Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

CAPUT LXIV.

Γ Livius explicatus. J

Livii locus est lib. XXI. in concione Scipionis ad milites. cap. 41.J Pacem cum victis fecimus. tutelae nostrae deinde duximus, cum bello Africano urgerentur. Tutelae nostrae esse , nihil aliud significat, quam nobis tuendos esse. Itaque bello Africano cum urgerentur, eos juvimus. ejusdem formae ferme dicendi est illa locutio lib. XXXIII. cap. 2o.J Non es operae persequi, ut quaeque acta in his Iocissint. Belli autem hujus Africani, quo Romani Carthaginenses juverunt, historiam lege apud Aemilium Probum in Amilcare. Idem lib. XXIII. cap. 9.J Si nihil sancti, non siles, non religio, non

pietas: audeantur infanda , si non perniciem cum sce erunt. quorum verborum hic est sensus. Si te non deterrent turpia , saltem incommodis moveare. Si certum est polluere & prodere simul fidem vel tesserae hospitalis, vel deXterarum, quas junximus, & religionem jurisjurandi ac pietatem patris, qui a filio impetrare honesta non potest , saltem quod capis consilium tutum sit. quod tantum abest, ut sit, ut etiam conjunctam habeat cum scelere certam perniciem. Nam de Voce illa, audeantur, dubitari non debet quin Liviana sit. Alibi ea usus est Livius, lib. XXVIII. cop. 4I.JPericuli tandem quantum audeatur, quem fallit p sic meus liber scriptus habet sa). Idem lib. XXXIX. scap. 8.J Multa dolo, pleraque per vim audebantur. Usus quoque est ab eo verbo participio audendus

a Editiones habent , adeatur.

192쪽

ANNO ΤATIONES. Cap. LXIV. I s

lib. XI. & lib. XVI. S XXXV. S XXXVIII. Sic Fabius lib. IX. cap. ultimo. Ut omnia credat audenda. Sic Paterculus lib. D. tarp. S6. f. 4. J Antonius omni- hus audendis paratissimus. Idem Livius lib. XLI. cap. 3.J Tum demum nuncius ad tertiam legionem revocandam , F Gallorum praesidium, S smul ex omnibus locis ad casera recipienda , demendamque ignominiam rediri coeptum. male quidem verbum illud, coeptum es, cum primo illo membro cohaeret. Tum demum nuncius ad tertiam legionem revocandam , hy Gallorum praesdium. Sed figura ejusmodi est, qualem nonnumquam apud Virgilium &Hesiodum, Ciceronem, S alios bonos scriptores le- .gimus: velut es . Aeneid. II. G 32o.J Sacra manu, victoἷque Deos, paruumque nepotem se trahit. Neque enim recte, ad sacra & ad Deos, quos ferebat, Verbum, trahit, accommodatur. simile est

illud Cic. in Oratore. cap. 8. J Negat in eo sepostas Graeciae fortunas , hoc an illud, huc an

illuc manum porrexerit. in quibus Verbis, porrexerit, Verbum non apte respondet ad eas voces: hoc, an

illud. simile est item illud Coelii ad Cic. Disti XI. lib. vIII.J Multa trans, inprimis ludorum explosones, funerum,' eterarum ineptiarum. ubi verbum, explosiones, ad funera & ineptias male refertur.

Quod autem Livius dicit, ad Gallorum praesdium rauxilia ejus gentis intelligit. credibile est: enim Gallorum copias Romanis affuisse: quae tunc aliquo casu abeuent ab exercitu. etenim paullo post sic scribit idem Livius. Dcap. 3.J M. Funius Consul transire in Galliam, S ab civitatibus provinciae ejus, quantum quaeque posset, militum exigere es jussus. Sed horum auxiliorum ante ne mentio ulla apud Livium legatur , in causia est liber ille ἀκεφαλος.

193쪽

CAPUT LXV. Tres Lisii loci, unus emendatus, duo

declarati.

Ρarva saepe res magnum habet momentum. Ε - ce unius syllabae mutatio locum, restituit antea vicium habentem, eo nocentius, quo erat Occultius. id est apud Livium lib. VII. cap. 37.J Con-ssim signa mora: relictisque impedimentis castrorum vali praesdio, raptim agitur agmen. Lego ego eX conjectura, ex Liviana dicendi formula, ct eae rei natura, Relictoque impedimentis castrorum vali praesdio. Existimatur alter locus apud eumdem Livium lib. VIII. fcap. 2.J a Glareano viciatus. Sed est integer, & sanus. Et quamquam superiores certaminibus Latini erant, haud inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium excessere. Duae caussae reddi possunt, cur saepius Latini cum Samnitibus

utile non putarent dimicare. Una, quod etsi victores ex levibus praeliis plerumque aut etiam semper abibant, tamen ipsorum quoque vires convellebantur : quotidieque copiae eorum carpebantur, S pauciores fiebant: quoniam S ipsis victoria sanguine suorum , quorum saluti praecipue erat consulendum , emebatur. nec tamen id ad summam

victoriae proficiebat. Altera, quod hostem saepius in pugnam vocare, & cogere, nihil aliud prope est , quam peritiorem audacioremque eumdem facere. Itaque sapientissime judicatus est Lycurgus Spartanorum Legislator constituisse, qui prohibuit, saepius cum eodem hoste confligere. Ouod saluberrimum praeceptum ab Agesilao neglectum regnum Spartae funditus evertit. & ipse Theba-

194쪽

ANNOTATIONES. CAP. LXV. I 8

nos frequenter praeliis lacessendo hostem adeo assidua exercitatione erudiit, ut tandem optima disciplinae didastra magistro reddiderit: acceptasque

clades compensarit ἀυτῶ τω κIdem eod. lib. cap. 38.4 ubi locus nulla ope emendationis eget. sed declarationis. Auxerat id maxime animos, quod ignari, loco iniquo , non hosti celsum, velut fugientes ac territos, terribiles Ussecuti fuerant.

Quorum verborum haec est sententia. Sumpserant animos ex eo Samnites, quod crediderant Romanos territos metu nocte, quae praecesserat, locum quem

ceperant, deseruisse, atque inde aufugisse. Sed aliter res erat. Dictator enim Vitium suorum castroram videns locum illum esse relinquendum statuit. Itaque cum inde discessit, non hosti cesserat, tamquam eum timens cui animo & Viribus par erat, sed loco iniquo dativus casus est, loco iniquo. cesserat, ne ex iniquo loco cum hoste esset ipsi pugnam dum : neve militum Virtuti damno esset vitium loci.

Sed plus, quam polliciti sumus, praestemus, Squaedam alia Livii loca eXplicemus. Rus haec sunt Verba lib. IX. cap. 23.J Quorum praeda onusum miliatem in Romana casera Dictator reducit, haud quaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem, cetera contra eis salva invenit. Reductus exercitus laetus erat quidem victoria par. ta, sed laetitiam illam augebat S cumulabat, quod salva ab incendio castra invenit; quae tota igne consumpta fuisse existimaverat. Invenit , enim verbum , non ad Dictatorem, cujus fuit strateg ma incendendi partem castrorum, sed ad exercitum referendum est.

Lib. X. ' cap. 18.J Ceterum eo magis profectum est, quod mature ventum erat Sc. Levis res est, in qua variant veteres libri, meus scriptus codex col. locat

195쪽

locat post vocem, magis, adVerbium illud, eo, sc. C

terum magis eo profectum es, quod mature ventum erat. Verum utrocumque modo legatur, erit idem sensus. Etenim vox illa, eo, non perinde est , ac tanto:

1ed significat ob id. ut sit, magis ob id profectum est, quod mature ventum erat, quam quod &C. Eodem lib. scap. 31.J Et parte alia in Aeserniacum, quaque Vulturno adjacent sumini, descendere. . hanc lectionem servat idem meus scriptus liber , sensu claro, S aperto, ut sit: in Aeserniacum, S cetera loca, quae Vulturno flumini adjacent.

CAPUT LXVI. Virgilii versus exposituS.

Quemadmodum exponatur lutum croceum apud Virgilium eo versu. Eclog. IV. G. ψέ. JMurice, jam croceo mutabit vellera luto. omnibus notum est. Aliqui hypallagen putant ibi esse. dictumque a poeta luto croceo, pro, croco luteo. Alii luto per contractionem pro luteo dictum contendunt, & Glastum intelligunt. Alii Lutum integro, non contracto verbo, dici tradunt: S significare , quod dixi, Glastum , quam aliis S I alidem, Luteum , Luteam , a Virgilio autem hic Lm tum Vocari scribunt. quamquam sunt etiam qui Glastum aliam esse a Luteo herbam putent. Sed nos nunc non id agimus. Ego in Virgilio Luto interpretor , medicamento, id est colore. ut Luto Croceo nihil aliud sit, quam colore croceo. medicamenta enim, quibus Ritus, quam est nativus color, inducitur , vel Vicium aliquod emendatur aut tegitur, poetae solent figurate nunc vlnenum, nunc fucum,

nune

196쪽

nunc lutum , atque alio fortasse nomine appellare. Virg. Georg. II. si 6S. JAlba nec APBrio fucatur lana veneno. Cn. Μatius gentilis meus apud Gellium. lib. xx. cap. 9.J yam tonstes tapetes ebrii fuco, Quos concha purpura imbuens venenavit. Martialis lib. m. Ε-

Regina, Veneto nec resecare lato. Sed objiciunt mihi syllabam apud Virgilium, quam esse brevem in ea significatione in voce Lutum , semper dicunt. Ego autem plerumque quidem, at non semper. Itaque non solum Virgilius hic, sed& Claudius Rutilius lib. I. DU. 377.J eam producit. Egressi, villam petimus, lutoque vagamur. Quin contra: quae syllaba in Luteum pro Isatide, ct ejus colore longa est, a Tibullo etiam corripitur lib. I. Eleg. 9. G. Sa.JSed nimius luteo corpora tingit amor.

CAPUT LXVII. Livii locus expositus.

In verbis Livii, quae apponam eX lib. VI. non multo ante finem cap. 38.J nihil desiderari puto. Et quod usque ad memoriam nostram Tribuniciis Consularibusque certatum es viribus, Dictaturae semper altius fastigium fuit. Integra enim est sententia. Nec verba adminiculo addendae vocis ullius egent. Certatum inquit est quidem inter Tribunos &Consules. Numquam tamen inter Tribunos &Dictatorem. quoniam fastigium Dictaturae altius semper suit, quam ut cum ea Tribunis certandi licentia , atque audacia fuerit. Quamquam autem, hoe

197쪽

1 o JOANNIS MARII MATII

hoc loco sic tradit Livius , tamen idem lib. VII. pati, Io post principium cap. 3.J Tribunos contra Dicta torem insurrexisse aperte testatur. Sic enim de L. Manlio loquens ait: Bellum Hernicum assectans, lectu acerbo juventutem agitavit. aandemque omnibus in eum Tribunis plebis coortis , seu vi seu verecundiamictus, Dictatura abiit. Sed jam Livius caussam attulerat audaciae hujus. Etenim L. Manlius non Reipublicae gerendae, sed religionis solvendae, id est elavi figendi causa dictus Dictator fuerat. Propterea minus audin eorum jure Videri potuit licentia, cum in eum sunt coorti.

CAΡUT LXVIII. Virgilii versus expositi.

Τ rva leaena lupum sequitur: lupus ipse capellam rFlorentem c3thssum sequitur lasciva capella: Te Co don o Alexi. trabit sua quemque voluptas. Occultus S elegans in his versibus Deae Eclog. II. 0. 63. seqq. J sensus latet. licet primo ingressit praese ferant reconditum nihil. idque hactenus adverterunt pauci. certe eXplicavit, quod sciam, nemo. Sciendum autem est, prope totam extremam partem Eclogae hujus cantari. Nam hoc versu & sequente altero. Rusticus es Corydon, nec munera curat Aleais, Nec s muneribus certes, concedit Iolas. Stultitiam suam agnoscens se incusat Corydon, tamquam male imprudenterque amores suos posuerit.

habens praesertim riValem potentiorem S propterea etiam gratiosiorem. illis deinde sequentibus, Quem fugis ab demens. habitarunt Dii quoque saea a is

198쪽

Dardaniusque Paris. Pallas, condidit arces fa colat. nobis placeant ante omnia filaae.

Inconstans est, abblandirique iterum incipit. Sed paullo post quasi Alexim excusans, ac prope ex mlexidis persona sic inquit: Torva leaena lupum sequitur. lupus ipse capellam. Florentem cythisum sequirur lasciva capella. Te Cor3don o Alexi. trires sua quemque voluptas. tamquam dicat. Non mirum adeo S grave videri debet, si Alexis aures meis blanditiis S amor,bus obturat, ct me spernit. scilicet cognoscit l,

quido, meos amores non benevolentiam esse in se, sed meras insidias: blandirique me ob id, ut fallam. suam pulchritudinem, non 1e amari. denique intelligit, amorem meum non caritate, & amatoris amicitiam non ulla benevolentia, sed quadam expletionis aviditate, & quasi fame incitari: nec aliter se a nobis appeti, quam appetitur lupus a leaena, capella a lupo, cythisus a capella. Utque illa pernicie appetitarum rerum , Cum potiuntur, suam famem explent, sic me amati dedecore nequitiam meam satiatam cupere. Sed quoniam totum hunc locum ex Ρhaedro Platonis scientissime mutuatus est Virgilius , ubi Plato tradit, quo modo dignosci possit amans a non amante, Propterea eX-pediet auctorem ipsum adire, cujus Verba non apponam. quoniam tractatus ille longiusculus est. tantum adscribam Versum poetae nescio cujuspiam a Platone ibidem allatum , ut pateat, non senten- . tiam solum, sed verba ac versum ipsum transtulisse Virgilium. Carmen igitur apud Platonem sic exstat. pag. 24Ι. G. Serrar.J

199쪽

CAPUT LXIX. Columnarium quid sit apud Ciceronem.

Columnarium est in quadam ad Atticum epistola ilib. XIII. D. 6. J De aquaeductu probe fecisi.

Columnarium vide ne ullum deseamus. Rhodogninus hic Colonarium legit. omnino male. . Paulus Manu

tius, vir doctus, Columnarium servat: S accipit pro tributo, quod in singulas columnas penderetur.

Quod probari non debet a . primum alia hic est

notio hujus vocis Columnarium, quam ipse accipit,

ut laὶ Cotinarium etiam habetur in MSto F. Ursin/. Sed

vulgata servanda videtur, quippe quae vox etiam apud Caesarem reperitur lib. III. de Beli. Cio. cujus verba a Manutio ad Cis. citantur. Eam autem cum Viris doctis explicandam censeo de tributo aliquo quod pro columnis pendebatur , si illae modum numerumve lege Constitutum excederent. Atque id docere videntur verba, quae sequuntur: aquanquam mihi uideor audiose is Camillo, commutatam esse legem. Jun. ge B. Barrienti Annotat. Θlsam cap. s. in Tom. III. Fac. Crit. Gruteri; qui tamen paulo aliter hoc verbum apud Cicer. interpretatur. Μatii certe explicatio nullius est momenisti : namque in loco Vitruvii ab eo citato , pro columnari Iegendum crediderim columbaria: quae vox cum proprie latibula columbarum significet , hinc ad varia transfertur. In antiquis enim marmoribus loculi ad ollas cinerarias adservandas columbaria appellantur. In re nautica ita dicuntur fora mina , ex quibus remi eminent, teste i sidoro Lib. xxx. Orig. cap. 2Ο. Vid. etiam Scalig. ad Plauti Fragm. pag. at 38. Ed. Gronos. In Architectura tignorum & asserum cubilia, quae Graeci ' οπας dicunt , Latinis Columbaria vocantur , ipso teste Vitruolo Lib. I v. cap. a. ubi vide GuiI. Philandri Filionii notas. In hydraulica columbaria dieuntur foramina secundum axem, Per quae aqua in tympano haustorio organo concepta essivit; eodem Vitruvio Auctore Lib. x. cap. 9. Pluinribus de variis hujus vocis significationibus egerunt Turneb--Oers. Lib. X. cap. I s. & Lib. xxv I. cap. 2. ae R. Fabretti

Inscripti Domes. cap. I. p. s. Atque hinc quoque foramina illa

Ciuitiasti

200쪽

ut paullo post patebit. Deinde eo tempore, cum haec epistola est scripta , non modo hoc tam ini quum tributum in singulas scilicet aedificiorum coalumnas cives non pendebant, sed omnino nullum. legimus enim cum apud Plin. lib. XXXIII. cap. 3.

tum apud Plutarch. in Aemilio, DTom. I. pag. 275. B.JS Ciceronem II. .. cap. 22. J tantum ab Paullo auri argentique in aerarium devicto Ρerse relatum fuisse , ut nullum tributum persolvi a civibus opus fuerit usque ad Hircii S Pansae consulatum. Aper te idem Cicero hoc idem paullo supra eum locum , quem nominavimus, ostendit II. O . cap. 21.3Danda inquit opera est, ne, quod apud majores n0stros saepe fiebat propter aerarii tenuitatem, assiduitatesnque bellorum , tributum si conferendum. Id ne eveniat, multo ante erit providendum. sn qua necess-tas hujus muneris alicui Reip. obvenerit: malo enim

alteri, quam nostrae ominari Sc. Non me latet Ciceronem ipsum apud Dionem lib. t IV. p. 25 . D. Ed. Leunc J in oratione quam habet in Senatu post caedem Caesaris de abolendis perpetua obibvione praeteritis injuriis, sentire aliter his verbis:

se uis enim numerum mire possit ejus pecuniarum multitudinis, quam cum sociis ademissemus, Deos despolia se semus, ipse supra quam facultates nostrae ferrent, con-

illa in aqua ductibus, per quae vis spiritus relaxatur, columin. .aria potius, quam columnaria dicta fuisse puto in eo Vitruvii loco, quem Matius profert, ex Lib. uri I. cap. 7. Nisi quis ibi cum Beroaldo ad Sueton August. cap. . legere malit colluoiaria. In Onomasti eo Graeco- Latino, quod habeo tur post Glossaria Vulcanii, pag 26. est. Colluviaria, Oxe τοι. Et favet sane huic conjecturae Codex Vitruvii MStus , qui in Academiae Franequeranae Bibliotheca servatur. Habet etenim ille Colliolaria , uti mihi indicavit Vir Summus P. Meselingius , quem praeceptorem & studiorum ducem monactum tui sie semper gloriabor.

SEARCH

MENU NAVIGATION