Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Cum coeant, alios nequeunt effngere motus,

Quam se perpetuo sua per vestigia gyro

7o Volvere , corporibus quae vis etsi una rotundis. Esse globos porro coelestia corpora stellas, ostendunt Lunae facies: quae seu nova coelo Cornua complexu meditatur libera fiatris, A mula seu Phoebi primo se vespere ponto's Exserit Eoo, seu qua se cunque videndam Dat specie, teretem se fingere tentat in orbem. Quando igitur nec sponte sua per inane rotari Astra, nec incertos temeraria volucre lapsus Deprendit ratio: superest ut fixa per orbes 8o Quaeque suco veluti per tympana summa rotarum

Clavus inhaerescit, tabula ve, nodus acerna)Perpetuo maneant, & cum se verterit orbis, Astra suum peragant cum coelo tracta meatum. Et quia non uno semper per inane feruntur 8s Ordine, nec coelum transcurrunt passibus aequis: Quam foret astrorum vario discrimine motus, Esse pares numero cum motibus aetheris orbes Deprendit solera industria: semper ut imum Ac propius terris Lunae terat orbita Coelum,so Et minimum lento flexu volvatur in orbem.

Proximus huic, 3 parvo sed proximus intervallo, Mercurius, laetoque diem modo Lucifer astro Praeveniens, idem noctis praenuntius ignis Hesperus, observant Solem prope passibus aequis: pr Ut medius rerum Sol omnia lumine lustret, Educet & foveat flammis, nunc celsus in ' Arcton

Emicet, humentes nunc se demittat in Austros, Dumque his nunc propior, nunc illis admovet axem, Et variis varium partitur lucibus annum,aoo Omnibus aequales faciat cum luce tenebras.

Altior hoc Mars sanguineo rubet igne: propinquus Iuppiter ' huic hilarat nitidum fulgore salubri AEthera: Saturnus liventi pallidus astro Septi.

veniane.

a diam forest Deest hic versus in Editione Pincieri, Commel. Edit. Is 94. &NS. & sane eo facile carere possit reli

qua orati .

3 Parvo seM Ita Hart. Commelia.

1 94 , une cruentus.

a mael Praedictae . hine.

462쪽

so DE SPHAERA

Septimus, obscuras fuligine versat habenas. Ior Hos super octaviam celeri volat agmine cosum,

Mille oculis, mille igniculis sub nocte sopora

Discutiens atras piceae caliginis umbras , Ne temere in Ianebris erret per opaca viator. Ne temere ignotis vagus erret navita in undis, I ro Ne vigil excubitor spatiis non dividat aequis Tempora, ne famulas lassent impensius aequo Pensa manus, durum cantu fallente laborem.

Hos orbes tantum veteres novere: nec ultra

Esse rati quicquam, praeter secreta Deorum III Templa, ubi nec morbi, nec luctus di anxia cura Sollicitant miseras trepida formidine mentes: Sed secura quies, di nescia vita senectae,

Et cum pace fides habitant, quaeque ultima terras Deseruit nostris vitiis offenta nocentes. I to Attamen assidua observans coelestia cura Lumina posteritas, coelum non simplice motu Credidit octavum celeres absolvere gyros,

Quin modo Maenaliam paullatim vergere ad y Arcton, Nunc regredi , pluviosque magis deflectere ad Austros, x xr Sed lento & sensum prope decipiente recessu, Ut duo vix unam titubet per secula partem Ε gradibus novies vicenis: qui epe latentis Tot gradibus mundi cardo est lecretus ab Arcto Haec, quibus indulsit coelum majora benignum3 3o Otia, & ingenii vires maturior aetas Firmavit, quaesisse juvet, perque an ua montium Ire iuga, α, qua nulla hominum velligi a signat

Orbita, secretos Musarum accedere sentes e Temporaque incedant velati frondis honorei 3s Vatibus intactae antiquis: nos propter anuUnum Eridanum Phaethontea repetamus in umbra Sparsa per astriferos late miracula campos,

Qua Pelusiaci cura est progressa magistri,

Contenti novisse polos, dum classica cessant, Ao Nec serus Aoniis Mars invidet otia Musis. Octo igitur solos veterum solertia coelos Noverat: & varii quot erant discrimina motus, Et hera coelestes totidem divisit in olbes. Nec tamen 'aec ratio qnamvis monstrarit aperte

i s Cessat

463쪽

Iψr Cessat adhuc caecis inscitia mersa tenebris oblatrare palam, coelum damnare quiete Ausa, pigram celeri motu convertere terram. Cum quibus indulsit sensum natura videndi, Quottidie cernant, noctis cedentibus umbris, Iso Mane novo Phoebum paullatim emergere ponto, Aut velut enasci longinquo ex aequore terrae: Inde per adversum coeli conscendere clivum, Donec propositi victor stetit arduus alto Culmine, α in cunctas radiorum spicula terras Iss Direxit: mox aequoreas declivis in undas Praecipitat celerem parili moderamine currum, Donec equos sessos Atlantide serus in unda Abluat, & furvae cedat sua tempora nocti. Sic vaga rorifera consurgit Delia biga:r6o Sic medii sensim potitur fastigia coeli: Sic cadit in fluctus. Hae sicera lege serena Nocte per aetherios volvunt sua lumina campos: Primum humili, celsa mox lampade, rursus ad imum Usque solum pressa, mox s vel tellure vel undar 6s Abiorptum quaerunt spectantia lumina lumen. Deinde ubi dimenso latuerunt tempore, rursus Deproperant solitos solito moderamine cursus, Perque vias mundi liquidas sine fine reversa Perpetuo monstrant coelum se volvere gyro. Iro Nec minus e fixis poteris cognoscere 11ellis Continuo coelum circum se volvere flexu, Quottidieque novos, dum ' circumvertitur, orbes Claudere. Conspicuo Cynosuram in vertice mundi

Adspice sublimem, junctamque Lycaonis Ursam, Quique sinu magno seminas complectitur Arctos,

Serpentem ingentes ingenti corpore flexus Torquentem, & tota lucentem nocte Bootem. Nonne vides, Cynosura breves ut colligat orbes, Circumeatque 1 suam lenta vertigine caudam pi8o Utque Helice quanto gelidis Aquilonis ab auris Longius abscessit, tanto volet ocius, ut se Circumagens sulcet majoribus aethera spiris p Laxius

464쪽

DE SPHAERA

Laxius haec etiam comitatur plaustra Bootes: Et quo quaeque magis septem semota trione esti8s Stella, magis laxos in coelo circinat orb s: Donec ad has ventum est, quae sero vespere ponto Lumina demergunt: sed & hae coelum esse rotundum Significant, longos flectentes luminis arcus. Quoque polo propior quaeque est, breviore recondit Iso. Se spatio sub aquis: quo vitat longius Arcton, Hoc arcu breviore volans per caerula coeli Cernitur, dc longam indulget sibi condita noctem. Quando igitur totis qui lucent noctibus ignes Perficiunt orbes totos, quae mersa prosundorps Sidera se condunt, arcu sinuantur, ut orbes Fingere conentur, certum est se volvere in orbem, Cuncta suo motu quod torquet sidera, coelum. Nec mihi Democriti persuaserit acris acumen, Leucippusve, aut Cecropiis Epicurus in hortis, 2 oo Secretus turbae strepitu, nascique morique

Quottidie stellas, Phoebeos fluctibus ignes

Exstingui, aut udae tactu marcescere terrae, Eque toto rursus vel aquis emergere partu Utque novo. Nam sortuito quae parturit ortuaos Calus, in iis nunquam manet invariabilis ordo, Et modus & facies, numerusque & tempora partus, Et concessa locis semper Cunabula certis. Sed neque vis tanta est brutae telluris, & undae, Ut subito immensos educant luminis orbes,

2 Io Eductos perimant: nec, si foret illa potestas, Parte sui tellus vires proferret in una Perpetuo, ut nobis progigneret India stellas Mane, sub aequoreis Atlas absconderet undis Vespere : quae tellus a Calpe separat Indos, his Luminis infelix partu viduata jaceret.

Praeterea tenuem cur nunc in cornua Lunam

Surgere, nunc plenam tumido splendescere vultu Cernimus, & certos incerti luminis orbes Nunc nitido monstrare die, nunc nocte sopora Zetho Cum-I Telmel VS. Hart. Pincier. librique

.mnes vetustiores, trι ir recte autem rein

posuit vir doctus trime, ita enim Lucret. II. I 8.

465쪽

ixo Cumque aliis semper facies maneat sua stellis, Cur unam inconstans tenet haec constantia Lunam Quid loquar Arctoo stellas in culmine mundi aEquoris immunes 3 quae vis haec lumina servat.

Semper inocciduo decorantia lumine Coelum , 22s Cum neque contingant terras aut humida regna Nereos, unde queant hebetes accendere flammas

Quid Z quod & Araophylax Ariadneaeque coronae Sidera, quae flavis tota se nocte BRITANNIS

Ostendunt, Pharia sub aquis merguntur in ora' a Io Ac, Rhodiis rara qui fulget luce , Canopum Perpetua prope nocte Pharos videt, ultima tellus Ethiopuin, nulla sidus condente latcbra, Spectat pervigiles praebentem noctibus ignes Quomodo . quas Phariae perimit contagio terrae, 23s Cernit inexstinctas lueere BRITANN l A flammas Aut Rhodiis eadem gignit perimitque Canopum Hora, Pharo tarde qui condit lumen, in oris

AEthiopum nunquam e coeli statione recedit pΕsse etiam coelum nulla non parte rotundum,1 o ostendunt celeres magnum per mane rotatuS. Nulla etenim molis facies diversa citatos

Tam facili lapsu potis est absolvere gyros: Nulla capax magis est cuncta inter corpora forma, Ambitus equalis omni quae parte Cocrcet, a s Quam globus: hac igitur non sorma decentior ulla est Caetera complecti quod debuit omnia coelo. Hoc etiam 4 Assyrii scrutati sidera cura Agnovere senes, quod, cum deprendere motus, Fluxaque momentis distinguere tempora certis 2so Tentarent, spatiisque polum metirier aequis, Nulla soret studio huic diversae machina se ae Apta, nisi ad speciem penitus tornata rotundam. Quo minus id dubites, animo tibi finge supremi Diversam coeli faciem , sive esse trigonam,

as r Sive aequo laterum ductu quadrare libebit. Cum liquidi per plana poli terrisque propinquus

466쪽

ηD DE SPHAERA

Currum ageret celerem Phoebus, germanave Phoebi, Major eis moles, atque ingens corporis auctus Esse videretur: rursus eum lqexus in alti 26o Angulus ablatos raperer lastigia coeli, Contrahere angustos spatiis brevioribus ignes Aspiceres, lucemque solo praebere malignam Qui nunc sequali discreti limite terris Monstrant aequales sabsint modo nubilo vultus.16s Nam quod ab Eoae Phoebus eum limine portar Exit mane novo, vel cum se vespere sero Tethyos in thalamos recipit, majore videtur orbe suis propius terras accendere flammis: Non longi in caussa est spatii distantia majori 2 o Cum neque plus distet Phoebus, sua spicula summo Cum jacit e coelo, propior nec luceat imo Margine, mane oriens, 3 vel noete urgente recedens: Sed ' tenues fumos oc mane & vespere terrae Exhalant vapidae, veram qui luminis augentet s Longinqui speciem, & spectantia lumina fallunt. Non secus ac altis quae lucent cunque sub undis Corpora, decipiunt visus, majoraque veris Apparent, postae in medio quod densior undae Humor i Mnsos nequeat transmittere visus.18o Nee mihi non aliqua niti ratione videntur Propterea mundum qui credunt esse rotundum,

' Semina, dc in varias ea jussit abire figuras, Omnibus in rebus squantum mortalia possunt 18 r AEquari aeternis, & non peritura caducis Ipse sui I voluit quaedam ut remaneret imago, Atque aliqua patrem soboles ex parte reserret. Sic quae seminibus coeuntes quattuor omnes Finguntur species nitidi sub tegmine coeli, apo Quanquam ' mutatis pereant redeantque figuris uotidie, ramen aeterna se lege propagant: Et cum morte gerit bellum natura, peremtum Restiis

467쪽

LIBER II.

Restituens simili redivivum ' in prole parentem. Sic homines fragili quamvis e stirpe, perennant aps Qua licet: dc sobole attemi, compage caduci, HLmula divinis peragunt sua secula sectis. Utque in iis propior divinae stirpis imago

Luceret, coelo data mens, quae Corporis artus Non solum vegetet tardos, sed carcere Caeco

oo Clausa licet, pigraeque coercita Pondere molis, Evolet immensi supra fastigia coeli Cum libuit, penetretque imae cava viscera terrae. Non illi obsistit talidae impenetrabile massae Corpus, di obscuris Acherontia regna tenebris 3 os Obsta, non atris obsessus nubibus aer, Infirmasque acies oculorum hebetantia Solis Lumina, non spatio vasto siemotus Olympus In se praeeipiti semper revolubilis orbe, Omnia quin oculis 3 peragraret pectoria: ut quN3io Abdidit, aut spatiis longis natura removit,

Educta e tenebris propivique admota videret. Illa igitur purum coeui cum cernerez orbem Damnatum nulla per secula longa senecta, Nobiliore ortu quam obnoxia corpora morti 3 is Credidit esse satum, propiusque referre Parentem. Utque Dei nullis natura coercita metis, Principio medioque caret, nec finibus ullis Clauditur, aut spatiis aevi, sita totus ubique es , Integer', immensius, invisitis, incomprensus: 32o Sic mundi in teretem facies coit undique formam.

Undique par similisque sui, sine fine, sine ullo Principio, nullis per tot labentia secta

Deterior ὸamnis, aut auctior incrementis, Et rediens in te lapsu sine fine perenni, 32s Nec motus medium, aut finem, aut cXordia novit. Totus & in sese incumbens per inane profundum, Non eget externis ut pendeat undique caussis. Haec mundi forma est, seriesque aeterna movendi, Semper ad occasum sese ut convertas ab ortu, Io Quaque abiit redeat, totiesque abiens rediensque Observet sedem veluti non mobilis unam. I is piol a Pinc. Commel. de Is 94.

an morari

duobus versibus desideratis. 3 Peragraret J NIS .peragrant pectorinidi 4 IinureJ Deest hic versus in toties memoratis codicibus.

468쪽

At vero quinque errones Titaniaque astra Quamvis perpetua lustrent vertigine terras, Semper Sc in partem quam stellifer orbis eandem 33s Nitantur, tamen haud aequis sua passibus urgent Lumina ; sed lento magis itque reditque recursu, Quo magis ad terram quisque inclinatur InerIescilicet insentes cum fingeret aether s orbes Coeli tuum pater, atque hominum sormaret ad usus. 34o Proxima quae nostros incurrunt lumina vitus Si tam praecipiti vertigine toria mearent, Quam gremio quae cuncta suo suprema coercet Machina, tam celeres spectantia Iumina motus Deficerent, hebetesque oculos caligo repente ser Conderet, ad nullosque usus properatio motus Apta seret: paucis Phoebea recurreret horis Et fugeret lampas, nec tempora commoda somno Nox brevis, aut praeceps lux opportuna laborIDivideret, toties reduces cum Sole tenetirae et eo omnia turbarent operum momenta, nec xltas ' Concoqueret fruges, nec dulces pallor In uva Serperet, & lente mitesceret acris amaror: leba nec exiguo putrescens frigore venis Imbiberet cupidis genitales aetheris Imbres: aer Nec breve ver blandos florum spiraret olores, Sed properata aestas veris spoliaret honorem: Pelleret aestatem autumnus; dum messis in nerua Turgeret, deformis hiems infirma necaret Semina, solliciti spem deceptura coloni. r so Ergo ille aetherii clemens moderator Olympi, Aci varios hominum dum sese accommodat ulus, Orbibus extremis celeres absolvere motus

Posse dedit, sed quos visus non sentat acumen , Dissita tam longo spatio dum sidera spectat. 6 e ' Ac dein paullatim motu interiore repressus ''Impetus c tardo flexu quae citima fulgent Lumina quaeque suos tali discrimine cursus Deproperant, oculis ut nec spectantibus obsint, Nec turbent nostros nimium properata labores.

469쪽

37o Sic spatium novies ternis quod Luna diebus

Conficit, hoc uno peragit Sol aureus anno, Assequiturque iterum germanam, iterumque relinquit, Lunaremque suis claudit congressibus annum. Mensibus octonis ter Mars velocior orbem 37s Assequitur Solis, duodenis Iuppiter annis, Saturnus 3 totidem, si ter sex insuper addas, Circumagit flexum qualem Sol aureus unum. Quo magis hoc animo possis comprendere, finge Esse simul cunctos Tauri sub fronte planetas, 38o Molirique suos non ae quo tramite gressus. Quo lenta se quisque ma3is vertigine torquet, Longius a Tauro spatio breviore recedet :Αc citius rursum occurret ter Luna novenis

Lucibus, & clara Tauri sub fronte micabit, 38s Quo vix perveniet longo Sol aureus anno, Mars seminis, brumas post bis sex Juppiter, si ignes Falciferi quo bruma Dei tricesima ducet. Quod si oculis juvet istius specimen tibi motus

Subjicere, in hibula labor est non magnus arena, 3po Per seriem octonos ut ducat circinus orbes, Semper ut exterior spatiis brevioribus 7 arctum Ambiat internum , extremas cujusque per oras' Nominibus numeroque aequalia pone planetis Robora cursorum, lentisque perambulet orbem

39s Passibus internum interior, semperque deinceps Quisque gradu paullo properet majore: supremus Ambitus, atque idem longissimus, orbis imago Signiferi, raptim pedibus peragretur anheli

Cur 1 sie spatiumJ Flos versus sic emendat Ad. Regius,

Sie spatrum novies te, vis quod Luna diebus Conjicit, Me uno Phoebus decinrat in anno . R/em fugit ae sequitur germana, utrumque relinquI . I. una remque suis elauit constretpbus a unum. Mensibus o lonιs ter Mars bis tardior orbem Reoressus peragit: duodenis Iuppiter anis: Rhem deeιes ternis Saturna fidus oberrat.

a conficit hocJ Ita exhibent Editiones Pincieri , Commel. & a 24 , at And.

Hari, aliaeque, incit, hoc una prope luce minus peragit Sol, Assequiturque sterum, Sec. 3 SalumusJ Deest hic versus in recenistioribus. 4 cireumvit J Desideratur hie versus in editionibus vetustioribus.

aestura Altiferum quo bruma Deum erue a dueet.

8 NominibusJ Ita omnes & scripti Fetypis eu fir mihi vero vix dubium est quin Mominibus Buchananus scripserit ι ita eis nim Pincterus pag. I . Ver. 2. & Pag.

470쪽

Cursoris, qui tardigrados fugiatque prematque oo Angusto lentos signantes limite gyros.

Sic ubi veloces emisit carcere Currus Praetor, &in magno servent certamina circo, Hic Veneto favet, hic Prasino, dc clamore secundo Quisque suos animans studiis ardentibus urget, os Dum teretem calidus metam circumvolat axis. Interea si lassus equus defecerit, aut si Non satis increpuit lentis auriga flagellis, Iniecitve moram stacto rota debilis orbe: Dum reduci curru speratae praemia palmae ro Victor habet, quintum gyrum vix ultimus implet Praeteritus toties, toties prior urget & instar. Nec me adeo sallit veterum sententia multis Credita jam siclis, penitusque in mentibus haerens, Orbis ad occasum quod sese semper ab ortu Ars Torqueat extremus, motu invariabilis uno, Ac reliquos orbes celeri vertigine secum

Corripiat, seseque sequi prope passibus aequis

Cuncta suis cogat famulantia legibus astra, Quocunque incubuit: septem tamen usque resistunt. . 42o Qua licet, errones, tentantque accedere ad ortum :Illa igitur proprio motu cum semper ad ortum Confugiant, pugnentque adversos volvere gyros,

Adversos quoque Signi seri urgent ignibus ignes, Inque dies paullum effugiunt, retroque recedunt, 42s Nec semper cum supremo vestigia coelo Juncta ferunt, peraguntque suos aequaliter Orbes: . Sed quo citerior quilque est, minus impetus illum Longinqui vincit coeli: quo quisque recedit Longius a terris. propiusque admotus Olympo est, Αἶo Hoc magis obsequitur, violentique aetheris audit Imperium, vique obnitens licet usque repugnet, At lapsu sensum prope decipiente recurrit. Sic quod tricenis spatium Saturnius annis Regreditur coelo contra obluctante propinquo, 3s Lucibus hoc ipsum peragit ter Luna novenis: Tanto quippe minus longinquo obnoxia coelo, Quam magis a domino semota est imperio .

Neve uno geminos mirere in corpore motus

Adversos, spectare jubent, cum concita remis

SEARCH

MENU NAVIGATION