

rentur, jus civitatis sbi partum violari. Quin neci boni pastoris habetur, gregis siti numerum, si pabuli sit copia, diminuere. Ast hortulano liberrimucirca plantas arbitrium. Veteres evellere,aliaς in- serere, ex uno loco in alium transferre, circumci indere, luxuriantem multitudinem coercere, prouti usus aut decor hori postulare videatur. Ex quo i ,, concludere licebit, ordinibus sacris, qui planta. - ,, rum instar per agrum Dominicum sparsim dis se positi sunt, nullum jus esse quaesitum, Pontificis.,, Romani potestati praevalens, quo minus hicce istos,si placuerit,extirpare queat. Ne tamen videatur tanta potestate in perniciem Ecclesiae unquam uti velle,aut promiscue & citra judicium in utiles aeque ac noxias plantas grassari, illis potissi- irrum manus abs sese injici significat, qua deficiente prima, o religiositatis Qigore atque diritu, nuggiam seu Qalde modisiam in Ecclesia Dei utilisa

i rem praestant. Heic illud quidem laude dignum' suerit, herbas noxias , & quae melioribus nutrimentum subtrahunt, exterminario Ferri quoque poterit, illas eradicari plantas, quae nasum plane utili atem praestant,spaciumque agri nequidquam occupant Ast eas quoque exscindi,quae mo- aliquam tamen utilitatem Ecclesia'Dei praestant, id vero estpon timide aut superstitiose po

578쪽

COMMENTATIO AD

testatena suam exercuisse ; praesertim cum mentio non fiat, qua ratione modi rima illud, quod Ecd sice decedit, pensandum sit. Equidem annosam arborem, exarescentibus passura ramalibus succidi,& in ejus locum novam vigentemq; substitui, hortorum usui cedit Astheic ordines antiqui, non plane Ecclesiae inutiles, supprimuntur, nec in horum locum novi surroganti,ir, aut eorundem bona florentibus ordinibus adplicantur, quo ipsinde incrementa queant capere. Igitur non nefas judicatur Pontifici, aliquam Ecclesiae utilitatem decerpere,sic ut simul non indicet, qua rationeis quod decedit debeat sarciri ; ac immimii ordi- ,,nes religiosorum etiam non plane inutilesEcclesiae posse,non allegata peculiari causa, si quidem publico Ecclesia bono conducibile videatur. Quod si igitur Pontifex in supprimendis hisce ordinibus unice publicum Ecclesiae bonum ob oculos habuit, uti quidem prae se fert; necessum suerit illud consequi, ut ex omnibus religiosorum ordinibus isti suppressi minimae frugis fuerint. Nam si utique agri utilitas requirat plantarum numerum imminui,rationis sane fuerit, vilissimam quamq; primum evelli. Atqui non probabile videtur,saltem nondum demonstratum est, sepe memoratos ordines usque adeo prae caeteris omnibus degenerasse,ut Uallus utilitatis minus quam ipsi, Ecclesiae attulerit. Equidem verbis generalibus iam uitPom. tifex,6rdines istos abs prima uo reviri aris Sigo re atques ritu defecisse. Enimvero si per eum vigorem ac spiritum intelligatur inusitata ista pio talis

579쪽

Lλ BUILAM CLEMENTIS IX. ss

talis ac devotionis ostentatio circa proculcatione Voluptaturn rdorem precum rigorem jejunii', ac castigationum ultronearum, omnemque adparam tum sanctimoniae opinionem vulgi animis incutiendi; quam saepe peculiaris quaedam illuminatio , & quasi cum Numine familiaritas, ac vis mi-il racula edendi comitata jactatur : adparet, noni istos solos a priscorum fervore aut sanctitatis fa-t ma descivisse. Sin autem ad religiositatem suff- cit,observatis regulis cuique ordinum antiquituSi praescriptis, quae fere circa modum vestituS , tem P pora ac formulas precum , jejunia, calligationeS corporis , & similia occupantur,defungi; non Vi- detur istos potissimum ordines prae reliquis C-

mnibus di:solutam vitam induis Quin si quis

accuratius ista hominum genera velit excutere, nihil deprehendet hisce vere objici posse, quod non in compluribus aliis ordinibus paci aut majOri gradu reperiatur Crasta divinarum rerum ignorantia , imitamenta cultus divini citra devotos a- nimi motuS peracta,ignavum otium,intra Ventiis - curam revocata totiuS vitae negotia, magna partis religio rum character est. Abs quo uti suppressis Sillos ordines haut quidquam immunes crediderimbita quod eousq; prae reliquis omnibuS corruptelae prodesserint,ut velut purgamenta plane inutilia ex agro Domini caeteris incolumibus extimi: pari meruerint,nobis nondum persuadetur. Quinii sola isthaec causa Pontificem movebat ad decretoriam hancce sententiam ferendam, non sane

adeo ac vulo arem accusa

i iussiciebat per mollem

580쪽

COMMENTATIO AD

tionem istorum vitia aut socordiam perstrahgere; sed sigillatim erant exprimenda, quorum atrocitas aut foeditas perpetua vetustorum corporum abo- llitiqne plecti debebat. Sed & illud plane crudele est, & ab indole potestatis tam blandae, qualem

Pontifex paterno nomine prae se sertiabhorret, ad

extrema statim decurrexe , nec prius adimpnitio- ines,modicasq; castigationeS tentare, tempus sin.

turae emendationi praescribere, disciplinam novis poenis sancire. Saltem prius in judicium erant vocandi , objecta diluendi potestas concedenda,

deprecationes non plane adspernandae. Deniaque & illud omnem plane sidem excedit, Omnes S singulos conventus istorum ordinum, omne t

que ac singulos religiossis ita plane degenerasse, ut non inutilibus ac perditis resectis, Clem vi Hicus numerus, qui bonae frugis esset, repertus fuerit, qui seri ni merebatur, & quibus pro rata vetus patrimonii portio erat relinquenda. Quaeri omnia certissimo sunt indicio, isthaiic, quae in bulla insinuatur, haudquidquam fuisse verames aut pi aecipuam causam,quare vii potissimum o is dines,& hac quidem tempestate a Pontifice abota erentur. eium hujus rei genuinam cau quare ea suppressio hoc tempore,& citra ullam an tegressam cognitionem , formamque judicii suia cepta fuerit , divinando assequi non adeo in arduo est. Scilicet fervebat cum maxime isto anno obsidio urbis Candiae,quam insano labore Turci eruere,immensis sumptibus,paribus animis Veneti do-'selidere moliebantur. Horum affecto aerario iit aliqua-

SEARCH

MENU NAVIGATION