Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CATALOGUS PATRIARCHA -

rum,quorum uitae hoc in libro continentur. Adam Fol. s. pag.I.

Abel

Melchisedec

Abraham

Iacob

Ioseph

Moyses

Iudas iudex

Othoniel iudex f7O. p. L.

Aod iudex

Barac iudex

Gedeon

f. 7S p. I. Samson

David rex

Iofiphat rex

Tobias f 1io. p I Mathathias

Iudas MachabaeuS.I 22.2Onias pontifex Elenarus Scriba D8.I. Septe fratres Machabaei

12쪽

ADAE PRIMI HOMINUM PA

RENTIS VITA , IOACHIMO PER IO-nio Benedictino Comoeriaceno auctore. Eus qui ab omni aeternitate beatus, ac seipse contentus fuerat, clam bonitatem sua immensam ad alia peruenire ac cum aliis communicare iam inde instituisset: tande aliquando caelu m atque terram, eaque omnia quae illa complexu suo continent, condidit. Atque ut rerum caeterarum,quas propagari videmus,principia & quasi primordia effecit , ita uirum unum ex quo caeteri nascerentur, caeteris iam rebus procreatis omnibus, eo die, quem sextum ex septem numeramus, molitus est. Adam eum sermone Hebraico, id est hominem appellavit,qubd ex eo reliqui habituri essent originem. Eum autem alia ratione finxit,atque res caeteras. Nam & ex puluere corpus eius finxit, quod ei est cum terrenis rebus omnibus commune, & id quod cum caelestibus metibus, quos Angelos uocanitas, commune habet)mente eum ac ratione ornauit. Itaque clim eum ex animo & corpore constare uellet: corpore ad bestiarum naturam, animo ad diuinam uoluit accedere, ita ut ex ea parte, illum ad imaginem simulacrumque sitium finxerit. Naturae ei adiumentum,scienti que uim tribuit tantam,

quanta in co inesse debuit,qui bestiis omnibus,cdmeas Deus ad illum adduxisset,ea nomina imposuerit

13쪽

ex sua cuiq; natura, quae in eis ualere cernimus. Sed cum solum eum esse nollet, pareque ei adiungenducenseret,clim ad caetera obeunda munia,tum ad solatium procreationeque liberorum,semno oppresso costam detraxit, adiecta carne pro i lla, excaque mulierem finxit: quam expergefactus, ut ita dicam,uiraginem appellati ii, quod ab ipsis,qui uir esset,o riginem duxisset. Eodem die, quo Adam ipse esse eius est,fiea a fuit mulier,praesertim cum Deus postridie quieuerit atque opus agere destiterit. Cum ita uterque procreatus fetusque esset, eis Deus benedixit,terramq;,ac pisces,& atles,bestiasque omnes eo . rum imperio subiecit: ita duntaxat, ut ab illisse a stinerent. Itaque herbis eos tantum & lignis,quae in se generis sui lemen continerent, uoluit uiuere.Nec uero his tot tantisque suis in eos beneficiis contentus fuit Deus: sed eos etiam in loco & horto amoenitatis plenissimo, que ab initio quasi conseverat,collocauit . In eo cum omnia arborum lignorumque genera, quae dc pulchritudine sua oculos, & suauitate

gustatum mouerent,&yraeterea in eo medio arbore

uitalem, arboremque scientiae boni ac mali protulisset, custodesque illos & cultores tam amoeni loci constituisset: eis praecepit, ut ex omni arbore quae ad uictum pertineret, decerperent, tantumne lignit scientiae boni ac mali attingerent: quod futurum esset, ut quocunque die ex eo uescerentur, morerctur ipsi. Erant autem plane nudi,nec pudore ullo assiciebam tur. Non fuit illa perpetua, aut diuturna eoru m felicitais

14쪽

PARENT Is VITA.' ς

licitas,sive beata vita. Malus enim etenim, que Diabolum ex eo facto appellamus , inuidiς facibus in-ssam matus,serpentem ad eos fallendos adhibuit. Ea

cum ad Euam, sid enim mulieri nomen erat in acces.sisset,rogare coepit, cur Deus uetuisset, ne ipsa atque

eius u ir omnem arborem attingerent. Cum illa r

spondisset, sibi atque uiro licitum esse iis arboribus omnibus,quae in paradiso essent, uictitare, praeter lignum quod in eo medio esset,quod poena mortis &capitis Deus excepisset:tum addidit krpens,nullum

in eo esse mortis periculum, quinetiam probe Deu re,quacunque hora fructum eius ederent,sore, ut eorum oculi aperirentur,Diisque essent similes. Mulier quae pomum & gratum suaueque gustatui cerneret, &aspectu i iucundum esse intelligeret, ex a bore decerpsit, editque ipsa,& uiro edendum quasi propinauit. Quod cum fecisset, utriusque apertis oculis, cum nudos se esse cognouissent, contextis sci liis sublieacula ad tegendam naturam accommodauerunt. Cumque hora pomeridiana in horto ambulantis Dei uocem exaudissent, conspectum eius fugientes se occultauerunt. Cumque Adam nomine appellans , ubi esset rogaret, ille uocem quidem eius se exaudisse respodit, sed timore ac pudore perterritum,qubd nudus esset,se abdidisse. Cumque rursus rogaret,quisbam ipsi indicasset suam nuditatem, nisi quod fructum quem uetuisset, edisset: mulieris impulsu se edisse responderat. Cum de muliere quin rere coepit, cur hoc fecisset: mulier cum serpentis do-

15쪽

AD AE PRIMI HOMINUM

lo & fraude inductam se edisse dixisset supplicij cau

sa in serpentem primum hanc tulit pronunciauiti, sententiam, Miserrimum eum animatium omniu, qui hoc fecisset,sere dixit,pectore ingressursi terramque ei pro pabulo atq; pastu per omne uitae tempus suturam . se inimicitiaru &odioru causas inter illuatque muliere, dc utriusque semen,faturum eiusmodi, ut & illa caput eius comminueret, &ipse illius calcaneum insidiis appeteret. Deinde mulieri dixit, se molestias aerumnasque, & conceptus aucturum esse, foreq; ut cu dolore & difficultate pareret, & uiro subesset,qui eam dominatu suo coerceret. Postremo Adam hac sententia codemnauit. Quia, inquit, uxori tuae paruisti, fructumque edisti, a quo ut a

stineres, praeceperam: terram opere tuo miseria malumque consequetur.Labore consectus,ea quae ex se proseret, toto uitae tuae tempore edes: spinas & dumos tibi edet, herbisque terrae uiues: Sudore comporis tui, pane uescAe, dum in terra ex qua fictus es recidas,quod puluis es, & in puluerem occides. His

Deus sententiis cum utrunque merito condemnas.set,lunicis pelliceis amictos irrisit primum,qubd ita se Deo fore similes, bonique & mali scientiam adepturos serpenti confirmanti credidissent, si fructum uitalis arboris edissen t: deinde e loco illo amoenissimo expulit, ut terram ex qua ficti essent, colerent. Ac ne in eum redirent, uiae eb ferentis custodem cussam meo gladio ac uersatili angelum collocauit.

Adam posteaquam expulsus es ,ex Eua liberos duos uicissim

16쪽

PARENTIS VITA. T

uicissim primum suscepit, Cain & Abel, de quo

rum posteriore mox dicemus. Deinde annos nato centum & triginta, alium ei Eua peperit, quem Seth appellauit, aliόsque multos tam mares quam foeminas. Cum uerb nongentos & triginta annos copleuisset,migrauita vita. Atque hqc quidem de Ada generis hominum parente,eiusque uita,ex eo libro, qui est de mundi origine, Genesis aute Graeco inscriptus est,deprqmpsimus. Alia autem praeterea multa de genere peccati ac sceleris, quod admissum ab eo& ab Eua esse docui,necessarib dicenda sunt,ne leue nonnulli fuisse existiment, quod paucis ac strictim in eo quem dixi libro, commemoratum esse uide tur.Paulus quidem in Epistola ad Romanos,illud ipsum tam grave. indignum, & atrox fuisse commemoratiui in eo no solum peccatorum omnium quae in mundo consecuta sunt, uerum etia mortis, quam

omnes perpeti muraeausam & quasi semen fuisse co- firmeti Ex quibus eius grauitas & atrocitas tribus modis intelligi potest: uno, quod latissime patet:& m la quo latius patentieb maiora habenda sunt. Latissime autem patere docet, clim ad omnes posteros ait peruenire. Altero,quod scelera,qub maiora mala afferunt, ed grauiora habentur. Hoc autem Adae non selum mortem, quae est discessus animi a corpore, peperit, sed eam etiam quae animu & corpus a Deo in perpetuum separat, & aeternis stippliciis post mortem addicit: quibus malis nec maiora nec grauiora

excogitari ullo modo possunt. Tertio, qu bd quibus

17쪽

sceleribus maxima bona siue amittuntur, siue eripiuntur, ea habenda sunt &grauissima, & maxima. Hoc aute uno peccato, & immortalitas quae in hac uita ostendebatur,&quae in caelo gloria, nobis &adempta & erepta est: ut tacea perpetuam sine ullo

morborum metu ualetudinem, perpetuamque animi & corporis inter ipsa sine ullo inimicitiam metu de rebus optimis consensionem. Quae quidem bona & commoda caeteris praestant omnibus. Hac quidem ex parte, Adae peccatum, Euae grauius ylerique non contemnendi auctores asserunt, uoluntque in illius scelere non futuram fuisse uim satis magnam ad inuehenda haec mala omnia, si Adam in sententia permansisset, nec uxori suadenti paruisset. At uero alia ex parte iidem Euam peccato praestare uolunt,qubd illa in fraudem inducta fuerit: Adam, ut Paulus etiam scribit,non fuerit. & quod a Deo acrioribus suppliciis Euae peccatum uindicatum sit,& ipsa Adae potestati atque imperio subiecta sit,

ita ut ille eius dominus ab eo sit constitutus. Hinc idem Paulus,docendi ei munus ademit, dedit uiro: quod ex docendi munere ac iure,principatus: ex discendi ossicio, inferior conditio intelligatur. Hoc cum prisci illi, ut Plato, ut Aristoteles, aliique per multi non intelligerent, uiro a natura datum esse principatum tradiderunt,ita ut ille p*sit, mulier pareat. illorum enim primorum hominum scelere hae omnes dissimiles conditiones natae consecutaeque sunt,non in cis soli ,sed etiam in posteris. Ac in eis

quidem

18쪽

PARENT Is VITA. 8

quidem id uere dici, Dei quam paulo ante protuli, declarat sententia, quae plane & aperte dicit,ob eam causam praepositum mulieri Adam,qudd illa serpentis impulsu fructum,quo a Deo interdictum ei erat, edisset. Ad posteros autem eandem pertinere beatus Paulus in priore ad Timotheum ,& ad Corinthios epistola interpretatur.Quod etiam de caeteris conditionibus dissimilibus iudicandum est eodem modo. Supplicii enim causa inuectae sunt omnes,non a natura, ut illi putat,excogitatae. Si enim sublato illo scelere atque peccato, nec peccato locus fuisset,propter perpetuam illam quam dixi, animi & corporis inter se de rebus bonis cosensionem & approbatione,nec morti,duntaxat quae omnibus deberetur: de priuato enim proprioq; caeterorum peccato ac mo

te , alia quaestio est in prosectb omnes liberi fuissent,

unumque Deum principem habuissent: quemadmodum tandem aliquando sublato omni principatu a Christo,qui quasi alter Adam ruinas Omnes gerneris hominu resarciet,quae prisci illius & superioris culpa evenerunt, clim in caelo Deus unus omnibus praeerit. Atque de Adae quidem peccato hactenus. Quanquam autem ille tam graui scelere & se & p

steros omnes contaminauit, tamen in eo mortuus

non est,etiq; si minus cita, at sera quide certe subiis poenitetia: crediturque ira Diti inam sibi placasse iis sacrificiis omnibus,quae Deo grata esse intelligebat: ciusque exemplo & disciplina eius liberi illi duo Cain & Abel, Deo quae obtulerunt obtulisse.

19쪽

ΑBEL AD AE FILII VITA.

Bel Adam & Eua primis generis hominum paretibus, natus est.Is uitam pecuariam sanctissime tractauit, uixitque in eo instituto ita, ut&Deo charus esset, & bonis,qui tum erant omnibus.Nam Cain fratri cum eius opera factaque bona essent,& illius mala,placere non potuit: sed ob eam causam,quemadmodum Ioannes in prima Epistola ait,ei odio esse tanto coepit, ut eum trucidauerit.Quod quemadmodum factum sit, libct exponere. Abel pecuariam, iam ut dixi, iii tam sequebatur: Cain autem maior natu frater, agriculturae se dediderat. Vterque de suo munera Deo aliquando offerre uoluit. in fruges, Abel opimos arietes ac boves qui primi nati erant, obtulit. Placuitque Deo Abel, cique grata & accepta illius munera fuerunt. Cain autem ei minime placuit, nec laeto animo ide illius accepit munera. od cum intelligeret,grauiter serre coepit. Hoc Deus dissimulare non potuit, accersitumque eu rogat,quamobrem tristis esset ac succeimseret, primos enim homines conuenire solebat causaque per se cognita, eum quasi amice monet,si pra

claras res uirtutique consentaneas gereret, fore Ut

ferret pro dignitate: sin malas & improbas, peccatu eius statim illustre futurum, cui tamen posset obsistere: qua quidem Deus leni obiurgatione plane ei significauit, cur ipsi illud eius ossicium ingratum fuisset,

20쪽

fuisset,quam si eo animo quo debuit, a Deo praesertim proficiscentem, accepisset, & se collegisset ipse,& in uiam rediisset.Nuc longe aliter fecit. Na quod corrigendi eius causa Deus illi consilium dedit, eo& ad maiorem obst inatione,&ad maiora sagitia abusus est. Abel enim fratrem, nec ita multo sest, monet ut domo una egrediatur: quod cum ille eiustam nefarij confiij, atque adeo siuscepti parricidii ignarus secisset, ab eo impetu facto interiectus est. Nec ille diu tam immane facinus impune tulit. Deus enim nec ita multo post parricidium, & diris

euin deuouit toto uitae tempore ubicunque esset,& fugitiuum eum fore praedixit,quod fratris quem occidisset cruor e terra clamans, ut illu ulcisceretur, rogaret. Rogatu tamen eius, siue querimonia &desperatione, siue metu adductus, signum in eo &quasi notam inussit, ne quis eum interficeret: quod illi ne fieret pertimescenti, cofirmauit sore,ut si quis illum trucidauisses, poena septupli condemnaretur. Hinc non ulli,in his Iosephus, Cain trucidatum esse negant:alij a Lamech occisum esse uolunt, idq; de clarari asserunt ea,qua ad Adam.& Sellam uxores usus est oratione.

NO E VITA.

Oe,quem alij Noham, Nochum autem Iosephus uocat,a Lamech eo qui Mathus tam parentem habuit,procreatus est,ta centum octoginta &duos annos natus

SEARCH

MENU NAVIGATION