Inscriptiones antiquae in Etruriae urbibus exstantes. Regiae celsitudini Violantis Beatricis ... pars prima pars tertia Inscriptiones antiquae Graecae et Romanae in Etruriae urbibus ... pars secunda cum notis integris Antoni Francisci Gori

발행: 1734년

분량: 490페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ibidem n dem a

L. TERENTIO HILARIO L. TERENTI vs CORINTHvS FRATRIPIENTISSIMO

3. In his Cippulis haud notati sunt anni quibus unusquisque vixerit , quod indicat viventibus positos fuisse, usitato more tum Ethnicis, tum Christianis viris , ac feminis , ut de supremis officiis certi , ac securi essent. Plinius id diserte testatur in epistola Io. ad Albinum ex Libro VI. ita qua conqueritur, Virginii Rufi viri clarissimi post dedi.

mum mortis annum nondum absolutum sepulcrum , atque ita ait: Tam rara in amicitiis fides , tam parata obsevis mortuorum , ut ipsi nobis debeamus etiam tanditoria minuere , omniaque heredum σῖcia praesumere . N m eui md es verendum , quia νώ-

demus accidisse Virginio ξ euius iniuriam , ut indigniorem , se etiam notiorem ipsius Haritas facit. Hinc non raro legimus in antiquis inscriptis sepulcralibus Titulis aras Deorum Manium a vetustate labefactatas sedulo sibi restituisse,& novam inscrtriptionem superinduxisse , priore iniuria temporis detrita , &Consumta , quod me apud Fabretium in veteri lapide ob- Dissiligod by Cooste

142쪽

ANTINIAE FAESULIS. Ho

servasse memini. Putarunt enim inquietari post mortem animas defunctorum , si debito sepulcri honore carerent ;neque in Elysiis beatam vitam agere , neque illis frui deliciis , quae in hoc Graeco Epigrammate Romano , Latinis vessibus elegantissimis converso a Cl. V. Antonio Maria Sal

vinio , describuntur ; quod quidem absque ulla version edidit Gruterus DCCIII. I.

Mortua non es, 'Im. Lea in meliora migra A. Teque beatorum dapibur tenet instula festis . Hysia exultans passim per plana vagaris

Mollibus in pratis . eura π proes exulat omnis . Non te laedit hems , aestus , non denique morbus s n sitis atque fames evit , mitaeque prioris Te desiderium tenet : inculpabile namque

ASuum agitas felix , nitidaque in sede refulges,

143쪽

I2o INSCRIPTIONE I

Troxima qua sedes clarum tantingis Obmpum . P. status Abascantus ollae Protae Filiae

Vixit Annos VII. Menses XI. Dies XXVII. Ιου Cathedrali Delsa Faesulana, marmorea Tabula posita ΗΦ gradu Altaris 'rgei, quod Confiso dicitur.

MESSI HIC ROMvLI . CORPUS . LONGA . IN PACE QUIESClT.. QVI. XPI, CUM PRIMIS IUSSA SERvARET AB ANNIS TUM LECTOR DOMINI ANNIS QUINDECIM IUSTUS CONTINUIS PROBATUS L FUIT MERITOQ IUUATUS RECCLESIAE SANCTAE DIACO Nil EST ORDINATvS HONORE ENIS CORDE TENERETHeis tres lineae penitus eonsumtae: XACTIS N i: vEM MENSIBUS ANNO RELINQUENS CAELO HINC . ISSE PUTANDA EST

. Sepulcrale elogium Messit Romuli continet haec Inscriptio , qui a D. ROMULO Etruriae , ac Faesularum Apostolo , accepto nomine , ut mos erat, in sacro Baptismate , exacta infantia , Lector Domini in Faesulana Eeclesia tactus, & per annos quindecim sanctitate omniumque virtutum genere probatus, eiusdem sanctae Ecclesiae postea

Diaconus ordinatus est , ac tandem plenus meritis cum Deo fuit caelo receptus. Lectorem non moror , quum mul

144쪽

INSCRIPTIONES

ANTIQUAE

PISTORI ET PRATI.

Tistorii , in magna aula Palatii Dominorum . a. Llustraturus reliquas Etruriae Urbes, vellem equidem I uti , quae meae sunt partes , non inanibus verbis , sed vetustis anaglyphis , aris , & signis Deorum , inscriptisque lapidibus , quorum ope prisci ritus , instituta mores , sacrificia , & magistratus Municipiorum Romanarumque Coloniarum in lucem clarissime proferuntur Sunt enim vetera monumenta civitatum omnium praeclara decora 3 atque , ut apud omnes in confesso est , Roma nae Historiae veluti praelucentes quaedam faces 3 quorum ductu , ac praesidio , multa notatu digna posterorum ma moriae mandantur . Verum sive superioris aevi incuria . quae summa fuit, sive harbarorum Italiam igne , ac serro vastantium teterrima clade id contigerit, perpauca sane, in aut Diuitiaco by Coral

145쪽

ILL INSCRIPTION Es

aut sere nulla in aliquibus Etruriae Urbibus hodie sum

sunt veteris elegantiae , & magnificentiae vestigia , quae triste satum minime subierint; cuius rei exemplum esse potest PISTORIUM Etruriae opidum perantiquum , & nobile, in quo id solum memorant, quod attinet ad vetustatis eruditas reliquias, olim inventum fuisse marmoreum signum , Etrusca inscriptione exornatum , quod , ut tradit R. P. Sanctes Marmocchinius, a Philippo Bonarrotio Senatore amplissimo citatus in Explicationibus , & Coniecturis operi Dempsteriano additis I. XLIV. ad manus venit magniis fici Laurentii Medices . Verum praeter allatum lapidem , & aliquot Caesarum Augustarumque numismata eruta in Agro Pistoriens , nullum hoc tempore exstat saxum , antiquis literis inscriptum , quod ibidem repertum fuerit. Positus vero tuit hic sepulcralis Titulus , ut legentibus

liquet, Lucio Baebio, Publii Filio, ex Velina Tribu , ais tuorviro Iuri dicundo Pistorii . Ex quo intelligimus , uti adnotavit Valerius Chimentellius Cap. IV. in marmor Pisanum de Honore Bisellii , qui hunc ipsum lapidem in lucem edidit, Pistorii , veteri Romanorum Municipio, Quatuorviros iuri dicundo praefuisse ; qui magistratus municipalis eximiae tum dignitatis tum auctoritatis suit, utpote prope consulatui , aut praeturae compar , notante ici Sirmo de antiquo Iure italiae Libro II. Cap. IV. Velin .ribus una ex iis fuit Populi Romani in Sabinis , a lacu Velino denominata , de quo Plinius Libro II. Cap. LXII.& Libro XXXI. Cap. II. In hanc Tribum censi Pistorienses, Romanaque civitate donati , suffragia , ut auguror tin Iere 1 quod disertius assererem ni aliorum lapidum luce destituerer , ac praecipue militarium , in quibus militum n minibus frequenter patria , ac Tribus , & in Cohortibus,sve Legionibus ossicium adiungitur. Post adscriptam Velinam Tribum L. Baebii cognomen additum non est , ut in aliis saxis , qui desectus cognominis antiquitatem nobilitatemque eiusdem L. Baebii .

tuorviri Pistoriensium , & iure dicundo praesecti perspicue

Diqitigod by Corale

146쪽

ANTI ELPISTORII ET PRATL I 13

declarat, quemadmodum observat Fabretius ad monumentum pervetustum L. Rusticelii ex Tribu Scaptia, Inscriptionum Antiquarum Cap. III. n. 639. & ad Inicriptionem Pontis Fabricii Cap. V. pag. 363. Siquidem consulares , ac summi viri antiquitus tamquam solo nomine , ac Trihusatis omnibus noti essent , cognomina omittere consuevere

in publicis monumentis , quo item destituti C. Marius , itemque Q. Sertorius, qui Hispaniam obtinuit, & L. Mummius, a quo Corinthus deleta est , ut tradit Plutarchus initio vitae C. Marii , idque antiqua numismata factum a pluribus egregiis viris testantur . Plures viri ex Gente Baebia , ut hos tantum memorem ) in Gruterianis Inscriptio. nibus proprio cognomine carentes Occurrunt , pag. C. 9.DCCLXIll. s. DCCCLXI. g. & in aliis non paucis vetustis lapidibus. In tertio versu PISTOR. legendum puto PISTORIS pro Tisoriis . Quamvis enim a Plinio Libro III. Cap. V. Pistoriatim appelletur , tamen apud Ptolemaeum Πκονία , Pistoria affecto casu generis neutri pluralis numeri dicuntur . Quod vero Pistoriis legendum sit in allato lapide , non vero Pistorii confirmat vetustum laterculum , quod edidi inter Florentinas Inscriptiones pag. I 32. n. II. in quo L. Septimio Sevexo Imperatore iterum ac tertium Consule, Militum Coho tis Sextae Praetoriae nomina , & patria , & quorumdam militaria ossicia recensentur , in quo linea I 4. habetur et

C. VERATIVS SE VER VS PISTORIS

Quare vetus Tabula Itineraria , in qua scriptum est PIsΤΟ-RIS , neque corrupta est , neque E in I mutata , quasi ha-huerit AD PISTORES, ut putat Cluverius Italiae Antiquae Libro II. Cap. I. sed procul dubio , ut supra diximus , scriptum est PISTORIS, pro PISTORII S. Pervulgatum est enim veteres tum in antiquis inscriptis saxis, tum in eodici-hus alterum I , si aliud praecederet , subtrahere consuevisse , vel non raro etiam , sortassis ad maiorem sonum in pronunciatione exhibendum , addere in illis vocibus , in in a qui-

147쪽

quibus manifeste redundare cognoscebant : ut in voce DIS pro DIIS , interdum scriptum DIIs vel DIIS . item PIIENTISSIMA , vel PIIENTISSIMA pro PIENTISSIMA . HOMERII pro HOMERI , ut diximus ad Titulum Sepulcri Libertorum,& Servorum Liviae Augustae , & in aliis his similibus , ac praesertim in genitivis casibus. Quare vehementer erraret qui in recto pronunciaret Homerius, quod genitivus habeat m- meri. . Idem dicendum in aliis exemplis , nam si quis inveniret scriptum ZENODORII, APOLLODORII , ISIDORII, CASSIODORII &c. valde hallucinaretur si legendum scribendumque decerneret ZENODORIUS , APOLLODORIUS, ISI-DORIUS , CASSI ODORIUS &c. In Antonini Itinerario videtur fuisse AD PIS RES . An vero Pistores , & PiHOrienses appellati fuerint , quod panis optime conficiendi, & in mille figuras exstruendi artem primi in Etruria vel invenerint , vel amplificarint , alii ex- Pendant . Coniecturae , ut arbitror , favere potest Plautinus Hegio in Captetveis Act. I. Sc. II. v. 3 3. qui conviVatorem comparans cum Imperatore exercitus , populorum

nomina ad esculenta per iocum transfert , ac Pistoriensium una cum aliis ita meminit: Non pol mirandum est fugitare bane provinciam , Multis es' multgeneribus opus es tibi Militibus . primum dum opus est Timriensibus :Grum sunt genera aliquot Pistoriensium . Opus Paniceis , opus Placentinis quoque . Opus Turdetanis , Opus es Ficedulensibus ;Iam maritums omnes milites opus fiunt tibi.

Iovi Tisori ara a Romanis posita est , teste Lactantio de falsa Religione Libro I. Cap. XX. quod eos in quiete m nuisset, ut ex omni frumento quod haberent, panem conficerent , & in hostium castra iactarent ue quo facto soluta est obsidio , desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. Antiquior Plauti testimonio nulla hactenus mentio Pistorii , ac Pistoriensium inventa est , qui floruit anno Umbis conditae quingentesimo quinquagesimo, circa finem se

148쪽

ANTI ET ISTORII ET TRAT L las

eundi Belli Punici, & ante Christi Domini ortum ducentesmo primo . Plauto proximus est Sallustius, qui agri Pistoriensis meminit Cap. LVII. Belli Catilinarii , aitque L. Sergium Catilinam , abductis copiis in agrum Pistoriensem , uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Trania alpinam , a L. Antonio consule interemptum deletumque

cum exercitu suo, eodemque in agro, cruentissimo utrinque

praelio, perniciosissimi civis in patriam extinctam sui tu ne-Litiam coniurationem. His alii addendi scriptores Plinius, Ptolemaeus, Iulius Obsequens de Prodigiis Cap. CXXII. Cassiodorus in Chronico , & Ammianus Marcellinus Libro XXVII. qui Correctorem , seu Praesidem Tusciae ius dixisse Pistorii tradit , cuius testimonium affert Dempsterus de Etruria Regali Lib. V. Cap. XII. qui multa ex Borghinio no stro excerput in Dissertatione de Etruria , eiusque civitatibus.

Neque vero abnuerim Pistorium Romanorum Coloniam factam suisse , deductis a L. Sulla militibus , quos magnis& muneribus & honoribus prosecutus est . Constat enim ex Ciceronis orationibus in L. Catilinam non paucos eorum Faesulas, alios Arretium, & Volaterras, alios in alia opida Etruriae , & Latii deductos fuisse . Pistorienses vero no obscuri nominis fuisse tum multo antea , tum eo tempore ostendit Plauti-allatum testimonium . Ab hac Urbe Pistorii familia Romana risoria nomen accepit , quae in Vetusto lapide penes Fabretium nominatur Cap. X. n. 33o. de apud Gruterum LXXX. I, ara votiva occurrit dicata Deae

Nemesi , sive Fortunae a Pistorio Rugiano Viro Clarissi mo , Legato Legionis XIII Geminae Gordianae.

Deest nomen eius viri , qui L. Baebio hunc seralem Cippulum supra cineres in terra defigendum dedicavit , nam in inferiori parte fractus est . Neque enim honorarium

Iapidem puto , nam figura ipsa , & in fastigii tympano

soli acea sive myrtea corolla insculpta , quae sepulcris defunctorum apponi solet, id negat; quamvis , ut in aliis similibus, desit Diis Manibus monumenti dedicatio .

. De Pistoriensium proprio , ac locali Deo , aliisque falsis

149쪽

I26 INSCRIPTIONES

Numinibus dicendi locus hele esset i sed quum nulla vetuis storum marmorum lux ad hanc diem assulserit, de his mihi non constat. Iovem inferum , sive Plutonem , cognin mento Summanum , quasi Summum Manum , uti eum ainpellat Martianus Cappella de Nuptiis Philologiae Libro II. quod in eius potestate sint Dii Manes , Pistorienses praecipuo honore coluisse coniicio ex nomine cuiusdam montis , qui circa Pistorium est, qui ad hoc tempus antiquam appellationem retinet , & Mons Summanus dicitur . Summano Deo , ut diximus, nocturna fulmina attribuebantur , diurinna Iovi, auctore Plinio Libro II. Cap. LII. quorum scientia , & observatione peritissimi omnium Etrusci haruspices,& interpretes fuere. Est quoque hinc non longe alius mons ab Iove appellationem sortitus, qui & hodie Mons lamis voα eatur . Exploratum siquidem est priscos mortales primum in montibus sacra Diis facere solitos sui Ise. HERCULIS A C R U MOB. HONOREMA UGUSTALIT M. VETTI. M. LTELES PHORI HEDONICVS L I B

Hereulis cultum proxima in regione indicat allata ara

150쪽

ANTIRLPISTORII ET PRATI. I 17

votiva eucharistica , quam non longe a Bisentio Etruriae opido exstare tradit Uruterus, qui edidit pag. MXII. 7. ex Fulvio Ursino. Nullum opidum in Etruria hoc nomine nuncupatum invenio , sed solum fluvium , cui decimo ab Florentia lapide , PRATUM , olim validissimum opidum , ac Rempublicam, ut scribit Dempsterus de Etruria Regali Libro Vl. Cap. XV. iam dudum civitatis nomine

donatum circumfluit.

De huius civitatis origine, ac progressu, quasi Pratensis Historiae Prodromum , pereruditam Dissertationem exoris navit pietate, ac doctrina Clarissimus Vir Iohannes Bartista Comet Casettius, Ecclesiae Beatae Mariae Virginis

naprunetanae Praepositus, quae Venetiis superiore anno edita est. Ex proximo monte, qui lamellus dicitur , veteres populi ad planitiem descendentes, Pratum condidisse ostendit 1 qui an fuerint ex reliquiis Sullanorum Colonorum circa Faesulas, an vero sequiori aevo ex primoribus ipsi Faesulanis potentibus , ac nobilibus viris , qui post excidium . & eversionem Faesularum Urbis a Florentinis iactam, Florentiam , vel in hanc, vel in alias proximas sedes migrarunt , incertum est . mod vero ex priscis Faesularum Colonis esse potuerint , coniicere non levi argumento possumus ex ipsis plurium villarum , ac praediorum circa Pratum antiis quis appellationibus, quae a praecipuis Colonorum Romanorum Civium familiis denominationem accepere. Ac primum Iavello monti proximum est rus Albianum , deinde Valanum, Baebianum , Popilianum , Arminianum , Pontianum . Cilianum , Secianum , Sabinianum . Caianum ,

ex Albia , Vaia , Baebia , Popilia , Arminia , Pontia . Glia. Secta Gente, vel ex praenominibus, vel ex cognominibus eorumdem Colonorum, tali videlicet, ac Sabiniani , quae praedia , seu rura hodie dicuntur Asinano , Vasans , Tui M , Topuliam, armignano, Toriam , taliam . Seeriam , Cai ara, Samg ηo . His addam rus Fabium , Manlium , hodie Fabio, Magiis, e gente Fabia , & Manlia , quae inter Faesu- Ianas princeps fuit, nam C. Manlius princeps Faesulan

SEARCH

MENU NAVIGATION