Enchiridion christianae institutionis in concilio prouinciali Coloniensi aeditum, opus omnibus verae pietatis cultoribus longè vtilissimum. In quo haec continentur. Expositio symboli apostolici. Assertio & doctrina de 7 ecclesiae sacramentis. De rati

발행: 1544년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

topere necessariam, patres tum spiritalem circuncisionem, Spirituatum verum ieiunium appellant. Hanc autem facile praestabis, modo omne prophanum vitaveris,ac stes semper ad bene Ope v dii l. randum accinctus. Desideria enim ut Sapiens ait) occidunt nium. pigrum. Noluerunt enim quicquam manus eius operari,tota Prophanii die concupi1cit & desiderat. Proinde Christus monet: Sint inquiens) lumbi vestri praecincti,5 lucerna ardentes in ma- Prouerb. nibus vestris,&vos similes hominibus expectantibus domi- Lucaei, num, quando reuertatur a nuptijs. Semper itaque aliquid bo Hierotis. ni operandum est,ne nos diabolus otiosos inueniat, discincti&supini capiuntur ab hoc hoste, at non facile capitur,qui sancto vacat exercitio.

HAbes summam diuinae voluntatis breuibus conceptam, Peroratio. hoc est decem verbis comprehensam,& ab ipso domi- Suma diuino propositam, quam& initio omnis naturae conditor,humanae menti insculpsit. Quam dein quum per lapsum lotui. Adae,ac succrescentem postmodum hominum malitiam obliterata pene esset, ac indigne negligeretur, fideli illi & electo populo tabulis inscripta impartijt,ac per fidelem ministrum ecclesiae proponi mandauit, quemadmodum Moses ait: Haec, Deuter.18 inquiens, verba loquutus est dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis, & nubis, & caliginis voce magna, nihil addens amplius,& scripsit ca in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi, nimirum vobis Israelitis promulganda. Tu itaque Paroche, qui ministeres Ecclesiae Para laesis Dei, accede mente ad dominum Deum tuum, accipe Deca - IIJ Q logum de manibus eius, & loquere quae in eo scripta sunt ad populum tibi concreditum,ut audiens faciat,quae in eo scripta sunt, ut non declinet neque ad dexteram, neque ad sini- Deut.2s stram,sed per viam,quam praecepit ei dominus Deus suus, ambulet,ut vivat & bene sit illi,non tantum in praesenti,sed & in futura vita. Ostende quoque populo tuo,unde faciendi virtutem accipere debeat. Quod tum demum secoris, si eum assidue doeeas fidem in Christum,si diuinis sacramentis imbuas, si denique ad peccandum accinctum reddas & alacrem. Haec autem agens, & te & illum saluum faci es, ut quum apparuerit princeps pastorum, immarcescibilem gloriae coronam perci- I. Timo.

682쪽

644 IN DE CALOGUM EXPLICATIO.

t. Timot.6 lus potens & beatus, rex regum, & dominus dominantium, quisolus habet immortalitatem, & lucem habitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit,sed nec videre potest. Cui est honor & imperium sempiternum. Amen.

ENCHIRIDII CHRISTIANAE INSTITUTIONIS FINIS.

683쪽

FORMULA

AD QUAM VISITATIO INTRA DIOEc Eis

sIM COLONIENSEM EXIGETUR.

nus,qui venit quaerere & fatuum facere quod perierat, circuibat omnes ciuitates & castella,docens in Synagogis eorum, praedicans Euangelium regni, & curanS omnem languorem,& omnem infirmitatem. Vides enim turbas,misertus est eis, quia erant vexati & iacentes sicut oves non habentes pastorem. Quae Cliristi actio, quid aliud est, quam nostra qui pastorum munus in ecclesia gerimus instructio, & viva

quaedam admonitio nempe,ut eisde vestigiis incedentes, requiramus gregem nostrii, quem hac corruptissima tempestate partim haeresum ac schismatum agminatim in Ecclesia Dei irrepentium contagione misere dissipatum,partim foedissima

scelerum,ac malorum morum lue colaminatum ac conspurcatum cernimus. Atq; adeo nobis requirendi imminet neces

sitas,ut si in hoc officio diutius torpentes fuerimus, Dominus fanguinem ovium alioqui perituram de manibus nostris sit exacturus. Sed quid attinet in formulam gerendae visitationis multis praefari Z cuius nedum v tilitas, sed & hecessitas praeterquam quod seipsam ostendit, in Prouincialis nostri Concilij Canonibus satis superque demonstrata est. IN praesentiarum ergo de ordine tantum rei gerendae dispiciemus. Quod non parum referre visum sit in omni re,prq sertim magna ac graui decentem ordinem sequi. od autem ad praesens negotiu attinet:Ordine in duobus potissimu cosistere putamus.Primum,quo progressu loca singula Dioecestos nostrae, in quibus Ecclesiae ac domus Deo dicatae,sunt costitutae, visitare oporteat.

684쪽

DEinde quis ordo cum ad singula loca deuentum erit,in ipsa visitationis gestione tenendus sit.

De ordine progre1su locali.

'δISITATIONEM nostram iamdudum ipsi ab Ecclesia nostra metropolitana ColonienGrsi sumus. Quam intra ciuitatem Colonia per visitatores nostros cotineri oportebit,nec ante extra hac Metropolim nostra

progredi, quam visitatio ibidem undiquaq; peracta fuerit, quod fieri oportere, no tantu Canones praescribunt,sed& ratio ipsa docet, quae a principali urbe, atq; adeo in omni re a capite ordiri aequii iustumq; censet.Quamuis nec idipsum scripturς exeplo vacet. Quod Christus voluerit Eua- gelij praedicatione ab Hierusalem incipere. Deinde in omne Iudaeam & Samariam,deniq; usq; ad ultimu terrae propagari.

INtra Ciuitatem nostram Colonien.in primis inuisenda &reformanda est Ecclesia nostra Metropolitana, quo 'facere vitam diximus) ipsi coepimus, ac Deo dante*πficiemus. Visitatores aute per nos delegati, in primis de loco idoneo conueniant,ubi habita consultatione dispicient ante omnia,ut officio nostro quod partim Vicarius noster in pontificalibus, unus ex visitatoribus delectis, partim Officialis, partim V icarij nostri i ii spiritualibus gerunt) iuxta censuram Canonu Concilij nostri Prouincialis satisfiat. Quo etiam vocandi erut,qui in functionibus hisce subministrant, quatenus videbitur opus. Et in primis Procuratores fiscales. Dein adi-bunt Ecclesias collegiatas. Subinde ad monasteria trasibunt,& viroru,& mulier u.Post haec ad parochias ibitur,proximum loca hospitalia oecupabsit.Postremo,Vniuersitatis ac Academiae nostrae ciuitatis couocatio, & visitatio quoq: haud praetermitteda modo tame ei,nostra opevidebitur opus ad studia subleuada.Pςdagogia quoq; omnia ta apud collegiatas, quam parochiales Ecclesias c5stituta,inuisenda. Et quoniam scholis cohaeret Bibliothecae nec harii perlustratio negligeta erit.

Postquam peracta fuerit in nostra ciuitate Colonia visitatio, ad oppida & vicos dioecestos nostrae eo ordine, quem locorum litus aptiorem demonstrauerit, aut visitatorum conditio commodiorem reputauerit, perducenda

685쪽

si et 1 vicinioribus sensim ad magis dissita,ac remotiora Ioca properetur.

ET hic idem quem in Ciuitate nostra Colonien.obseruandum praescripsimus ordo quadatenus fieri potest, seruantus est, Nimiru ut in oppidis insignioribus, ubi ecclesiae collegiatae, monasteyia, parochiae & reliquae piae domus reperientur,eodem progressit Visitatores nostri incedant. Porro si commode omnia oppida adiri possint,praesertim populosa, tum id ut fiat non inutile sane fore arbitramur.

QVod ad vicos attinet & modica oppidula,quae omni

commode adiri non poterunt, hic modus seruandus est, nepe ut vilitatio per singulos archipresbyteratus distribuatur, sic ut visitatores accersitis in archipresbyteralibus sedibus archipresbyteris,qui parochiam ipsis subiectaruexactam notitia habent, ei de ut indicibus utatur praesertim in hoc, num sufficiat ut parochi ei sedi subiecti,cum presbyteris dc clericis,concomitantibus aliquot parochianis potioribus, ad ipsam archipresbyteri sede omnes euocetur.An vero referat,vi quida ligillatim inuisentur. In hoc cnim habeda discretio est secundit populi vel multitudine vel paucitatem. Dei node habenda etiam ratio necessitati quod vicus quispiam,aut ob unam aut ob aliam causam praesentis vilitationis remedio magis etiam quam opp idum aliquod opus habere possit. Caeteru,si nulla sit praecipua ratio quae exigat Visitatorum in lingulis oppidulis,aut vicis praesentiam,post peractam visitatio nem in v na sede archipresbyterali ,ad aliam vi ciniorem uti locus & res postulauerit,transeundum erit.

De quibusdam initio curandis,quae utrunq; progressum expeditiorem reddent.

N primis dabimus Visitatoribus nostris praescriptam mandati formam,sigillo nostro publico communitam ac autheticam, qua omnibus suae mi stionis ac functionis certam si dem facere possint. Quod est ante omnia necessariu non tam ad cociliandam ipsis ubiq

686쪽

DFinde conuocabimus Clerum ciuitatis nostrae Colo A.

nien .ad locum Visitatoribus nostris opportunum,ubi ipli visitatores post nostri delegatorij mandati oste sionem,totius Cleri animos ad v ilitationem,quam statim aggredientur,praeparabunt,ut singuli ad Visitatorum aduetum parati sint,ad recipiendos eos nomine nostro, Ipsisq; ut Dei ministris, in ecclesiae nostrae causa omnium maxima,auscultandum ac parendum.Postulabunt quoq; Visitatores nostri clericonsilium,quo res tanto maturius ac expedientius procedat, quanto fuerit plurium consilio & assensu comprobata.

od ad collegiatas ecclesias ac monasteria attinet, Visitatores nostri , nullis ex ciuili magistratu opus habet, qui ipsis adsint,sed in parochi js,hospitalibus,scholis ae bibliothecis vilitandis, cum ibi magna ex parte respOpuli ac plebis tractanda veniat,proindeq; populis,multa reformatione eges,hic potissimum aduocandus sit. Videbimur operaepretium facturi, si ex Senatu ciuitatis nostrae quosdam bene Christianos& integros viros, deligi ac Visitatoribus adiungi curemus. Qui visitationi aderunt,non ostendendae virtutis aut potestatis causa ,sed tantum ad confirmandam fi dem dc ad multitudinem populi,attractam interdum prauis institutionibus,ac dissentientem copescendam,ne ossicio visitationis per improbos illudatur.

PRoinde ut eandem ob causam intra ditionem illustris

ducis Clive.unus aut alter ducalis C5siliarius,vir pari fidei ac morti integritate,authoritateq; pollens, Visitatoribus nostris non aliter tamen quam praediximus, adiugatur, ut referre admodum putamus,ita ut fiat curae nobis erit.

PRaeterea sub visitarionem edictum publicum, quam late

se nostrae dioecesis ditio porrigit,proponemus. Et ut in eandem sententiam per ducem Cliuen. intra pomeria suarum ditionum publicetur,curabimus. Quo subiectis om-n i bus, ut aduen turos Visitatores ob functionem dei quam gerunt reuerenter recipiat, v t omnes malae voluntatis praesumptores forsan repertos qui visitationis progressum ausi fuerint aut verbis aut facto impedire,seu incessere comprimat: ut deniq; Visitatores ingredientes, egredientesq; secure dedaicant omne iniuriam propulsuri.Idq; sub grauissimarum poenarum non tantum ecclesiasticarum,sed & etiam ciuilium incur

687쪽

eursu, v t factiosi ea quam metuunt magis poena coprimantur.

DLniq; Visitatores priusquam ab uno ad alium locum

progrediantur,aliquot ante diebus suum aduentu Clero & plebi eius loci significabunt,maxime vero ubi ad Archipresbyterales sedes eudum est, Archipresbyteris aduentus denuntiandus mature est,quo ipsi Parochos sub sua sede constitutos ad diem praestitutum commode euocare possint.

Evnxq; omnes admonendi quo se ad visitatorum aduentum expeditos ad rem,quae pro manibus est agenda,red dant. Vbi autem ad Parochias ibitur,sub aduentum, ut qui volent Sacramentum Cofirmationis recipere,ad illud se praeparet,u i qui grauatae conscientiae remedium adhiberi velint,aut consilio opus habeat in re quacunque perplexa,con scientiae tranquillitatem perturbante,ij ut die designada cum bona fiducia adueniant,seque audacter Visitatoribus praesentent. Deniq; hortabutur populum ut mane eius diei quo ipse populus vilitandus est,ab omni seruili opere cessetur,quo omnes ad Ecclesiam accedant ad capiendum cibum,qui non perit, hoc est,ad percipiendum ea,quae ad suarum animarum 1alutem pertinebunt.

Vbi ad locum ventum erit. In ecclesi s Collegiatis, ae

Monasteriis conuocabuntur omnes,ad domum Capitulare. In Parocliijs vero Parochus & Clerici ad Sacristiam,si tamen ad conueniendum ea domus idonea fuerit,populus vero in medio templi,interrogandus,audiendus & instruendus est, in eum qui sequitur modum.

Voniam Visitatores Christi legatione funguntur non l. quae sua sed quae Iesu Christi siuit quaesituri, ac cum Pau --lo dicturi, Non enim quaerimus quae vestra sunt, sed v os. Dignu iudicamus v t initio ipsius gratia & misericordia imploretur,cuius opus geritur,sine quo alioqui nihil facere poterimus.Quamobre principio,Missae sacrum pI o I alione loci aut decantetur aut legatur.Idque deuote magis quam externo apparatu,quo populus latum ad pietate accendatur.

SEcundo Cum Visitatoris officium sit instare praedicationi, exhortationi & doctrinae,ut reserat fructum qui non perit,post finitum sacrum per Uicarium nostrum in pontificalibus, aut si is defessus fuerit,per alium ex Visitatoribus sermo comonitorius habeatur,exaptissimis sacris literis,syn-

688쪽

cerissime omissis tropis ac allegorijs,praesertim non admota dum aptis,depropius, rei, personis ac locis accommodus.Qui ad populu habendus cautissima circunspectione moderadus est,secundu ovium palatum, hoc est animorum affectus,opiniones.& vitia,quae licebit statim post aduentum a Parocho, aut Archipresbytero expiscari, ubi populus a contagione

danatae doctrinae,adhuc integer est, tantu corruptis moribus

inquinatus,ibi comitius in recensendis praeceptis dominicis, coarguendis in spiritu tame lenitatis peccatis, presertim ijs quibus populus ille potissimu seruit, iiscitatione ad poenitentia,& breui explicatione fidei catholicae,cum deceti cohortatione, ut in synceritate fidei doctrina Christi& ecclesiae ae obseruatione praeceptoru dei perseueret. Et in primis,ut suis, tam ecclesiasticis, quam Civilibus praepositis, Rectoribus &Potestatibus debitum honorem & obedientiam praestet. Vbi vero Visitatores copererint parochiam aliqua haeresiam colagione infecta, ibi primas partes fidei nostrae explicatio obtinebit.Vbi vero ad eos articulos ventum erit,a quibus videbitur praua corruptione discessum Nam quotquot sunt haereses v-nico Apostoloru symbolo retunditur ubi diutius immorandum est,&quid ille articulus credendu proponat diligenter explicandu,& tum quasi per occasionem & obiter hqresis suborta per paucos scripturae locos no remotius petitos,que nulla detorta interpretatione eludi possint retiidenda, astruetaveritas est,&coarguedus error. Deniq; populus per concorde

ecclesiae diffinitione quae ex aliquo Oecumenico Cocilio petenda est cofirmandus. Deinde coarguenda scelera sunt,& via datorii dei indi cada. Et hic pr cipue ille locus erudita pietate ac docta breuitate tracta lus.Nepe idcirco a deo per spiritum sanctu fide nobis donari, ut per fide madata diuina adimplere possimus. Atq; adeo necessarium esse ut fidem charitatis

opera comitetur,ut praeter liaec fides non viva, sed mortua dieatur,factaq; cohortatione ad poenitentia & fructus poenitentiae dignos sermo ea cohortatione qua prior finiendus est. Postremo ad Deum publice porrigenda oratio est,& commonendus Clerus ac populus,ut idem apud deum oret,in hac vel similem sententiam. Mnipotens sempiterne Deus qui etsi corda nosti om- - nium ad exemplum tamen nostriun descendere ac videre

689쪽

dere voluisti,an populus sceleratus clamorem qui ad te peruenerat opere compleuisset. Qui filium tuum unigenitum in terras ad requirendum & seruadum quod perierat, misisti. Et per eundem,omnes qui gregis pascendi curam susceperunt,&opere & verbo ut idem sedulo agerent admoneri fecisti. Te suppliciter exoramus ut nobis indignis famulis tuis pro tua

ineffabili pietate gratiam diuini luminis tui clementer infundas,labia aperias, linguam dirigas, omnest actus & cunctas

operationes nostras tua virtute instruas, & confirmes,ut visitationis munere ad quod in nomine tuo accincti sumus, spiritu tuo cooperante,& beata Maria virgine genitrice fili j tui, ac omnibus sanctis tuis intercedentibus ad Catholicae fidei robur & exaltationem,charitatis augmentum,ac profectum heresum ac vitiorum eradicationem tui Cleri, & populi repurgationem & 1alutem, ecclesiaru tranquillitatem & coseruationem,ac demum ad tui solius nominii laude & gloriam sempiternam, recte perfungi valeamus, per eunde dominu nostrum Iesum Christu filium tuti, qui tecu vivit & regnat in unitatem eiusde spiritus sancti Deus,per omnia secula secutorii, Amen.

Post haec ad peculiares visitationis actus progrediendum

est. Idque certo quodam ordine. Et quanquam in hoc varient, nedum qui de visitando scripserunt, sed & ij quorum consilijs in hac re usi sumus,quibusda existimantibus. Ab inquisitione vitiorum ordiedum. Deinde poenitentia populo indicenda. Postremo facienda reformatione,& danda populo

benedictionem.Quibusdam vero sentientibus exteriore templorum ac aliorum suorum locorum faciem contemplandam ac repurgandam,ac deinde ad reliqua ex ordine transeundum. Quanquam autem uterque ordo Christianissimus & a C nonic1s scripturis ac regulis minime dissenties sit,iame pro ratione temporu & morum pr sentiti ita nobis agendu videtur.

PRimum ut singulis hominu ordinibus,sigillatim ac gra

datim Canones Concili j nostri prouincialis, quemadmodum. illi quenque secundum suae vocationis conditionem respiciunt,diligenter ac diserte relegatur,ac v bi opus erit dilucidius exponatur,utq; deinde diligens fiat inquisitio, num quilibet ad eorunde Canonum regula professione & vitam sua hactenus instituerit,&instituere pergatZ Nastatim ab inquisitione criminu incipere, tale nobis videtur v t videatur multi

690쪽

multi hinc auertendi.Nec id nouae resormationis conscribendae gratia ut fiat, necessarium putamus, cum iam compertum sit in omnibus ijs esse peccatum, de quibus consilium nostrum prospicere opus putauit. Adde quod hic agendi modus scripturis atq; adeo instituto Christi ac sanctorum Apostolorum admodum consentaneus no bis adparet.Nam siue veteris testamenti Reformatores quales post discessionem Israel ab Iuda usq; in tempus captiuitatis Babylonicae Iosaphat, Ezechias,&Iolias,post captiuitatem vero Iesus Zorobabel, Esdras & Nehemias fuere,siue Christum & Apostolos eius spectemus semper hic ordo seruatus comperietur, ut a doctrina, vel veteris, vel nouae legis inciperetur.Sic enim secudo Paralipomenon, capite decimo septimo legimus: Tertio autem anno regni sui Iosaphat misit de principibus suis Benail & Abdiam & Zaehariam& Nathanael& Michaeam, ut docerent in Ciuitatibus Iuda, & cum eis Levitas & sacerdotes, docebantque populum in Iuda, habetes librum legis domini, & circumibant cunctasvrbes Iuda atque erudiebant populum. Breuiter ubique fere reperias librum legis principio lectum, post librum lectum ad inquisition em processum, & factam secundum legem separationem, quemadmodu ij. Esdrae cap. vltimo videre est. Neque id ab' ue magna ratione. Lex est enim quae ostendit peccatum , sicut Paulus ait, Per legem cognitio peccati. Adeo ut frustra de peccatis inquiratur, nisi per legem arguantur, qui

est gladius biceps pertingens usque ad diuisione animae & spiritus. Itidem Christus cum circuiret omnes Ciuitates&Castella,primum docuit in synagogis eorum praedicas Euangelium regni, deinde curauit omnem languorem. Et ut caetera sileamus,Αctuum I 6. legimus: Cum pertransirent Paulus, Sylas & Timotheus diuini illi Visitatores Ciuitates,tradebanteis custodire dogmata quae erant decreta ab Apostolis & s moribus qui erant Hierosolymis. amobrem Visitatores quoque nostri primum tradent Decreta synodi nostri prouincialis, quae nihil aliud ---quam legem domini & dogmata Apostolica continent, hoc enim agentes, & authoritatem sibi conciliabunt,& ab omni suspicione longe erunt alieni qui nihil proponent, vel exigent quam quod est synodica sententia per patres

unanimiter conclusum.

SEARCH

MENU NAVIGATION