Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

194 JOANNIS MARII MATII

tulissemus, contra nos invicem impendimus p Sed hieorator, vel potius Dio, caussae inseruit. Quod si omnino fortasse ad unguem Vera non fuere, quae Plinius, Ρlutarchus, S Cicero tradidere, quoniam

Appianus lib. m. Civilium bellorum spag. 912.J ct

alii tradunt eo tempore tributis exhaustam atque amictam fuisse Italiam, tamen ad necessitatem tam liniquorum tributorum perventum numquam fuit. Ego igitur apud Ciceronem intelligo, mandari ab , Cicerone, sic faciendum aquaeductum, ut nullum necesse esset in aquaeductu columnarium aperire. vel etiam ne quidquam cuiquam pro hoc columnario deberetur, si forte per alienum fundum aquaeductus esset ducendus. Est autem Columnarium

quemadmodum probe intelliget, qui totum caput . lib. v m. Vitruvii leget) spiramentum, &aestuarium , es quasi nares apertae in aquaeductibus: unde aqua profluens spirat: & vis spiritus, qui impetu decurrentis in clauso S in specubus aquae encitatur , relaxatur. Cujusmodi est videre Brixiae extra urbem in nobilibus illis fontanae aquae aquaedactibus, in quibus haec spiramenta, quae putei &columnaria appellantur, certis intervallis aperiuntur, ne conclusus aer curlum aquae moretur. Vitruvius, ut diXi, lib.vHI. cap. 7. Etiam in ventre columnaria sunt facienda, per quae vis spiritus relaxatur. . Idem paullo supra. Parietes cum camera in Decus lantur: ita perducantur, puteique ita sint facti , ut inter duos sint actus.

202쪽

ANNOTATIONES. CAP. LXX. 19SCAPUT LXX. Sollas plures fui . De Progne, Pro sempius, Circe. In illo Virgilii versu ex vi. Ecloga, OG 74.

uuid loquar, aut S llam Nisy quom famasecuta es,

Candida succinctam latrantibus inguina mon tris Dulichias Deaese rates. X gurgite in alto Ah timidos nautas canibus lacerese marinis. Servius atque alii disjunctivam particulam inculcant, sic legentes:

Quid loquar aut SosiamNil aut quavis asecuta es. Quoniam apud Ovidium S alios legunt ScyllamNisi filiam in avem Alietum, Scyllam vero Phorci in piscem monstrum marinum versam fuisse a . Sed varias fuisse poetarum opiniones circa hanc fabulam Scyllae satis liquido testatur ipse Virg. in Cyri f. 48. seqq. J pluribus versibus, quam ut deinbeant huc nunc transferri. Etsi autem in Cyri poeta sequitur eorum opinionem, qui Nisi fuisse filiam eam Scyllam, quae in avem sit mutata, sputant,J tamen hic aliud sequi libuit. Spropterea non necesse est vocem illam, aut, interponere. - Sic Ovidius III. Amorum Elegia I 2. OG. 2I.J in monstrum marinum versam scribit: Per nos Scylla patri canos furata capillos Pube premit rabidos inguinibusque canes. Et tamen in Metamorph. lib. V m. G. IG. seqq. Jaliter tradit. ex libidine igitur Virgilius quoque modo hoc , modo illud sequitur. Propert. lib. 1 v. iu

203쪽

196 IOANNIS MARII MATII

in Elegia de Tarpeia, in marinum monstrum mutaein tam hanc Scyllam refert El. 4. G 37 JQuid mirum, in patrios Scyllam saevitae capillos 7 Candidaque in Devos inguina versa canes pHyginus quidem variis in locis Scyllas plures fuisse scribit. Unam Pallantis S Styges filiam. in Genea J Alteram Typhonis & Echidnae. quam, superiorem partem mulieris , inferiorem alibi Fab. 131.J canis, alibi Fab. 123. J piscis cum sex canibus habuisse scribit. Tertiam filiam Nisi, quae in Cyrim piscem, non aVem, Versa sit Fab. 198.J Qua tam Cratetis fluminis a Glauco adamatam , & veneficiis Circes canes ab ejus inguinibus natos, a Ulysiem deinde esse persecutam. Fab. I99. J Quamquam alibi Fab. 123.J idem Hyginus Typhonis hanc fuisse filiam narrat. Quinctam Danai, quae Ρroteum consobrinum fratrem, Aegypti filium interemit. Fab. 17o J Homerus S Didymus O sue XII. V. 124.J Scyllam, quae socios Ulyssis vexavit Ρhorcynis & Crataeidis, quae a Μagis Hecate dicitur , filiam scribunt fuisse. Palaephatus cap. 21.J Scyllam navem fuisse sentit, qua Tirrheni, qui tunc piraticam faciebant, ita Ulyssem sint persecuti, ut vix beneficio flantis venti evadere potuerit. At Virg. in Cyri G. 69.J meretricum mores hoc monstro cecinit designari. Ac ne huc omnia Congeram, ad Commentatores Homeri lectorem rejicio, ubi monstrosae formam Scyllae descriptam leget. Mythologiamque Fulgentii satius est ex ipso lib. II. cap. 12.J, quam eX nostra annotatione perdiscere. Ρausanias Corinthiacis, poetis longe verisimiliora tradit his Verbis. cap. 3 . p. 192. JSγllae proditione cum Minos Sc3llaeum promontorium

V Megara cepiset, S llam repudiavit, S Cretens-hus imperavit, ut e naui praecipitem darent, quae suctibus

204쪽

ctibus ad Scyllaeum est acta. ejus cadaver ab avibus marinis dilaceraturn es. Fabulam quoque Terei, quam varie narrant Τ cum Hesiodo Ovidius --ram. VI. G. 424. seqq.J S alii non pauci Tereum in Upupam mutatum comminiscuntur. At

Hyginus Fab. 43 J in Accipitrem. Apud Hy

ginum S Ovidium Philomela in Lusciniam, Ρrogne in Hirundinem vertitur. at contra Hesiodus Prognen in Lusciniam, Ρhilomelam in hirundinem transformatam canit. Plutarchus quoque

II. lib. Sympos. Quaest. Quaest. 7. pag. 727. D. JS Aristoteles III. de arte Rhetorica cap. 2. J ' eX Gorgiae sententia Philomelam in Hirundinem mutatam tradunt. M. etiam Varro Ρrognen cecinit Lusciniam factam, cum sic scribit. lib. I v. de L. L. p. 21. Ei Stephani. J Lusciniola luctuose canere exi- limatur , atque ese ex Attica Progne in luctu facta avis. quam opinionem multi quoque alii sunt secuti sa) , quorum Verbis citandis supersedeo. Proserpinam raptam in Sicilia ex Ovidio, Claudiano, S aliis cum Latinis, tum Graecis, sciunt omnes. At in Creta Bacchylides. JuXta Oceanum mo tuum in Insula Cereris Orpheus. Quamquam idem Orpheus in hymno Typhonis contra canit. In NMpis Demades. In Attica Phanodemus tradiderunt, ut est apud Scholiasten Hesiodi ad Theogon. pag. 3o3. Ei minis. J. In Peloponneso autem apud Erasinum Fluvium Ρausanias in Corinthiacis scap. 36.J. De Circe eadem fere esto concordia, & de Sirenibus. ut si quando apud aliquem scriptorem diversa ab iis,

quae

sa Ita apud AehiII. Tatium Lib. v. p. 283. in expositione fabulae , in qua Terei haec historia erat depicta. 'A

205쪽

1 3 IOANNIS MARII MATII

quae apud alios legeris , invenias , aequi boni facere debeas quidquid occurrat: S in lucro ponere, quod antea ignoratum didiceris. non autem alium ex alio auctorem quod faciunt nonnulli) emen. des , id est , corrumpas: credens falsum S dec plum illum fuisse.

CAΡUT LXXI. Loca aliquot Hirgilii illustrata. Cantantes licet v qua minus via laedet ea J

mus.

Alexander Aphrodisaeus problemate LXXVIII. quae ad hunc locum Virgilii sex Eclog. IX. G. M. faciunt, sic ait: Cur, qui onera ba fulant, cantantes ambulantpiidemque, qui trahunt 2 Quia modulatione rationalis anima oblatitur. quo si, ut in eam conversa, minus ipsum sensum suscipiat. unde esscitur , ut tantopere onus ipsum non jentiat. hac ratione solae, cur in funeribus tibia ac t7mpana adhibentur,

-- Nam te nec sperent Tartara regem. Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido. ab Theognide sumpta est sententia. OG. 119I.J

Umbra quoque Achillis Odri λ. si 488.4 Ulyssi,

qui Achillem felicissimum dixerat, sic respondet:

Ad quae carmina iterum respeXit Virg. D. VI.

u 436.J cum agit de iis, qui vitam perosi sibi

mortem consciVissent, .

. v. quam

206쪽

ANNOTATIONES. CAP. LXXI. 19

- quam vellent aethere in alto Nunc S pauperiem,'duros perferre labores.

Teque sibi generum Teths emat omnibuS undis. . Sponsa venire in manum , S coemere dicebatur, non autem socer aut socrus. ut nihil aut parum faciant ad sententiam Virgiliani versus, quae ibi Servius de coemptione dixit. Itaque ego arbitror poetam respexisse ad historiam , quae est apud Ρlinium lib. IX. cap. 16. Sunt inquit) S in hac parte Naturae auguria. sunt S piscibus praesita. Siculo hello ambulanti in littore Augusto, piscis e mari ad pedes ejus exiliit, quo argumento vates respondere , Neptunum patrem adoptantem eum sibi Sex. Pompejo repudiato. tanta erat navalis rei gloria. sub pedibus Caesaris futuros, qui maria tempore illo tenerent. eamdem hanc historiam piscis ad pedes Augusti ex marinis undis devoluti narrat Dio libro XLIX. suarum hytoriarum p. 395. EL Leunci. J ad quam sine dubio Virgilius respexit. Sed poeticis gratiis totam hanc adulationem venustiorem, & magis lascivientem

fecit.

- Ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpius: U justa coeli plus parte reliquit. ex historia Alexandri Magni petita haec adulatio. Curtius lib. VIII. fcap. S. l. 8.J Hi adulatores totum coelum illi aperiebant. Herculemque S patrem Liberum, S cum Polluce Casorem nodo numini cesu ros esse jactabant. . Ibid. Virg. Γυ. 4oo.' : mundi meminere sues jactare maniplos. Plutarch. in libello de tuenda valetudine. Tom. mpag. 129. A. J Siquidem absurdum fuerit corvos crocitanteἷ , galloό canentes, S sues jactandis maniplis in.

207쪽

sanientes ut inquit Democritus diligenter observare his rebus ventum , aut imbrem imminere signiscan-xeI. Sc. In Aeneidem ejusdem. Qui cupiunt cognoscere, quam sibi indulserint in comminiscenda Trojani imperii ruina multi, adeant primum librum Herodoti. quamque Virgilius S Livius S Messalla de Aenea fabulosa scripserint, legere est apud Daretem Phrygium & Dictem Cretensem. Sed, ut hic quaerendi onere lectores levem, libet quaedam ex Dicte apponere de Aenea: quae fortasse paradoxa, & nullo modo ferenda eis videbuntur, qui de Italiae nobilitate actum putent, si Aeneam inde excluseris. tradit igitur ille, Aeneam ad rapiendam Helenam una cum Ρaride profectum fuisse, susceptoque bello summa contentione pugnasse, ne Helena Graecis repetentibus redderetur. Eu dem tamen detestatum Paridis facinus illud, cum Achillem violata fide in templo Apollinis interfecit, consilium inivisse cum Heleno & Antenore de prodenda Graecis patria. Qua re peracta invitatum a Graecis Aeneam, ut secum in Graeciam transfretaret, pollicentibus opes regni partem cum Graecorum proceribus. tamen remansisse cum

Antenore in patria. Sed patefactis insidiis, quas

Aeneas post Graecorum profectionem Antenori fecisset, coactum esse aufugere. Antenoremque Trojae regem remansisse. Aeneam vero classeeomparata in Adriaticum mare pervenisse, ibique Corcyram nigram haec nunc Venetis Cursula dicitur) in Insula ejusdem nominis condidisse. Stra bo vero lib. XIII. spag. 9o6. S 9o7. J scribit Aeneam tradi ab aliis in Macedonia ad Olympum habitasse. ab aliis circa Mantineam in Arcadia C puam ςondidisse. ab Homero autem lib. Iliad. xx

208쪽

ANNOTATIONES. CAp. LXXII. gor sociJ Trojae imperii successorem extincto

Priamidarum genere remansisse, ct natos natorum Sc. his verbis:

alii legunt. fise ibid. StraboneJNυν-. N ' Aινείαο γένος πάντεσσιν ἀνοίξει.

S de Romanis intelligunt.

CAPUT LXXILMens, imago, imaginatio, figurare, species. of Virgilius eapositus.

pro desiderio poni observat Petrus Victorius lib. VII. Lectionum Variarum. cap. 6.Ja Virgilio eo versu Georg. III. Γυ. 267.4Et mentem Vmus ipsa dedit, quo tempore Glauci Sc. Ego vero cum intelligam Veneris desiderium commune naturaleque omnium animantium, non equum

rum praecipuum esse, libentius ibi apud Virgilium mentem pro figuratione, imagine sive imaginatione S specie interpretor: quae in equis in aliquibus regionibus , veluti in Lusitania, S ubi. que .in gallinis est praecipua, adeo, ut etiam si marem non habeant, hac figuratione tamen concipiant & pariant. Columella me in hanc sententiam impellente. qui lib. VI. cap. 27. sic scribit de equarum conceptu loquens: Non dubium es, quin al, quot regionibus tanto sagrent ardore coeundi feminae, ut etiam I marem non habeant, as ua S nimia cupiditate Murantes sbi ipsae Venerem, cohortalium more avium ven o concipiant. Quae enim Poeta licentius dicit ἰ

209쪽

Scilicet mnte omnes furor es insignis equarum. Et mentem Venus ipse dedit. quo tempore Glauci, ct quae sequuntur. Porro imaginem sive imagin tionem significare figuratam sibi ex nimio vel desiderio vel metu, Vel quopiam alio motu rem vel appetitam, vel formidatam, satis est duobus testibus probare. Virg. lib. VIII. f. 556.J Vota metu duplicant matres, propiusque pericla It timor, θ' major mortis apparet imago. Plin. lib. XX. cap. 7. de lactuca loquens: Semine triato ex vino poto libidinum imaginationes in somno compescit. Q. quoque Curtius lib. VII. cap. I. g.

36 J non dissimili figura species dixit: Utinam prudentius eset filicita proslio, F non inanes quoque spe

cies anxio animo Ruraret.

CAΡUT. LXXIII. Nuptiarum Thetidis historia.

Non alienum Videtur, addere his meis commentationibus , quae de Thetidis nuptiis Dictes Cretenssis scripserit. lib. V I. cap. 7.J ne fabulam esse penitus credant. Uti 'nquit) inter cetera oriaginem etiam nuptiarum Pelei cum Thetide Chironis s-sia, Ch fppo atque Arato narraverit. Qua tempes te multi undique Reges acciti domum Chironis, inter ipsas epulas novam nuptam novis ac magnis laudibus veluti Deam celebraverunt: patrem ejus Chirona appellantes Nerea, ipsamque Nereidem. Et ut quisque eorum Regum , qui convivio interfuerant, choro modulisque carminum praevaluerat, ita Apollinem Liberum-τε , se ex feminis plurimas Musas cognominaverunt. Unde ad id tempus convivium illud Deorum es appel

210쪽

ANNΟΤATIONES. CAP. LXXIV. 2o3. CAPUΤ LXXIV. Conjurator. συμμμηρ. F Virgilii versus illustratus.

, quem Plautus Trinummo nisi fal--- lit memoria) Coluratorem appellavit a) , Athenis praefectus erat, qui in portu vel ad urbis portas advenas jurejurando cogebat profiteri nomen , patriam, & negocia, institutus a civibus civitatis securitati consulentibus. ne scilicet in urisbem hostes viri imprudentibus Atheniensibus per simulationem alterius negocii ingrederentur. Hanc Consuetudinem crediderim respexisse Virgilium lib. I. Aeneid. DG 417.J cum ait: Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram, aut veniendi exposcere caussas.

CAPUT LXX V. Horatii Gersus declarati. Oculo irretorto spe

ctare. respicere. misere numer0. Redditum Θri solio Phraatem Dissidens plebi, numero beatorum Eximit virtus, populumque fassDedocet uti Vocibus, regnum'Diadema tutum Deferens uni propriamque Laurum, Qui

ta) Respicit Plautum in Ginummo Act. V. R. I. V. 3 ubi ita scribitur : Census cum Μνatori, recte rationem dedi. verum eo in loco per juratorem intelligi Censorem , Pop. Romani magistratum, docuerunt. Viri Docti: imprimis Gν neo. Observ. ias. IV. σο. 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION