De Ecclesia Septempedana libri 3 auctore Joanne Carolo can. Gentilio e Sanctoseverino

발행: 1838년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tur, Severinum religiosam vitam fuisse com-ρlexum , quando ima nedum natus erat Benedictus. Neque Ado minori libertate se gessit,

dum ea commemorans verba ex antiquioribus

actis desumpta - Moerinus in eodem smultus est loco, in quo habuerat monasteritim - fidenti calamo vertite in quo abstinentissimus vixerat. Ne quis vero in vetustis Victorini, et Severini actis scrupulus haereat, quod in eorum calce Paucis verbis enuntietur Victorini

assumptio ad Episcopatum Amiterni deductur est ad Ecclesiam, in qua degens sine crimine. rvtus breui ad urbis Amiternae Sacerdotium -; unde idem habendus sit cum Victorino Episcopo et Martyre, cujus sestum in Martyrologio Romano diei V. Septembris consignatur et operae pretium nunc erit a Victorino Episcopo Amiterni distinguere Victorinum Consessorem, euius Iypsana Camerini colunt Ura

Extra dubitationis aleam versatur, Victorinum Episcopum Amiterni martyrii palma ornatum refulsisse, ejusque festum in Martyrologio Romano esse relatum ad diem V. Septembris hoc elogio. Romus in stiburbano B. Victorini Discopi et Mart ris , qui sanctitatu et

22쪽

miraculis clarus sacerdotium Amiterninae urbis totius ργuli electione ad tus est: mstmodum sub Nema Trajano Vud Cutilias, ubi

putontes Et su*hureae Emanant aquae, Cum

aliis Dei semis relegatus, ab Aurelians judices jussus est suFen in capite deorsum: quod cum ρer triduum Pro nomine Christi passus

fuisset, gloriose coronatus victor migrauit ad Dominum e cujus corpus Christiani ruientes honorifica sepultura Amiterni condiderunt. Nemo in eam concedet sententiam, ut putet, unum et eumdem esse Victor inuin , cum Possit fieri, alium adfuisse. Nam , si Victorinus Amiterni Antistes martyrio vitam consumavit , econverso Victorinus noster in Consessorum albo Ioeatur , dum in eadem vita apud Bollandum, in quam Episcopatus enunciativa irrepsit ad diem VIII. Ianuarii, concluditur - Cumquct esset omnibus virtutibus ρollens . iat angelicus haberetur, choros meruit introire sanctorum -r et nihilominus, si martyr fuisset, eisdem in actis factum hoc notae singularis adnotatum legeretur e cum verosimile non sit, casu, vel incuria Praetermissam suisse nobiliorem aetoris digni. tatem, quae caeteroquin majorem historiae

fidem exhibebat. Quod vel mirifice comproba-

23쪽

tur ex temporis cireum stantia ab ipso martyrio inseparabili. Hoc enim in Traiani imperio

contigisse assirmatur, quem ex historia eom- Pertum est anno 1 T. desiisse. At nedum idem Princeps diu ante defunctus, verum et Perseeutionis procella in Christianos omnino erat sedata, cum Victorinus Consessor degit in humanis r nam ejus obitus Per scriptores saeculo VI. assigitur. Hinc patet, duos fuisse Victorinos, unum Episcopum et Martyrem , alterum eremitam et Consessorem. Ita, verba illa in aetis hujus postremi apposita, merito concludendum est, inconsulto per aliquem sciolum fuisse im

Ex saeto Adonia in proprio Martyrologio,

erroneam illam enunciationem profluxisse Victorino eremitae Amiterni Episcopatum et martyrium tribuentem , uberrime quidem explicavit Baronius. In notis ad Martyrologium Romanum sub die v. Septembris ipse ait. Cum siverius egimus de Victorino germano S. M- perini Se te edani , satis Ostendimus, errare eos, qui duos hos Victorinos in unum confundunt, et huic mari ni illa tribuunt, quae alterius esse noscuntur, nimirum lapsum illum

miserandum , quem cercribit hic Ado , qui

24쪽

caeteris errandi tribuit occasionem e nam et id ad Bedae mare rologium additum reperiture cum in veteri m-s. ejus martFrologio

nihil hujusmodi legatur, sicut nec in antiquo Romano, vel in Guardo. Cum hae sententia convenit Philippus Ferrarius in cathalogo sanetorum Italiae ad diem VIII. Iunii, ubi men tionem saeit de S. Victorino Gemita et Confessore apud Camerinum. In adnotatione ipse inquit. Hic Ado caute legendus , qui acta Victorini confessoris cum actis Victorini martyris conscindens, aliumque Moerinum E - Uum Neapolitanum Victorini martyris fratrem referene aliis errandi ausam Araebiait. Idem sensit Benedictus Gononus in notis ad vitam Victorini Episcopi et martyris ex Martyrologio Adonis desumptam. Hactenus dedueta ostendunt, Victorinum nostrum minime esse confundendum cum Victorino Episcopo Ami terni , et proinde locus esse videtur expungendis verbis exscriptorum vitio in aetis intrusis. Id ipsum probatur ex cultu , quo S. Victorini eremitae et Consessoris memoriam Pi. centes sunt Prosecuti. Corpus, ut desuper di. ximus, Camerini religiosissime asservatur. Festum quotannis ad diem VIII. Iunii tam Ca-

25쪽

merini, quam Inter nos celebratur. Nee disparis ponderis censendae sunt imagines ab antiquissimis temporibus Victorinum exhibentes in actu saepe dictae poenitentiae. In suggestu ecclesiae principis Camerinensis cernebatur eiusmodi imago antiquissima, opere anaglypho elaborata. Sic in pervetusta cruce. quain Lilius refert pertinuisse ad canonicorum collegium S. Venantii, quamque putat saeculo XIII. fuisse elaboratam. Victorini imaginem cum sanctitatis , et poenitentiae signis in pontificali templo

Macera tensi, ac Septem pedano prostitisse, Publica monumenta testantur. Penes Anastasium Tacellium Canonicum Victorini essigies ita ex- Pressa reperitur, auctore Nicolao a Fulgineo. Quo vero ad castrum Prolaquei, singulares species cultus ibi suppetunt. Adbuc ipsa servatur erypta, ubi S. Εremita a Severino fratre seiunctus aliquandiu mansiti sestum ibidem splendidissimum celebrature erecta manet in loco, ubi Victorinus poenitentiam subiit, Ecclesia eidem dicata , quae insignis est plebania. Ex diplomate , quod dedimus in chrono taxi Laurentiana, nosse quidem datum fuit, vel ante annum ill 9. hanc suisse nuncupatam S. Victorino plebaniam. Et quia ex eodem documento accepimuS. eam gle

26쪽

una cum oppido nostro, aliisque Iati sun diis perantiquae dioeceseos Septem pedanae, sub ipsa-met temporis nota, jure emphyleuti eo Warnerio Marchioni, et Altrudae Comitissae, ac Warnerio filio ad tertiam generationem Laurentium Episcopum Camerinensem adtribuisser eruditorum hominum erit statuere, utrum Proba

bilis eorum opinio censeri possit, qui Episcopum Septempedanum ad locum, ubi poenam

gravissimam subibat Victorinus, soluturum eΣ iure accessisse opinarunt. Quae mea sit mens

hac in re, jam aperuir quare hic tantum in-nuo, eadem Protaquensis plebaniae indicia non obscura Turchium ipsum aliis in monumentis suisse nactum. Imo , quod est peculiari nota dignum, tantum abest, ut suerit is propensior ad inserendum in Camertum Episcoporum album Victorini nomen , ut Potius in oppositam sententiam fidentissime descendere duxerit. Is gravissima emendatione indigere Probavit Jacob illium , et Lilium, qui Camertis Episeopi titulo Victorinum donarunt duobus Guillelmi, et Vidonis saeculi XIII. Episeoporum

monumentis innixi, quae anno 1510. in tabulario nostro Ioannes Corradi notarius Camerinensis exemptavit, quaeque cum autographis minime convenire idem Turchius eomprehendit.

27쪽

Ado ipse Viennensis si aeta Vietori ni Septem pedani accurate lustrasset, nequaquam suturum fuisse arbitror, ut illum inter martyres adnumeraret, duosque in unum constaret, uti desuper innuimus. Duplicem errorem is admisi te alterum, quod nomen Victorini Eremitae indiderit martyri illi, quem resert Martyrologium Romanum; alterum vero, quod assinxerit illi aeram longe quidem antiquiorem ; dum aetatis VII. saeculo inferioris manifesta indieia Victorini nostri acta praeseserunt. Hine annorum decursu unus, et alter Victorinus, tertius quoque suit procusus , uti Severino evenisse Maggocchius abunde probavit. Diu multumque per crutati sunt Georgius in notis ad Adonis Martyrologium, et Marangonius in aetis Sancti Victorini Amiterni, quaenam rationes tantam Adoni primum, mox Ia- eo billio, et Lilio sallendi occasionem praebuissent ἔ ac tandem se invenisse laetati sunt apud Baronium. Hinc Victorinos non tres fuisse, sed unum, et alterum omnino diversos, et a C, mertum Episcopatu , in quem injuria irreps runt , deturbandos esse Pronuntiarunt. Alter, ait Marangonius, Romae in suburbano, alter

Ploraci, alter Discopus Amiterninus . alter

28쪽

solitarius et menitens r alter martyr, alter Confessor . . . . Id nou solum Baronius adnotarit, sed et Cancellotius in vita S. Moerint Di. sco Sγten edunt, Bollandus in ρrODFme nis ad S. Moerini acta, et ad illa Sy μ- rei , et Achillei die 32. maii Pvebrochius ...

MiVandum sanct . . . . , ipse concludit, quod

Lilius in historia sua Camerinensi scribere non emouerit, S. Victorinum insum eremitam fratrem S. Moerini creatum fuisse Episcoρum

Camertem.

In nostratium historia non aum Plane hospes ae rudis; et in Camertum Episcoporum serie haud ignoro, ab anno 504. ad annum 649. vastum hiatum ρatere. Et nihil sane unquam inveni, ex quo de Athalarici Regis ad Vietorinum Episcopum epistola, quam Proseri Lilius ad eum missam, suspicio saltem aliqua possit exoriri. Non pervetus, sed recentissima videtur haec Lilii traditio. Nullo unquam tempore Ferrarius eum inter Antistites connumeravit, sed tantum in Eremitarum album rejecit. Petrus Op meerus in cronographia, scriptor vel longe accuratissimus, inter episcopos nequaquam Victorino Iocum dediti fus aetate. Iustiniani Imperatoris, vixit Severinus qu--

29쪽

que Discopus Septe edae in Piceno, ejiasque frater Victorinus Anachoreta. Apud Petrum Lambecium in commentariis ad bibliothecam Caesaream Victorini memoria assurgit. Alter autem Victorinus, S. Moerini Discopi Smtemρedani frater et Confessor, ten oribus Imperatoris Iustiniani L siue magni, Per ram in eremo duxit vitam. Nullis non modo argumentis, sed ne ad speciem quidem probabilibus conjecturis tueri potest Victorini incolatus apud Camertes post poenitentiam Peractam. Nulla etiam acta, ut ut sabulosa, circumseruntur, quae Victorinum ab humanis internos desiisse cum Lilio testentur, postquam supposititiam Camertum insulam ipse abdicavit. Eum vero Prolacet ad superos evolasse ,

est constans hominum opinio, ae summa consensio. Quomodo autem ejus lypsana Camertes in urbem asserenda curaverint, patet, ni salior, ex more in Italia per quasdam aetates recepto. A veritate etiam ea penitus abborrent, quae Iacobillius de Victorino Episcopo Camerinensi vel longe sabulose congessit. Nullum Victorinum, Symmaco Papa sedente, Camer-lum Antistitem sub anno 5 d. novimus. In synodo , quam Pontifex ipse, ut Pleuam tumul-

30쪽

tibus Romam tranquillaret, eoegit, inter caeteros Episcopos Victorinum adsuisse non legimus. Nullo prorsus historiarum suffragio comprobari potest, num hic Antistes Camerinensis poenae finem eoneederet Victorino Severini

eatri. Nihil ejusmodi apud nos saetum suisse

constate nullum Victorini Episcopi nomen abaetis relatum video. Victorinus spiritum Deo reddiderat, et Severinus in loco devio seorsum divinae cono templationis dulcedine supersusus , caeIestium immissionum dona cumulatius sentiebat. In quem vero deterrimum statum Pieeni provinciae ecclesiae tune essent prolapsae, docentabunde Romanorum Pontificum literae, quas universis Episcopis per Picenum inscripserunt. Piget adhue ea recensere, quae, Pessimo Pelagianae impietatis, et audaciae foetu, ad divina humanaque omnia perturbanda fuerant congesta. Sed illud praesertim indignationem et nunc excitat, religionique plane intolerandum et modo est , divinas praescriptiones lantis

erroribus adserendis a sene illo miserando, cui Seneca nomen erat, suisse allatas; eumque ad Picentes lege obedientiae solvendos saeras scripturas ubique obtendisse, ipsarumque verbarim. III. 3

SEARCH

MENU NAVIGATION