Antiquitatum Romanarum Paulli. Mannuccii liber de. ciuitate. Romana ..

발행: 1585년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Plinio lib. 11 r. traditum est. & in Etrusca regione primam tribum Liuius nominat Stellatinam, ultimam Arniensem qua nullam flaisse ab urbe remotiorem, uidetur Cicero significare oratione Ii. in Rullum, his uerbis: A Suburana usque ad Arnicsem nomina uestra proponat . Id est,a prima urbana ad ultimam rusticam. ultimam autem non tempore, nam, multas post eam tribus esse additas, Liuius demonstrat;postremam autem omnium Quirinam, epitome Liuiana) sed ordine, cum ad ferendum suffragium tribus citarentur.una enim sorte ducebatur: cui praerogatiuae, quia prima rogaretur, nomen fuit: reliquae dicebantur iure uocatae ue quod in his,sequete populo,ut saepe contigit,praerogatiuarum

uoluntatem, iure omnia complerentur. uocabantur autem,ut opinor, propinquiores quaeque, usque a s ultitimam: ut prima rustica uocaretur Romilia, quia sub Roma , ut ait Varro; ultima Arniensis, quia longissime omnium distabat . atque hunc ordinem seruabat Rullus in diuisione agri Campani. sunt enim haec in.ii. agraria:Quaesiui ex eo Kalendis Ian. quibus hominibus, &quemadmodum,illum agrum esset distributurus.respondi a Romilia tribu se initium esse facturum. Arniensem porro seisse ultimam in obeundo munere, ipse Ciceroost edit,cum subiungit in eo loco, A Suburana usque ad Arniensem. Et,quemadmodum hac de caussa inter rustiaeas Arniensis postremo statuitur loco; itidem, ut arbitror,Suburanam Varro,&,sortasse eum secuti, Festus,&: Plinius,urbanarum tribuum primam nominant. nec enim a Seruio rege praelatam eam in ordine Palatinae

tribui, credibile est: cum Palatium sedes antiquissima trium primarum tribuum fuit, in quas Romulus, ante initam cum Sabina gente secietatem,urbem diuisitNoq. in monte Romulus ipse domicilium habuerit.nec tamen ne temere uideamur a Varrone,& alijs,dissentire: quaquam non est hoc dissentire, sed interpretari) nullo ue

terum

62쪽

terum testimonio nostra nititur coniectura '. nam Dio

nysius Halicarnasseus, qui urbis Romae primordia, &omnem Romuli, tum in urbe condenda, tum in ciuitate instituenda, rationem accuratissimo, ac uerissimo, ordine persequitur, primo loco Palatinam , deinde Subur nam,tertiam Collinam,quartam Esquilinam,statuit, ex partium scilicet uetustater cum Varro primam faciat Suburanam, secundam Esquilinam, tertiam Collinam, Palatinam quartam. sed ita res commode temperabitur, ut Dionysius ordinem eum,quo factae sunt, Varro eum,

quo a d lationem suffragij uocabantur, spectauerit. Verum , cur ille Seruis regis ordo neglectus in suffragio popinor, quia, sicuti tribus urbanae rusticis,ita inter ipsas urbanas aliae essent alijs ignobiliores, prout uel insesquentes erant tribules, uel egestate perditi, uel isnomunia notati. quibus malis, duobus saltem postremis,puto laborasse Palatinam tribum: ideo in ultimum locum esse reiectam . neque uero, quasi somniantes,ita putamus: sed monemur exemplis . operas enim illas Clodianas, ultimae sortis homines, paratos ad omne facinus, quas Cicero saepe exagitat, suffragium in Palatina uideo tu

lisse: de quo sic in oratione pro domo i Amici illi tui, te uno amico tecti, & beati, qui se populo commiserant,

ita repellebantur, ut etiam Palatinam tuam perderent.

Tuam, dicit, non quod in ea suffragium Clodius ferre, natus enim patricia familia consulari, & opibus etiam abundans, censeri potius in rustica,csi reliquis rura pos sidentibus, quam in urbana,tribu debuit) sed quod in ea tribulis haberet multos suae libidini, audaciaeq. suf.

fragantes. qua ipse de caussa in oratione pro Sextio, ubi Vatinium uexat, Tribum, ait, suam non tulit 3 Palatinam denique, per quam omnes illae pestes vexare populum Romanum dicebantur, perdidit. Est etiam illa de rusticis tribubus non ignobilis consideratio: censi ne

sint in sis tribubus, quae ipserum in agro essent, populii G finiti-

63쪽

finitimi, puta Latini,in Pomptina, aut Scaptia, Sabini. in Velina, aut Quirina;Etrusci,m Stellatina,Tromentiana,in potius in qua quisque tribu uoluerit. cum de censu loquor, suffragium simul intelligo. nec enim dubit tur , quin, qua quisque in tribu census estet, in ea suffragium quoque tulerit. Consentaneum omnino uidetur, ut in agri sui tribubus censerentur: sed excpIa interdum secus ostendunt. id tamen obseruatum, ut nec in tribubus ijs celerentur, quae in alienae regionis agro essent Sputa, de Latini irr Sabina tribu, aut Etrusca ; ne Sabini in Etrusca, aut Latina; ne Etrusci in Latina, aut Sabiana. in quibus igitur Θ iiiijs, quae essent in agro Romano, quas Seruius ex quindecim secerat; nec tamentirliis omnibus, sed in habentibus nomen patricia: gentis: quas octo omnino ibisse, iam diximus. Proseramus; cxempla. Qitis nescit, Formias, Fundos, Arpinum, in.

Latio fuisse ξ nec tamen Latinis in tribubus haec municipia censebantur, sed in Aemilia Eormiani, & Fund ni, in Cornelia Arpinates id ex Liuio constat; apud quem tib xxxii x. f ripta sunt haec: De Formianis , Fundani que , municipibus , & Arpinatibus, C. Valerius Tappo tribunus pl. promulgauit, uti ijs sufflagij laetio esset. huic rogationi quattuor tribuni pl. quia nomex auctoritate senatus serretur, cum intercederent,edo cti, populi esse, non senatu , ius, suffragium, quibus u lit, impertiri, destiterunt incepto. rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani, & Fundani, in Cornelia Arpinates , serrent. atque in his tribubus tum primunx

ex Valerii plebi stilo censi sunto Sabini ipsi, qui quattuordecim erant populi , cum in eorum agro tribus es sent quattuor, ut ostendimus, Velina, Quirina, Aniensis, Terentina,tamen in harunt nulla, sed in Sergi a,una det quindecim Seruilanis rusticis, suffragium serebant . testem habeo Ciceronem, qui contra Vatinium haec et Ob hasce omnesres, scias, te seuexissimorum hominu Sabin

64쪽

ROMANA ii

Sabinorunt, sortissimorum uirorum, Marserum,& Pelignoriim, tribulium tuorum, iudicio notatum; nec, post Romam conditam, praeter te, tribu Iem quemquam tribum Sergiam perdidisse. Nec uero, mutatam esse tribu cuiusque arbitrio, sed, hoc censerum potius in manu situm fuisse, existimauerim. Porro, sicuti non omnes populi in tribubus agri sui, sic non omnes ciues in tribubus sui nominis . exempli gratia,non omnes Claudij in Claudia, neque omnes Cornelij in Cornelia censebantur. id ex Liuio cognoscitur: qui, C.Claudium Neronem, non in Claudia tribu, quae fuit in agro Romano, sed in Arniensi, Etruscarum ultima, censeri solitum, lib. x xl x. scriptum reliquit. quo in loco uulgati omnes libri macula deformati circumseruntur. legitur enim, tribum Narniensem, pro Arniensem : cum Narniensis mentio neque in lapidibus, neque in libris,ulla reperia tur 3 Arniensem uero idem Liuius lib. vi, & Cicero in agrarias I. nominent. quodq. firmius est, ipsi irridem

uidimus Vulsinijs in templi parietibus, quo in lapide

integru, expressiumque,tribus Arniens, nomen exstat: ut alios lapides omittam.Tribuum autem XXXv. nomi na a nobis descripta ssit ad epistola Coelij, Fam.lib. i ix. Ad quas xxxv. Tribus, quarum numerus C. Lutatio, A Postumio cos. anno ab v. c. ox I. absolutus est, aliae postea sunt adiectae: nec tamen umquam in publicis monumentis, aut in libris, qui nostram ad aetatem peruenerunt, cum simul omnes nominantur, plures XXXV.

sunt. additas stante rep. decem esse, ex Italicis populis lege Iulia ciuitate donatis, declarat historia: qui suit

annus Dc Lxv. sed,cum se nullam sere vim, pro tribuupaucitate,in comitijs habere, omniaq. ueterum ciuium in manu esse, Itali sentireno, tentatu quidem a L. Cinna consule, ut in omnes xxxv. tribus distribuerentur: uerum, exorto ob eam caussam ciuili bello,quo Cinna, Octauio collaga intersecto, summam remp. cum C. Ma. . G a rio in-

65쪽

sa DE. CIVITATE

rio iniustis imperiis oppressit. Nullam deinde in rep

faetam tribuum accessionem legimus. nomina tamen aliarum reperiuntur, quas constat esse additas impera

torum aetate .Omittamus uero iam nomina. rem aga

mus. Ferebant suffragium in xxxv. tribubus quicumque censebantur . hi constabant ex diuersis generubus . nam censebantur cilies Romani, id est, qui Romanis magistratibus, legibus, sacris, utebantur. qu

rum erant duo genera, . qui domicilium intra pomerii terminos habebant ; qui populus Romanus dicebatur;& qui in agro Romano, ac deinceps in omnibus

xxxv. tribubus , quousque protendebantur , habitabant i qui cum cssent ciues Romanii, tamen populi Romani nomine excludebantur. itaque Augustus in suo testamento distinxit populum Romanum a xxxv. tribubus.Sic enim Suetonius in eius uita: Legauit populo Romano quadringenties, tribubus tricies quinquies HS. Consebaiarur & municipes: qui neque partes tribuum,neque proprie ciues Romani, erant, sed in tribubus suffragium ferebant,& citi itatis ius habebant. erant autem alij citra,alij extra, terminos,qui tribus definiebant: omnesq. suis,n5 Romanis, magistratibus,legibus,

sacris,utebantur. censebantur coloniae ciuium Romanorum: quibus caedem, quae populo Romano, leges,e dem sacra,erant, diuersi tamen magistratus: nam ex ipsa colonia, ex ordine decurionum, I a. uiri creabantur. Hos ego omnes Romae a censoribus ante legem Iuliam

esse censbs,facile crediderim. post lege Iuliam, ciuitate

uniuersae Italiae impertita,mirum uideri posset,lantam multitudinem,ut censeretur, in urbem confluxisse: nec desunt, qui opinentur,omnes,in suis opidis, atque urbibus, a suis magistratibus ecth censes,deinde cesserum numerum Romam ad censores missumane Ciceronis,& Pediani, testimonium adducit, ut omnino Romae censex

66쪽

quentia totius Italiae Roma discesserit. Et subiungit Pedianus Frequetiam dicit plebis rusticae,cui uoluit iudicij exitu notam esse integritatem suam. conuenerat autem ex municipijs cuiuscuque modi multitudo, aut propter comitia suffragiorum caussa,aut ludorum uotiuorum,Romanorum,Victoriae,plebeiorum, aut ut censeretur apud censeres Gellium, & Lentulum. Tabulas tamen eorum, qui censerentur, duplices fuisse crediderim: quarum unas Romae,alteras in eorum urbibus,aut opidis,asseruatas. Romae, quis dubitet λ qui enim censerentur, eorum nomina censorias in tabulas relata, ita consentaneum est,ut, probare testimoniis,putidae cuius danes uideatur esse diligentiae. exemplum autem earum tabularum ad unumquodque municipium,aut ad colonias ciuium Romanorum,Me missum,satis aperte locus Ciceronis in oratione pro Cluentio declarat. Illum, i, quit,publicas tabulas Larini censorias corrupisse,dec.-riones uniuersi iudicauerunt. Et infra,in eadem: Dum.

eum fuisse Oppianicum,constabit qui tabulas publicas municipij sui corrupisse iudicatus sit. Quemadmodum

autem locum in tribu,hoc est potestatem serendi suffi gij,uirtute, & meritis in remp.peregrini homines consequebantur, sic ob turpem,ignominiosamque,uitam uel amittebatur tribus,uel mutabatur. qui tri in ami tebat,ium aerarius fieri,ium in aerarios,aut in Caeritu tabulas,referri,dicebatur. quo quid significetur, docet Asconius, his uerbis: Regedis moribus ciuitatis cessires quincto quoque anno creari solebat.hi prorsus ciues sic notabat,ut,qui senator esset,ehceretursenatu,qui eques Romanus,equu publicii perderet; qui plebeius,in Ca ritu tabulas referretur, & aerarius neret,ac per hoc non esset in albo centuriae suae,sed ad hoc esset ciuis,tanti modo ut pro capite suo tributi nomine aera penderet.

Planius etiam apud Gelliunt,lib./ v i. cap. 13. Primos, v. inquit,

67쪽

, DE. CIVITATE

inquirimunicipes sine suffragij iure Caerites esse Acte saccepimus. cocessumq. illis,ut ciuitatis Romanae honorem quidem caperent,sed negotijs tamen, atque oneribus,uacaret,pro sacris bello Gallico receptis,custoditisque. hinc tabulae Caerites appellatae uersa uicea quas censores reserri iubebant quos, notae caussa, sesagijs privabant. Mutabat uero tribui qui uel,poenae loco, ex nobili in ignobilem, hoc est ex rustica in urbana, aut etiam ex rustica in aliam rusticam ignobiliorem,uel c5tra,praemij loco,ex urbana in rusticam,aut ex rustica in aliam nobiliorem rusticam,transferebatur.quod,moueri tribu,dicebatur.de quo sic Liuius lib. x L v. Negabat Claudius suffragij lationem iniussa populi censore cuiquam homini, ne dum ordini uniuerso, adimere posse. neque enim, si tribu movere posset, quod sit nihil aliud,

quam,mutare iubere tribum, ideo omnibus v. & xxx. tribubus emouere posse, id est ciuitate, libertateque,cripere,non,ubi censeatur, finire, sed censu excludere. est autem frequentius, reijcia nobili in ignobilem, quod censeria nota fieri consueuit, quam ab ignobili ad nobilum transluci: quod in oratione pro Balbo animaduertimus: in qua,Balbum,reo, quem accusauerat, de ambitu damnato, tribu Crustumina legis praemio esse adeptu , constat. nec enim antea Balbum in urbana, sed in rustiaca,tribu suffragili tulisse, ueris mile uidetur.Et,quod dixi,aerarium fieri,& tribu moveri, diuersa esse:id Cicero confirmat in oratione pro Cluentio, his uerbis: Ipsi inter se censeres sua iudicia tanti esse arbitrantur,ut ab

ter in aerarios referri,aut tribu moveri,iubeat,alter u tet. Liuius quoque lib. x Li I. Omnes, quos senatu mouerunt, quibusq- equos ademerunt, aerarios secerunt,

C tribu moverunt. Et lib. xxiv. His,sii perioribusq. illis, equi ad Uti, quesi publicu equu habebant: tribuq. moti

aerarii omnes si isti. qqud nisi diuersa essenti neque Cice

ro ea

68쪽

ro ea particula,quae distinguendi uim habet, usus esse neque Liuius illud, Aerarij omnes facti, quod otiosum,

atque inane,prorsus uideretur inculcasset. At,in quo diuersa, quaeret aliquis. Non est facillima deliberatio. aggrediamur tamen, & conemur explicare, quod erapioratum non habemus . fortasse enim in ipsa re tractanda , ut interdum solet accidere , veritas ipsa,aut saltem species aliqua ueritatis , emerget. Primum

igitur illud statuo ; quod omnino fixum sit, necesse

est: veterum enim auctoritat minimeq. dubio testim nio, confirmatur et aerarium fieri', eum dici, qiii iura omnia ciuium Romanorii amitteret, unu illud retineret,

ut pro capite suo, tributi nomine,aera pederet.id quod a Pediano plane satis explicatur. suffragium igitur adtimebatur ijs,qui aerarij a censoribus fierent. quod cum ita sit; necesse est,moueri tribu, aliud quippia significar atque etia leuius esse,quam aerarium fieri: quod os tendimus esse grauissimum et quadoquidem adimuntur omnia commoda, omnesq. dignitates,& honores; relinnuitur autem, quod nemini iucundum est, onus tributi. sequitura gitur, si, moueri tribu, tribus ademptio non est .certe,ut mutatio sit. quod, hic ne parum necessarijs

probetur exeptis, ipso interprete Liuio iam ostendimus. Referri autem in tabulas Caeritum, non uideo, qui possit idem esse, quod, moueri tribu . non enim, qui tribu movetur, suffragium amittit, sed mutat locum, ut, non in qua antea, sed in aliqua minus nobili, tribu censeatur, & suffragium ferat.at,reserri in tabulas Caeritum,.qui omnino suffragium amitteret, is dicebatur. quod ex Gellio , & Strabone, liquet. idq. puto significari, cum uel apud Liuium, Ciceronem,Gellium libi,aerarium fieri,aut in aerarios reserri,legimus. nec Pediantis,cum dixit, Qui plebeius erat, sic a censore notabatur, ut in Caeritu tabulas referretur,& aerarius fieret; quasi duo

diuerse

69쪽

diuersia posui ed unu diuersis uerbis explicauit quod

ueteres non numquam solebant: quo scilicet res fieret illustriori multo enim usitatius, ideoq. apertius, id loquendi genus, aerarium fieri, quam, in Caeritum tabulas referri : & alterum in Liuio saepe,alterum,nisi me fallit memoria, nu quam inuenias. semel Gellius, sed ut rem doceret,cum de municipiorum ageret origine, non ut factum narraret, usurpauit.semel Pedianus, sed coniunctei subiunxit enim,Et aerarius fieret, quasi parum plane locutus esset ad sententiam exponudam.Hic obi, citur illud: mutila est igitur Pediani narratio, quae unumodo genus ignominiae ponat, suffragij uidelicet ademptionemr,cum illud praeterea sit,suffragij translatio a tri Dii ad tribum ; eorum uidelicet, qui tribu movebantur. Non est inepta dubitatio. nec tamen, quod respondeatur, in promptu non est. Concedo, duplicem suisse plebeiorum ignominiam, aerarium fieri, & moueri tribu t, neque tamen Pediani culpam, quia de duabus una omiserit, agnosco. non est hoc, id, quod agitur, ignorare , sed ex ijs, quae scimus, summa decerpere, quod in tradenda doctrina uitio non adscribitur , laudatur etiam, & elegantis ingenij uidetur esse . quid Θ an id, quod omittitur,simul idem negaturὸ notas censorias Pedianus in senatoribus, equitibus, plebe ijs, non omnes , sed insignes maxime , persequitur: si quam praetermittit in plebe ijs, facit idem in senatoribus,& equitibus.

non enim senatores tatum senatu movebantur, sed aerarij quoque fiebant, censu etiam multiplicato : itidem equitibus non equus modo publicus, sed arma quoque, adimebantur. itaque non est, cur aut Pedianus in suspicionem inscitiae,uel negligentiae,ueniat ; aut eius uerba nostram sententiam infirmare uideantur. κ

70쪽

Quemadmodum, cum de ciuibus Romanis intra fines agri Romani habitantibus loquerer,uisa est ad cogniti ne necessaria distinctio, ut alios senatores, alios equites, alios de plebe fuisse ostenderem;uel alio modo,alios patricij generis,alios plebeij: ita, cum non de solis ciuibus

Romanis,quibus aut in urbe,aut in agro Romano,domucilium esset,sed generatim de omnibus, qui ciues Romani uocarentur,uerba facio ; operaepretium uidetur esse, iit, eiusdem ne generis omnes essent, an aliqua redii serentis gnificem. Scire igitur oportet,non modo eos, quibus in urbe, aut in agro Romano, domicilium esset, sed omnes plane municipes, qui extra agrum Romanusii is in municipijs, aut in Latio, aut in reliquis Italiae partibus,aut etiam extra Italiam,habitabant, ciues Romanos esse nominatos. quod ne minus ueri simile uideri possit, recitabo Ciceronis testimonium in oratione pro Cluentio.Martiales quidam,inquit, Larini appellabantur, ministri publici Martis, atque ei deo ueteribus institutis, religionibusq. Larinatium consecrati. quorum cum satis numerus esset; cumq. item, ut in Sicilial ermulti Venerei sunt, sic illi Larini in Martis fami-ia numerarentur: repente Oppianicus, eos omnes liberos esse, ciuesq. Romanos, coepit defendere. Dixit enim , Cives Romanos, hoc ust, eodem iure, quo ceteri municipes erant. hoc autem eo patet illustrius , quod in epistola ad Acilium Neapolitanos ciues Romanos idem Cicero appellat. Manlius, inquit, fuit Catinensis , sed est una cum reliquis Neapolitanis ciuis Romanus factus, decurioq. Neapoli. erat enim adscriptus in id municipium ante ciuitatem secijs, & Latinis data. Erant igitur,&dicebantur, ciues Romani, qui ciuitate cum suffragio donabantur . qui uero ciuitate sine suffragio, ij non ciues Romani, sed tantummodo Romani, uocabantur. quod de Acerranis a Liuio proditum legimus: atque hi nomen tantum,dc honorem,Romanae ci-H uitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION