Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

328 INSCRIPTIONEsrum a Sallustio vocatur , item Sifinianum in valle Bisentit, vulgari nuncupatione Sorignam , & Sofimam pro Sisiniano , a gente Sisia denominatum , de qua meminit vetustum hoc aheneum sigillum, prominentibus inversis literis expressum, quo veteres rem suam Obsignabant , tuebanturque, quod eodem in praedio , seu Vico Sisiniano , admodum populoso , inventum est 3 qua de re me monitum voluit amicus meus Innocentius Bonamicus Canonicus Pratensis , quem summopere diligo , tum propter eximiam in sacris Litteris interpretandis peritiam, & eruditionem , & in antiquis m numentis colligendis praeclarum studium , quibus antiquariam suam supellectilem exornavit, tum etiam Propter m Tum candorem , dc probitatem , quae quidem nobilis animi dotes iamdiu mihi probe perspectae fuerunt. Sed en laudatum sigillum , cui alterum subiicio item penes eumdem Bonamicum , quod nomen Fotidiae gentis inscriptum praeis fert , in Pratensi agro & ipsum repertum.

Eadem in Villa , seu praedio Sisiniano.cui nomen fecit Sisa sens, e qua producta appellatione Sifinia orta est

quae in pluribus antiquis inscriptionibus nominantur , non pauca habet antiqua aedificia nobilis Familia Bonamicorum ratensium , quae avitum domus spIendorem ostendunt. Plura item praelaudatus Bonamicus servat numismata inventa in suis praediis , quae mihi ostendit , atque inter

haec argenteum, in cuius antica cernitur virile caput cum

epigrapne SABIN. quod apud praedium Sabinianum, nunc

152쪽

ANTILE PISTORII ET PUTI. IZo

Misenuis, diu silem Familiae Bonamicorum, a quodam rustico inventum est . Lares Deos domestica , ac familiaria Numina antiquarum gentium , quae Pratensem civitatem ante quam condeis retur incoluere, exhibeo in his duobus aheneis sigillis, quae ibidem inventa sunt 3 quorum primum apud se servat Ioahannes Baptista Casottius, alterum Innocentius Bonamicus. Non omnino indigna eruditorum aspema iudieavi quamvis admodum rudi manu sculpta fuerint. Quin etiam pra laudatus Casottius alios huic limites Lares Deos mihi ostendit, quos una cum proxime allato , Prope portas, & m nia civitatis Prati quidam rusticus egesta humo invenit. In his observandus est tutulus , quo eorum capita Ornan

153쪽

tur , seu pileus , quasi indicetur Lares ex Asia ab AEnea in Italiam invectos fuisse . Nam pileus viatoribus convenit , hisque tribui solet ad arcendas imbrium , & frigoris iniurias; quod iampridem in AEsculapio, dc in Ulyste , & i

venatoribus ex vetustis anaglyphis erudite adnotatum est. Quod vero veterum Etruscorum Penates , ac Praestites Dii este potuerint ex eo coniicio, quod Casottianum illud sigillum torque circa collum in plures radios distincta , & ci ca pectus strophio ornatur , quae ornamenta Etruscorum Numinibus,& Furiis adtributa cernuntur in pluribus antiquis Etruscis pateris , & monumentis Dempsteriano operi summa cura , dc studio additis, oc illustratis. Si quis vero non torquem sive monile , sed vestem malit in collo fimbriis ornatam , quam etiam segmentum appellat Iuvenalis Sat. II. non repugno 3 certe ipse habitus, oc ornatus capitis in his Familiaribus Diis ab aliis huius generis maxime dissert. Exemplum subiicio in sequenti Tabula , in qua tres Dii Lares exhibentur ex prototypis ex aere , qui exstant in Musto Casottio, atque inventi fuere septimo circiter ab U he Florentia lapide, una cum quibusciam animalculorum,oc serpenticulorum simulacris ex aere , quibus alibi Genios Iocorum praesides , & tutelas indicari asseruimus , quum fierent substructiones Ecclesiae Beatae MARIAE Virginis Imprunetae, cuius Historica Monumenta eruditi Ismo lab re exornavit praelaudatus V. C. Casottius, qui quum i eo haec vetera Deorum sigilla aere incisa non exhibuisset, heic adiicienda curavit. Perspicue enim ostendunt locum illum in quo ,caelo auspice, inventa est vetustissima , ac venerabilis Dei Genitricis Imago , quae tanto in honore est , ac tantopere ibidem colitur, primum Ethnicae superstitioni patuisse. Praeterea loci antiquum nomen in Pineta, in Trun ta , atque aliae ex his appellationes a vulgo corruptae , in dicant , ut serunt, fanum sive aediculam falso alicui Numini priscis seculis dedicatam ibidem fuisse , itemque i cum pinis undique consitum 3 circa quae , ut tradunt, sensaquae manabat, quo se se veteres perluebant, lustrabantque it sacris Deorum rite operarentur. Illi Disiij sed by GOrale

155쪽

I32 INSCRIPTIONES

Igitur in hac allata Tabula adnotare libet cultos Lares promiscui sexus , tum masculos tum seminas , atque inter se eo discrimine sculptos , ut aliqui vel sinistram , vel dexteram in bonum omen extendant, ac peculiari gestu ad opem serendam se paratos exhibeant , quare Trasites ainpellati fuere . Alii admotis ad semora manibus eo habitu statuque corporis inducuntur, quem in AEgyptiorum simu lacris cernimus, vel in Mensa Isiaca exprem apud Pignorium , vel in Faesulano Isidis sigillo superius edito in Prima Parte Tab. XVII. n. I. alioque Tab. XVIII. n. 3. ex quo deducitur ab AEgyptiis exemplum eo modo fingendi horum Domesticorum ac Familiarium Numinum simulacra Propagatum fuisse , ac fortassis cum AEgyptiorum Dii tutulum , vel calathum in capite praeserant ad augendam oris dignitatem maiestatemque , ut falsa , ac superstitiosa religione imbutae gentes credebant , hinc vetustis his quoque signis , quae praesertim in Etruria frequenter occurrunt, datum tutulum , & praealtum illum pileum acuminatum non vanus interpres coniicio . Ludiones , quos ex Etruria Romanos accersi visse constat, in antiquo musivo opere pictos exhibet antiquitatis optime meritus Petrus Sanctes Baristoli Tab. XVII. in eo libro qui inscribitur Gli antichi separet&c. qui saltantes inducuntur , & capita habent eodem modo pileata ; aliosque his similes observavi pro aposphraginmate fictilis Iucernae in Museo Florentino Nob, DD. c

mitum e Gherardesca.

Plurima his similia Deorum Larium sigilla superiori pa

te nuda sunt, quemadmodum Iupiter in vetustis monumentis repraesentatur, inserius vero velato corpore , instita pectore tenus religata , & ad talos defluente . Non pauca

item in ima parte sub pedibus in mucronem desinunt, sive in acutum clavum , ut vel in suis basthus, vel humi, vel in aediculis figi , ac statui facile possent . Lares in mensis

quoque veteres statuere consuevisse testatur Petronius AN biter in Satyr. Cap. LX. qui haec scribit: Inter hare tres pueri eandidas succincti tunicas intraverunt: quorum duo Lares buti Diuili od by Corale

156쪽

Iates super mensam psurruu I unus pateram mini eircumferens Dii propitii, Hamabat. Hunc morem Horatius quoque ex pressit in Ode 3. Lib. IV. in qua Augustum ita alloquitur Hure ad mira redit laetus , N alteris Te mensis adhibet Deum. . . Te multa prece , te prostpritur mem l. Di se pateris , es Laribus tuum

. stet numen.

Sed Familiares , ae Praestites Dii, quos in allata Tabula exhibemus, sub pedibus globulum quemdam habent, cuius, figura flammam ignis vel linguam referre videtur . Ignem Dei Laria symbolum esse docet Plinius Lib. XXXVI. Cap. 27. eidemque sacrum esse passim Poetarum praesertim testimonia clamant , quod magna eius virtus sit . quam destri, bit Lucianus in Prometheo. Plautus in Aulularia AEL II.

Mercurius apud Lucianum , Prometheo exprobrat, quod ignem Deorum substantiam , & thesaurum praestantissis

mum subripuerit . . . l .

. Primum privati Lares paupere cultu lignei fuere , ut do vit Tibullus Lib. I. Eleg. xl. deinde Aenei, atque apud di nites argentei , quorum fit mentio apud Petronium Cap. XXIX. & in antiquis lapidibus penes Graterum CLXXI V. . & Sponium in Miscellaneis eruditae Antiquitatis pag. 334. qui in aediculis reponi solebant. Quaenam esset riguineta aedicularum supra vidimus ita explicatione elegantis anainglyphi in AEdibus Florentinis m. Salviatorum . AEdic Ias quoque ex argento iactas discimus ex Actibus Apost Iorum Cap. XIX. v. 24. in quibus fit mentio Demetrii a gentarii aliorumque opificum , qui argenteas aedes portati Ies Magnae Dianae Ephesiorum faciebant. , . . ii L. Illud vero quod in maiori illo familiaris , ae domesties Dei set illo iti eadem Tabula designato n. I. & in altero n. s. observari potest, minime silentio praetereundum is inm

157쪽

134 INSCRIPTIONES

paene clausis oculis ita sculpti sunt ut somnunt rapere via deantur ; quasi veluti Somniales Dii culti fuerint, quo coisgnomine appellatur Hercules in Florentino marmore Par. I. n. 29 I. de quo saepius meminimus 3 eo quod divina somnia, ut superstitiose credebant, immitterent,& quid futurum , faciendum fugiendumve esset per somnum consulentes admonerent. Putarunt enim somnia esse mirifica , α mira operari solere, ut auctor est Lucianus, qui dum somnium suum narrat , θαυι αν--ἰ-οἱονυμ, inquit. Neque

enim inconsulte ab artifice sculptos hoc modo Deos fuisse

putandum est . Nam ex eorum infinita turba paene omnes apertis oculis exhibentur ; qui interdum gemmeos oculos , vel argenteos ornatus cultusque gratia insertos habent; qui tamen caeci fuere , & duces caecorum . Hos igitur Ave vincos Deos domestico cultu magno in honore habitos fuisisse puto, quod malorum omnium vindices , expulsoresque per somnia , quae immittebant , haberentur . Bonum v ro eventum somniorum indicare mihi videtur manus dextera , quam eo modo elatam ostentat , in sinistra vero vi tam , live diadema praefert, ut auguror.

Non indignam eruditorum aspectu inter Pratenses Deos Lares supra n. III. pag. I 29. exhibui ex Bonamici Cimeliis Corgonam in argentea perparva lamella expressam , hia ti , ac terrifico vultu , qua se munire veteres consuevere cquod crederent eidem inesse vim quamdam abigendi pericula , & praestandae securitatis : circa quam sculpti sunt

exotici characteres , quos aliis interpretandos relinquo . Post haec observanda duo emblemata ex aere eleganter

sculpta, quae exhibentur in allata Tab. n. q. & D ex Museo sottio , in Pratensi Agro inventa, quae scyphum aliquem, vel aliquod vas Deliacum Herculi sacrum exornasse perspicuum est . Nam in altero n. D eminet ex ore adpolitae Larvae , sive oscilli epistomium ad liquores fundendos , &in postica adeo curvantur, ut ad nullam aliam rem nisi ad aliquod vas ornandum inservisse videri possint. Haec vascularum ornamenta, emblemata, eructae, se Agilla appel-

158쪽

ANTI R. PISTORII ET TRATI. I 3s

Iantur a Cicerone in Oratione IX. Libri IV. in Verrem oDe his consulendus Plinius Libro XXXIII. Cap. II. Horatius Sat. III. Iuvenalis Sat. V. Martialis Lib. II. Epigramm. XLIV. item DD. Lib. XXXIII. tit. io. & Lib. XXXIV.

tit. a. & DD. de auro , & argento . Haec sigilla , crustae , emblemata , quae vel animalia Diis sacra , vel ipsorunia Deorum imagines, & fortia facta illustrium Heroum referebant , ab ipsis vasibus avelli poterant , quod a Verrefactum saepius inculcat Cicero. Haec igitur emblemata , quae altitudine Romani pedis uncias quatuor supra dimidiam exaequant, quaeque Herculem reserunt, capite leonina pelle circumtetio , quamvis coniicere aliquis possit ornasse aliquod vas Deliacum , sive Corinthium , quod athletis victoribus in certaminibus dari solebat; nam Hercules athletarum Genius, & tutelaxe Numen fuit, cui etiam athletica certamina sacra ue idque Athletae nobilissimum signum ex marmore ostendit, quod exstat in regio Mediceo Museo , qui insigne vas ge4sat, & intuetur, suorum laborum praemium s ego tamen conserta eadem suisse puto aheneo vasi , seu phialae , seu amphorae , quibus ad vinum fundendum in cyathos veteia res in conviviis utebantur . Nam Hercules in his emblematis , sive erustis, sigillisve sculptus est sereno atque hilaxi admodum vultu , qualem convivas habere decet, virili aetate , & ad senium minime vergente , ad omnem animi Iaetitiam exprimendam creandamque composito , nequo ea facie torva ac truci , curis ac laboribus consecta , qualem mira arte expressit praestantissimus Lysippus vel in Cois Iosso , quod Florentiae visitur in regia A fide Magni Dueis Etruriae , vel in alio ex aere signo sequenti Graeco Epia

grammate celebrato , quod ex antiquo marmore, hoc tempore exstante Venetiis in Palatio Erizetorum , in Anthologiam quoque Graecorum Epigrammatum antiquitus relatum est , editumque ex fide marmoris a Sponio in Miseel- Ianeis eruditae Antiquitatis Sech. II. Art. X. pag. II. toti dem elegantissimis versibus Latinis redditum ab eximio vi

159쪽

to Antonio Maria Salvinio , quos subnectere libuit, propterea quod & Herculum Mediceum , Lysippi opus , ad vi

AIeides , ubi elava ingens y ubi laena Nemra 3 - - 1 . ma ubi nam facies ρ plena ub; nam pharetra i i Ulaxit quis te deiecto lumine Distem Hie a L ppo mixtus in aere dolor . Armis nudatus maeres , quis te expoliavit 'Aliger , atque gravis , mi labor , acer Amp.

Epistomium , quod supra caput Herculis eminet in alte ro sigillo , fusum in mensis vinum ostendit. Pervulgatum

siquidem est veteres in conviviis non solum libare vina in honorem Deorum consuevisse . verum etiam cum Plausu ,& cum odoribus in mensam effundere , cuius rei exemplum

in Didonis convivio apud Virgilium , in fine libri primi ,

in omnium oculis est. Quod vero Hercules Deus convirivalis haberetur, sive mensarum praeses , & Genius Epitrapetius, Papinius Statius Sylvarum Libro IV. disertissime ostendit. Nam ad cenam invitatus a Nonio Vindice vel rum signorum , & tabularum studiosissimo spectatore , de conquisitore egregio, inter cetera artificum praestantissimorum Opera , quae apud ipsum contemplatus est , laudat Herculis sigillum mensae adpositum , in euius base Lysippi artificis nomen sculptum erat; quod etiam celebrat Mar tialis Libro IX. Epigram m. XLIV. & XLV. notatque an tea in deliciis fuisse , ac mensis adhibitum ab Alexandro Macedonum rege , ab Annibale , & a Sulla Dictatore s aia,

160쪽

ANTI RUPISTORII ET TRATI. 1.37quibus postea ad Vindicem pervenit. Sed praestat ipsum

Statium audire: Haee inter , eame Gentur tutelaque mensae Amphit Oniades , multo mea rapit amore

Tectara , nee longo satiavit lumina miseu : ηtus tima operi , firm sue inclusa per arma missas . Deus .lle Deus seseque rvidendum .

Ddulsit sesine tili , pamusque videri, ,

. Sentirique ingens : es' eum mirabilis intra Stet mensura pedem , tamen exclamare libebit

Si visius per membra feras ) boc pectore pressus

statον Nemees , bare exitiale ferebant 'bin , γ' Argoos frangebam brachia remos . . Me spatio tam magna brevi mendacia formae. Sed qua de caussa Hercules mensarum Genius , & tutela suerit, eiusque simulacrum adpositum mensis, & in convivalibus vasculis exsculpta eiusdem imago , perspicue

declarat Athenaeus Deipnosophistarum Libro XII. cap. I. qui ait Herculem epulandi studiosissimum suisse, omnisque

laetitiae ae voluptatis , atque eam inolevisse apuὸ homines, eius exemplo , consuetudinem , ut Itbantes nihil in calico vini relinquam . Praeterea quemadmodum Iupiter passim apud Lucianum aliosque Veteres auctores amerser tristum dicitur , vel ut Bacchus laetitiae darer , ita Hercules M. κακω, malorum depulsior , tristiumque curarum averruncus Deus suisisse passim perhibetur. . In conviviis vero laeta omnia esse debent, laeti convi-Nae , curarumque Omnium Vel memoria penitus abigenda. Hine quemadmodum Liberi Patri eantharus , ita scyphus Herculis poculum est. Idcirco veteres fictores scalptoresque femmarum extimi non sine caussa cum poculo fecerunt,c nonnumquam quassabundum , & ebrium , ut ostendit Maerobius Saturnalium Lib. V. Cap. II. non solum quod is heros hibax fuisse dicatur , sed etiam , quod antiqua historia est , Herculem poculo tamquam navigio seu navigio cui suptas nomen fuit ventis immensa maria tran

s sisse

SEARCH

MENU NAVIGATION