Ioachimi Perionii ... De sanctorum uirorum, qui patriarchae ab Ecclesia appellantur, rebus gestis ac uitis, liber, ..

발행: 1555년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

esset. Et hoc nomen pater imposuit, quod eum numine diuino,ut mihi uidetur,assiatus,generi hominum consolationem allatum esse intelligeret. Verbum enim illud requietem sue cessationem Hebraeorum sermone significat. Neque enim iniuria hoc tale nome habuit.Nam cum Deus pec catis,sceleri busque hominum impulsus & concitatus, omne hominum genus delere instituisset,is unus inumtus est qui propter uitam quam integerrimam sanctissimamque ageret, Deum iratum tacite phacauerit.Sed melius est rem totam,quemadmodum gesta est,exponere. Noe ergo cum quingentos annos c pleuisset,Sem,Cham,& Iaphet genuit,nondum L mech parente mortuo squinque enim & nonaginta annos uixit etiam postea) eisque uirgines optimas, cum,ut tum instituta serebant,apti essent & idonei, uxores delegit. Iam nuptiarum solennia Dedera de iura inita peractaque erant: quandudum, incertum

est, cum Deus Noe iam tum sexcentos annos nato praecepit, ut quoniam generis hominum interitus propter libidinum flagitiorumque quae admitterent, multitudinem:& atrocitate uenisset. ipse cuius uirtutem cognitam spes: latamque haberet, a cam longam trecentos cubitos,latam quinquFin-ta,altam triginta ex politis Iignis extrueret,in eaque contignationes cubiculaque faceret,& fenestram

cuius fastigium intra cubiculum c5sisteret, ostius ad latus inferiae: in eamq; ide, uxor eius, liberi atq; nurus,insh uctam iis omnibus quae ad uictum pero tinerent,

22쪽

tinerent, intrarent, secumque eb inferret mare & foemina animantium omnium, quae immunda haberentur, ex iis quae munda essent,&auium mares septem,Sc totidem foeminas.Cum haec omnia Noe ad

exemplar de quasi simulachrum quod Deus ei oste-derat,effecisset,quadiu autem in opere fuerit, ince tum est, eo die que praescripserat, id est quarto Idus Aprilis in arcam siue nauem conscendit ipse una cuuxore,liberis corumque uxoribus. Octauo pdst die qui in undecima Cal. Maias incidit, pluuia tanta copiae caelo defluxit quadraginta diebus ac noetibus c5tinuis, quemadmodum Deus fore praedixerat, ut naue in sublime elata,sine ullo periculo, altissimos montes quindecim cubitis superaret. Submersi sunt

omnes homines,atque animates, praeter septem eos qui naucm Dei iustu conscenderant.Sex enim illi llim qui cum Noe conscenderunt, ei aquarum imundationem omniumque & hominum interitum praedicenti crediderunt caetcri, quemadmodum ait Oeatus Petrus,non crediderunt.Inundatio autem illa aquarum centum dc quinquaginta diebus dominata esst,ncc ante illud tepus coepit decrescere, quod tamen ita sensim factum est, ut Calendis demit Deccmbribus montium cacumina extarent, & eminerent. madragesimo autem die pbst, senestra aperta Noe coruum emisit, qui cum minime rediret, columbam quoque misit, ut intelligeret, num terra ex aqua emineret. lumba quae locum in quo insideret, non inueniret,reuersa est: ex quo illius reditu

23쪽

intellexit aquarum etiam inundatione terram conglobari & operiri. Eandem etiam bis, si misit, se-niel septimo die quam reuersa erat, tumque etiam rediit cum ramo virete, ex quo, terram iam ex aqua extare intellexit: iterum septimo die post hunc illius reditum,sed postea minime reuersa est Calendis autem Martiis, ipse aperto nauis tecto, terram quodamodo exaruisse, V.Cal Maij plane exaruisse cognouit. Haec dum geruntur, Noe Deus imperat, ut ex arca seu nauicum suis omnibus exiret. Cum egrensus esset,aram Deo extruxit,in e ue illi sacrificium ex cunctis animantibus & auibus,quae munda erat,

obtulit,quod Deo ita gratum fuit,ut se in posterum terrae propter maleficia hominum imprecaturum negaret, quod eorum animus a prima aetate ad malum procliuis esset. Quod si grauia essent eorum scelera, ea se non aquarum inundatione, ut tum fecioset:sed, ut Philo ait, fame, igni, & gladio uindicaturunt esse promisit. Cumque Noe eiusque liberis bene precatus esset, id est, ut nostri dicunt, benedixistet, crescere eos, atq; augeri in terra uelle se dixit, eosque terrori esse cunctis animantibus, quibus deinceps in uictu uterentur,pro herbis uirentibus,nisi P a carne quae cum sanguine mixta esset, eos uellet abhorrere. Atque ut haec maiorem auctoritatem haberent,eiusimodi foederis atque pacti sui signum a cum, quem in caelo cum illud nubibus obduxisset, collocaret, fore praedixit, sibique cum cum intuere tur , in mentem uenturum esse foederis sui. His ita consti-

24쪽

constitutis, Noe qui agricola erat,terram colere Muites serere coepit. V uis autem expressis, cum uino cuius uim ignoraret, onustus es et, atque in tabe naculo aperta nudataq; eius natura esset, Cham qui hoc perspexerat, statim rem duobus fratribus nuntiauit. Illi autem pallio partem illam patris ita operuerunt,ut interim a tergo & retro aspicerent,ne patris naturam cerneret. Noe clina uinum edormisset,

expergefactusq; rem totam c5perisset,& Cham male, & Sem ac Iaphet bene precatus est, dominosque hos ipsius Cham, &Cham illoru seruum constitueret. Vixit autem Noe post inundationem trecetos quinquaginta annos, quibus si sexcenti superiores addatur,nogentos quinquaginta uixisse reperietur.

ABRAHAE VITA., Bralia Thare patre, clim ille septu

Iesimum annum ageret, natus est, tabuitq; fiatres ex eodem patre, Na -' chor & Aran. Is cum adoleuisset,ui-,uo patre uxorem duxit Saram nomine:quae cum sterilis esset,eam Thare una cum Abraham filio Vr urbe Chaldaeorum relicta, secum in stines Chananaeorum ducere uoluit: sed cum in urbe Haram uenissent,ibi domicilium rerum suam collocauerunt. Mortuo autem Thare cum ducentesimum quintum annum compleuisset,Deus Abrahς iam quinque & septuaginta annos nato praecepit,ut

25쪽

patria sua, domoque paterna relicta, in eam regione

quam ci demonstraturus esset,una cum uxore, liberis, totaque familia & re familiari, adiu necto etiam Lot patruele proficisceretur. Sic enim futurum praedicebat, ut ei benediceret, eiusque nomen clarum illustreque redderet, ac per eum nationes omnes benedicerentur. Paruit Deo ipse, prosectusque domo est, ut in regionem Chananaeorum, quam Iudaeam vocamus, ueniret, Sichemque peruenit Ibi uisus est ei Deus, eiusque posteris Chananaeorum regionem daturum se este pollicitus est ob eamque causam eo in loco aram Deo posuit. Alteram etiam extruxit

paulo pbsto,cum ad montem Bethel peruenisset, deseque nomen & fidem ibi implorare coepit. Cum ultra progressus meridiem uersus, fame oppressos loci incolas comperisset, in Aegyptum uenire c5stituerat,cum appropinquanti uenit in mentem,monere ac rogare Saram uxorem, ut quoniam cam forma eleganti esse sciret, ob eamque causam uereretur ne se interfecto illam seruarent, cum uxorem eius esse

intellexissent, ipsa sororem se ipsius esic diceret. In quo non dedit mentiendi consilium, quod Hebraei cognatos fratres soliti sint noluinaret Quod illa nodubitauit profiteri,simul atque eb uentum est.Nam cum principes Pharaoni regi praestanti sorma mulierem uenisse nuntiassent, captus amore Pharao

eam ad se adduci iubet, aqua cum Abraham eius fratrem esse didicisset, eius causa illum perhumane habuerunt Aegyptij. Sed antequam ea Pharao uxo

26쪽

A B R. A II AE VITA

rem duceret, eum Deus illius cause & nomine assii-xit, malisque affecit tot atque tantis, ut tandem aliquando ea sibi euenisse ob eam quasi culpam intelligens, Abraham accersitum grauiter obiurgauerit, quod Saram uxore suam esse no indicauisset. Hinc illa ei reddita quam primum suis imperauit,ut illu, atque uxorem cum familia facultatibusque omnibus,quae ibi uehementer auctae erant, deducerent. Reversus est Abraham eodem itinere quo uenerat ad eum locum, in quo tabernaculum fixerat appellandi nominis Dei gratia. Erat autem admodum locuples ipse,& Lot eius patruelis: erantque eorum tamagnae opes & facultates, ut una iam habitare non possent. Itaque clim gregum utriusque pastores ii ter se altercati essent,sic ipse comem, benignumque praebuit.Lot enim rogauit,ut quoniam non ςquumesiet inter ipsos qui cognati essent,& utriusque opiliones, i urgiunt in 'ercedere, ille a se disiungeretur. Eique optionem dedit,utram uiam, dextram an si nistram, tenere mallet. Lot cum in omnes partes oculos conuertisset, omniaque diligeter quoad eius scri potuit,lustrasset, regionem eam quae ad Iordanem fluuium pertinet,quae tum urigua erat,elegit. Sei uncto Lot ab Abraham , ei Deus uisus est,qui ibium iuberet sublatis oculis ex eo loco in quo esset, ea loca omnia quae ad orientem, occidentem, meridiem & septentriones spectaret,lustrare,qubd illas omnes regiones ei eiusq; posteris in perpetuum da, turus & assignaturus esset: aucturusque eos esset im

27쪽

RBRAHAE VITA.

star pulueris,quem si quis numerare posset,posteros etiam illius posset Itaque surgeret ipse,atque terram longe lateq; peragraret, quod eam ipsi daturus esset. paruit Deo Abraham, mouensque tabernaculum tuum,prosectus est, sedemque fortunarum sitarum in loco,qui uallicuiusdam cui nomen Mambne rat,adhaerebat,collocauit: ibique Deo aram posuit.

Illis temporibus reges quatuor qui uniueris Syriae praeerant, Amraphel, Arioch, Chodorlahomor, &Thadab coniunctis contractisq; copiis bellum gesserunt cum quinque regibus qui Palaestinam ten bant.Causa belli haec fuit.Quinque illi reges duod cim annis Chodorlahomor regi cum stipendiarij

fuissent, decimo tertio rebellarunt. Itaque accitis quatuor regibus quos nominaui, eo anno quo illi

defecerant,regna eorum, cum eos uicisset, diripuit: atq; ex Gomorra & Sodoma, cum reges eorum regnorum fuga salute quaesivissent,praedas egit. In his

etiam Lot captus est, op ue cius omnes abductae sunt. Quod cum Abraha resciuisiet,domo sua uernaculos domesticosque trecentos decem &octo educens,lios es persecutus est, magnisque itineribus noctu cum cubitum irent, consecutus, primum in

eos impetum fecit, deinde sauciatos diuisis sociis Chobam usque Damasco finitimam urbem, persecutus est. Ex ea hostium fuga Lot patruelem suum cum facultatibus omnibus,mulieribus,atque populo, qui captus fuerat, reduxit. Ea tam clara insigni uictoria potitus cum rediret Abraha, uictori Meuchisedec

28쪽

chisedec Rex Hierosolymorum obuiam factus est, eique panem dc uinum o serens erat enim Dei altis simi sacerdos laudem tribuit his uerbis,Benedictus es Abraham a Deo excelse, qui cἡlum atque terram condidit: benedictusque est Deus excelsus,quo duce hostes uicisti. Abraham autem diuino numine Matus,cum ille quis esset intelligeret, ei decumas eorum omnium quae haberet, dedit: quo facto suo eum maiorem se clarioremq; declarauit. Quinetia Sodomoru Rex gratiae referendae causa hominibus tantum receptis qui abducti fuerant, caetera Abrahae , ut sibi haberet concesserat, cum ille se quicquam retenturum pernegauit, ne ipse illum a se opibus auctum diceret. His ita gestis, per quietem eum Deus uisus est monere,ne timereti te enim ei auxiliuatque opem esse laturum, magnas ei proposita esse praemia.Cumque ille a Deo quaereret,quidnam sibi daturus esset, cui semen minime dedidet,ex quo ad seruum suum haereditatem uenturam esse intelligeret: tum Deus illum negauit, quem diceret haerede futurum, sed eum que esset procreaturus. Eductuq; foras ccluni intueri iussit, ac stellas numerare si poς

sec:quarum numerum aequaturi essent eius posteri.

Credidit Abraham Deo idque illi iustitiae datum

est : sed tamen eum rogare coepit, unde intelligere posset, eam omneni regionem possessurum esse, quam ipsi daturumloesse diceret. Deus tu eum,uaccam trimam, capram trimam, & arietem trimum ,

turturem atque columbam iussit sumere. Haec ille

29쪽

cum accepisset omnia praeter aues, in partes duas aequas diuisit: quas cum separatim haud procul collocauisset,aues in cadauera irruerunt,easque abigebat. Sole autem occidente semno opprimi coepit, magnusque eum horror inuasit.Tum ei praedictum est,peregrinos fore in aliena regione ipsius posteros; in qua hominum loci seriti essent quadringetis annis: sed tamen dominos illorum se esse iudicaturos, tumque eius posteros redituros esse cum magnis opibus & copiis rerum omnium. Hanc autem populi captiuitatem non illius temporibus euenturam esse,poster6sque eius quarto demum seculo esse reuersuros. Sara eius uxor sterilis tum etiam erat, nec genuerat liberos. Quod grauiter ferens, uirum rogauit, ut quoniam sterilis erat,ipse cum ancilla A N. gyptia,quam haberet, Agar nomin concumberet, si sorte uel ex ea liberos susciperet. Cum illius concessis eam uxorem duxisset, illa quae ex Abraham se concepisse cognosteret, Saram coepit contemnere. Hoc uiro Sara indicat. Ille Agar, quae eius ancilla esset, ut uellet uti posse dixerat,esim illa in eam male consulere coepit,ita ut fugere dominς conspectu ancilla cogeretur. Eam angelus Dei cum fugiente inuenisset, ex illa quaesiuit, unde ipsa quae Sarae an cilla esset, ueniret,aut quonam abiret. Cum respondisset Agar, se dominae conspectum fugere, et ille eraecepit, ut rediret ad dominam, seque erga eam summissius gereret. Illud etiam addidit praeterea,tllam quae cocepisset, paritura esse siliuio,cui Ismahelis

30쪽

lis nomen imponeret, propterea quod Deus eam in rebus afflictis audiuisset: posterorum eius tantum fore numerum, ut nemo consequi posset. Reuersa Agar, Abrahae sex iam & octoginta annos nato, Ismahelem peperit.Anno pbst,Deus Abrahae pollicitus est,si praeceptis suis pareret,uirtutemque coleret, re ut foedus cum eo iniret,patseque multarum nationum esset. Itaque eum non Abram iasid enim

ad illud tempus nomen ei fuit sed Abraham, id est

multarum nationum patrem appellatu iri. Foedus autem quod ipse atque eius posteri seruaturi essent, his uerbis expressit: Mari omni praeputium ampum lator. Puero infanti octauo ortus die praeputiu praeciditor:siue uernaculus fuerit siue emptitius. Hinc marem . cui praeputium circuncisum non suisset,in populo suo habiturum se negauit.Sarae etiam nomen mutari uoluit. Nam cum ad illum diem Sarai Hebraeorum lingua appellata esset, id est, domina uel princeps mea: Saram,id est, domina uel principe, appellari iussit: atque ex illa ei filium datum se esse pollicitus est,cui ita benedicturus esset,ut nati nes regesque ex eo nascerentur.Cum in faciem pronus cecidisset, risiti atque hoc secum in animo uoluebat, num ipse qui centum annos natus esset, filiugigneret,& Sara quae nonaginta,pareret. Itaque hoc unum a Deo petebat, ut Ismahelem saluu esse uellet. Deus autem eum uere ex Sara filium sitiseeptumect confirmauit, que Isaac nominaret, qui cum se dus iceret sempiternum. Quinetiam precibus illius

SEARCH

MENU NAVIGATION