Isaaci casauboni, ad epistolam illustr. et reuerendiss. Cardinalis Perronij, responsio

발행: 1612년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ao ' Ad Di rotam Card. per. primitiua Ecclesia usurpatam fuisse peccatorii confessionem, sed longe aliter quam fit hodie.

nam auricularem confessionem uti apud vos exercetur, primis seculis fuisse in Vsu, nemo opinor dixerit. Fatetur Rex primos e Patribus, qui illam instituerunt, suas habuisse rationes, cur existimarent cfessionem illiuit di, ad salutem facilius inuenie dam. fore non inutilem: rem quide absolute necessariam no crediderat,

multo minus sacramentu:aut non omneS certe.

nam de B. Chrysostomo satis liquet auriculare confessionem ipsum i suis non exegisse. Nunc. Ventum eo videmus, ut vix aliquid minus huic confessioni tribuatur, quam pretioso Christi sanguini, quo sumus redempti. adeo pr esse eius absoluta quaedam necessitas urgetur.Vnde paullatim nata illa doctrina in Ecclesia Romana, de arcano confessionis nullam omnino ob caussam evulgando. Quia enim credebant ad salutis portum sine hac confessione perueniri non posse, omnia eius impedimenta put runt tollenda esse necessario. Tandem igitur eo processit haec doctrina, ut iam Reges occidere, aut ' sinere occidi ne peccatum quide esse videatur, praeut si quisco fessionis sigillum ruperet: quod multi vestrorum Theologorum imprimis auteinterpretes Iuris Canonici libris editis docuerunt. quinetia hoc ipsum mihi totidem verbis Lutetiae assirmauit Binet' Iesulta,sicut mox dixit se tibi memini.Selmus etiam, neque fortasse tua illustris dignitas illud ignorat, esse alium in Gallijs Iesultam, qui nuper ausus dicere: si D

22쪽

Responso. minus noster Iesias Christus in terris versaretur morti obnoxius, & aliquis sibi in confessione dixisset,velle se illum occidere, prius quam con fessione reuelaret,passurust shorresco referes,

ut Christus occidatur. qu et horreda blasphemiai quo principio fit orta vides. Sic abstinetiam a vino delicatioribusque cibis, & stata ieiunia,

atque Xerophagias, inter res utiles ad salutem facilius consequendam vetus Ecclesia posuit, neque Rex negat,si commoda adijciatur interpretatio, ex mete ipsius primitiuae Ecclesiae. sed harum obseruationem seuerius iam exigi Rex non probat, quam eorum quae diserte literis sacris continentur. Sic caelibatus ministrorum

Ecclesiae, olim laudabatur, nunc imperatur &ceu res penitus necessaria exigitur: de quo mox

plura. Sic quum dicat Paulus se corpus suum γυ δουλαγγεῖν, eos qui diuini Apostoli exemplum imitantur, laudat Rex, & beatos pronuntiat: illos vero detestatur, qui cilicia, Laconicas & id genus corporis vexationes,Vel ut ipsi appellant, satisfactiones aut inter caussas ponunt salutis, aut tanti certe faciunt,ut illuuiem, paedorem, scabiem,&agmepediculorum ex ea caussa ortum,instar perfeci et sanctimoni habeat. Sed ex omnibus istiusmodi eos potissimum Rex detestatur, qui more sacerdotum Baal corpus sibi Verberibus lacerantes, Deum nobis fingunt humani sanguinis avide sitientem, qualem Pagani suam Bellona crediderunt. Illos vero laudat Rex,qui flagella dos siu im vicem pretio conducunt: ut metatum

23쪽

1 1 Epistolam card. Per. poenarum quas alii luerunt, sibi applicetur. Itant ut quicquid delirent diuites,plectantur pau. peres: nec sequitur nocentem paena, sed miseru& egenum. Rex igitur ut non multus dabit, nemini hodie fas esseda nare ea, quς coiastiterit primorum seculorum Patres vhanimi consensu probasse tanquam utilia aut licita: sic adstringi . 1e vlla necessitate abso lina eade. usurpandi nopatitur. Existimat enim res esse natura sua conistrarias v,πιον & Sed de his uberi in sequenti obseruatione.

III. OBSERVATIO. QVum in religionis negotium no vna spe.

cies necessitatis cadat , videndum estne vocis ambiguitate fallamur,quoties de te bus to quimur ad lato te necessarijs. Esse enim neces.sitatem quandam absolutam , quandam subcoditione: aliam medii, alia praecepti. esse etiam necessitatem credendi, quς omnes sine exceptione Christianos adstringa t,& quae non omnes generatim. postremo esse necessitatem aliam actionis,aliam approbationis.

OB seruationi, huius doctrinam,quae varias

necessitatis species docte,accurate, subtiliter & admodum copiose explicat, adeo non improbat Ser. Rex, ut contra ex istimet, his di. stinctionibus sublatis multiplicem confusione in rebus

24쪽

in rebus religionis exorituram. Nam quid peri 'culosius fingi potest, quam si aut ab lotu tene.

cesssaria credantur nec et Iaria sub coditione, aut contra λ nec minus utilis, ut in domo Dei omnia ecte atque ordine gerantur,distinctio est, intelalias necessitatis species, quae hic explicatur. Ne

inexe plis quide appositis, quicquam Regi ob

seruatu, quod admodu improbaret. V erissime autem scriptum esse in explicatione πων ἄπλως

ἀναγγαων Rex ai bitratur, rerum absolute necet, sacraru ad salutem , non magnum esse numerii.

Quare existimat eius Matellas, nullam ad Ineundam cocordiam breuiorem viam fore, quam si diligenter se parentur necessaria a non necessariis.& ut de necellariis coueniat omnis opera insumatur: in non nec ellariis, libet tali Christia nae locus detur. Simpliciter necellaria Rex appellat, quae vel expresse vel bu Dei precipit credenda faciendaue: vel ex verbo Dei nec ellaria consequentia vetus Ecclesia elicuit. At quae ex institutione hominum praeter verbum Dei, Adam uis pie & prude ter, pro tempore in usum Ecclesiae luiu recepta, mutati, molliri, antiquari posse ex istimat, & quod Pius tr. de celibatu clericoru dicebat, bono olim iure sancitu, meliore nunc iri antiquatum, id in genere de pleresque obseruationibus Ecclesiasticis, extra verbu Dei introductis, posse usiurpari Rex credit. Si ad decid edas hodiernas controuersias haec distinctio adhiberetur, de ius diuinum apostiuo cadi de separaretur,non videtur de iis que sunt ab soli1- te necessaria,inter pios δc moderatos viros lou

25쪽

ga aut acris contentio futura.nam& pauca illa aut, ut modo dicebamus,&fere ex aequo omni,

bus probantur, qui se Christianos dici postulat. Atque istam distinctionem Sereniff. Rex tanti

putat esse momenti ad minuendas controuersas,quae hodie Ecclesiam Dei tantopere exercent,ut omnium pacis studiosorum iudicet of- fietum esse,diligetissime hanc explicare, docere urgere. Nunc de exemplis nonnullis,quae in hac obseruatione proponuntur,quqdam dicemus. Inter absolute necessaria, no quide simpliciter, vertim ex institutione diuina, ponitur baptista infantium , Pem .s,inquiS,ad hane speciem necesia

Maiis reserimus: deinde subiicitur locus B. Augustini, quo negatur praecise,posse infantes non baptizatos fetuari. Hic primum Rex profitetur necessitatem baptismi ex institutione diuina, nominus aut sibi,aut Ecclesiet Anglican et probari,quim vobis. Non astringit quidem Ecclesia Anglicana gratiam Dei mediis,quod ne per doctrina quidem Scholasticoru aliquot e melioribus licet: quia tamen hanc Deus rationem or. dinari ad peccato ruremissionem impetrada,in Eeclesia sua instituit,&eos qui renati non fuerint ex aqua dc Spiritu, intrare polla regnum caelorum, Christus ipse negat e sedulo hic pro . uisum est legibus Ecclesiasticis, ut quouis tenore & loco baptizandi infantes suos parentiissus esset facultas.Quod igitur de nascente olim Ecclesia dixit Tertulianus, baptizare Episcopsi, presbyterum,diaconum; postremo etiam laicis ius esse, in extremae videlicet necessitatis casius

hoc ipsum in Ecclesia Anglicana quod ad Epis-

26쪽

tur, siue ulla vel loci,vel temporis rigida &pe. nitus inuiolabili obseruatione. laicorum Vero baptismum aut feminarum, ut fieri legibus suis vetat, sic factum ex legitima sormula quodammodo non improbat, baptismum esse pronuntians, etsi non legitime administratum. serenissimus vero Rex, tanti hoc sacramentum facit, ut quosdam in Scotia ministros, quum nescio quas nouae disciplinae ordinationes praetexeret, quominus moribundos infantes rogati a paren tibus baptizarent, metu supplicii iniecto ad officium compulerit, minatus extrema nisi parerent. Itaque verba Augustini, quae non bapti zatos vita terna priuant praeci se, si de via ordi.

naria intelligantur, quam solam Christus nos doeuit,nihil Rex habet, quod illi sententiae op.

ponat: sin autem negatur limpliciter,poss e Deuopt. max. αυ-seruare, diritatem huius

sententiae & Rex & Ecclesia Anglicana abomi . nantes, Augustinum durum 8c ἄςοργν infantu patrem fulsis pronuntiant. Omnino utrumque extremum pari diligentia Rex fugiendum au.

tumat: ne aut Dei manum abbreuiemus,& infi.

nitae bonitati ipsius iniuriam faciamus, si rigida

hae sententia amplectamur,aut baptismu ponates,cu non ullis, inter ea quq adsint vel absint,no multu interest, sacra metum 1 Deo institutupro re laui ducere viteamur. Magnus sane vir fuit Augustinus, pietate & doctrina admirabilis: cuius tamen proprias opiniones , neq; Rex pro dogmatis fidei admittit,neq:vos admittitis.

Nam verbi gratia, S. Eucharistiam infantibus

27쪽

as Di iolam Carae per. ad salutem esse nec ellatiam, non minus quam baptismum credidit post Inpocentium primu Augustinus, & multis suorum scriptorum locis

pro nunclauit. V Os no creditis, neque acceptam

a vobis doctrinam Ecclesia Anglicana mu tauit. Inter illa quae necessitatem actionis certis personas imponunt, coniugium numeratur, Siquis sobolem tollere valuerit inquis. Rursus ante paullo post, ubi exponitur necessitas approbationis, recessetur electio vitae in virginitate aut celiba tu degendae, Quae Rex quum legeret, non re. iprehendit ille quidem: sed potuisse tamen aliquid ad virrum qne exemplum commode adiici, indicauit. Nam lepriore exemplo videtur sequi nullam esIe aliam matrimonii caussam necessa viam, praeter spς sobolis. atqui expressis verbis docemur a Paulo Apostolo, etiam illos teneri

nuptias cogitare, quibus non contigerit comi netiae donu. ἰ ὐκ ἐγκρατευον' ait,γαμηατυρίσω. N 6

est exigui mometi haec adiectio. Remedii eniminecellarii & regula: Apostolicς conreptus, quibus quantisque flagitiis quotidie in Ecclesia

Romana occasionem praebeat, ignorat nemo.

Studium igitur vivendi in virginitate aut cς libatu, in continentibus, mirum in modum sibi probari Rex profitetur : & quum singulari Dei, beneficio, secret literet familiarius sint eius Maiestati notς, quam vulgo soleant esse Principibus. non fugit ipsum, quid Paustus de re tota pronu-tiet, quae eiusmodi vitς in utroque Foedere legantur exempla , quae praemia mς ε pexlwσ-

ώοις sint proposita. Sed quod Theologi apud vos passim docent, prυςrtim antem Iuris

28쪽

Canonici doctores : concubinatum , scot-tationem , & foeda alia, ἄρ ητα ἄμείνω, tolerabiliora e ste in ministris Ecclesiae quina legitimas nuptias , & - ὼ -ων λά-την υἱ-is: id vero Rex facinus esse iudicat plane detestabile, Dei atq; hominum odio dignissimum. Opponit Rex omnibus omnium Sophistarum cauillis, atque adeo omni humanum auctoritati, Spiritus Sancti oraculum, per Apostolios pronuntiatum , κρειπον γαμῆσω η-Quemadmodum antem magno belli duci antiquior curacile debet,ne damnum aut cladem ipse accipiat, quam ut hosti inserat: sic in electione vita aut conjugatae, ut coelibis, piis omnibus ante Omni cauendum esse Rex assirmat,ne jus diuinum migrent: tum autem , si cui est facultas, utatur sane bono naturet. Scimus usu tritam essecatu.

Diam,non et Ie Ecclesiam Anglicanam legitima Ecclesiam , quia eiusmodi votorum usus hie nullus. Quid tum vero si non fiat votum , quures ipsa non ignoretur Sunt enim multi inter Episcopos, & alios EcclesisPastores, qui sineoltentatione voti nuptiis abstineant,& sine ulla fabula, sine ullo sinistro rumore, caste sancteque Vita exigant Ipsa quoque monachoru coenobia Rex optimus S pietatis studiosissimus solutu- ius omnino no fuit, certe non omnia) ut saepe assirmantem audiui si inuenisset integra, 6 primae institutionis legem seruantia. Optaret vero Sereniss. Rex etiam atque etiam , ut Patribus Tridentinis, qui ne precibus quidem summo ium Regum & Principum adduci potuerunt,

29쪽

at . Ad Epistolam Card. per. quo publicς honestati hac in parte considerent,

venisset in mentem , a quo principio hodierna doctrina sit profecta .nam quum initio coelibat intus interi utilia instituta poneretur &consilia, postea sunt adiecta vota , postremo ad hanc absolutam necessitatem est peruentum, quae hodie apud vos obtinet,lege Dei valere iussa,&pedibus mortalium indignissime conculcata. Quod in fine obseruationis huius additur male illos a Timare, fidem se & disciplinam eandem cum veteri Catholica retinere, qui alia eorum probent,alia improbent,quae prilca Ecclesia ad

salute credidit nece spatia , etsi sub diuersa specie ne cessita tis, id quo spectet, satis Rex intelligit. Respondet igitur: nolle se quidem Ecclesiam suam, ut speculu sine macula, & quasi perfecte pulchram sine ruga, sine n uo praedieare: hune enim Pharisaismum se suosque aliis lubenter relinqueret: illud tamen certo, clare & liquido

sibi constare,si notae ἔσιοδεie quaerantur, & vere necessaria ad salutem spectentur, aut etiam ad decorum Ecclesiae, fiullam in Orbe terrarnm

Deo vnt sit laus & glotia 'inventum iri, quae

propius ad fidem, aut speciem antiquae Catho

lieae aecedat. nullam excipere se, ne Romanam quidem: quae nouis inuentis,cum ad augendam

superstitionem tum ad stabiliendam dominationem suam, & Imperium in Reges & Principes, & populos terret uniuersos excogitatis,fidε& disciplinam veteris Catholicae, varie interpoliauit, varie mutauit, dc a primitiuae Ecelesiae puritate atque simplicitate in multis quam Ion-

30쪽

IIII. OBSERVATIO.

QVando quςritur de fide antiquae Eeclesiae,

sunt qui uno aut, altero secuto,post iacta Ecclesiae fundam eta,antiquitate circunscribat,squum vero esse, ut ad disceptand s hodiernas controuersias. id potissim9m tempus sumatur, de quo inter contendentes constabit, no solum veram fuisse Ecclesiam, temporis illius Ecclesia, sed etiam tunc maxime floruisse,& splendorem illum obtinuisse , quae ipsi tot prophetarum oracula erant pollicita. Id autem esse tum pus, quo prima quatuor Concilia Oecuminica includuntur,1 Constantino Imperatore ad iMarcianum atque hoc vel propterea aequissimum esse, quia primorum seculorum paucissima extant monumeta,illius vero temporis, quo prae cipue Ecclesia florebat donge plurima: ut facile ex eius aetatis Patribus & eorum seriptis, fides

ac disciplina veterisCatholicq p ossit agnosci, REsPONSIO REGIS . . Hoc postulatum parum illis aequum Vide

bitur, qui uniuersam Ecclesiae primitiuae historiam, Actuum Apostolicorum,divino illo quidem,sed tamen Vnico libello, volunt contineri. Ab horusententia longe abest aequissimus prudelissimusque Rer; qui in Epistola monito. ria sua, quanti faceret Patres, etiam quarti aut

SEARCH

MENU NAVIGATION