Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Plotius Tucca professionem praedicationemque personae auctoris Aeneidis. Norant Epopoeiam φαματικὴν potissimum esse: S in imitatione maxima ex parte versari, & consistere: & per inductas personas narrando fabulam peragere. Itaque Demetrius de Homeri Iliade loquens illam nominabat. Norant, inquam, Ρoetam raro immiscere se : nec fere nisi prooemii, & implorandi numinis , & conjunsendi causia inductarum pedisonarum conloquia Ipsum loqui. Hinc frequentissimum , S ignaris poeticae artis immerito odiosum illud apud Homerum, τον Laudaturque idem Homerus hoc nomine etiam plus ceteris : & magis poetam, quam reliquos in hac quoque parte esse Aristoteles de Poet. cap. I 3.3 raedicat. ut inepte cum Servio apud Virgilium

Georg. II. V. 475. J illi faciant: qui versum illum 43.J Horatii in Epistula ad Pisones

Hoc amet, hoc spemat pro lsi carminis auctor. exponunt: poetam debere judicium sensumque suum re vel probanda, Vel damnanda ostendere. quorum opinio prorsus est rejicienda: quippe quae imitationem maxime imminuat. Si ergo ut ad propositum revertar offendit, ct ab arte discedere judicatur poeta, cujus persona frequenter & ultra illas occasiones, quas narraVimus , loquitur, quanto evidentius graViusque peccat in Epopoeia ille, qui se profitetur, S indicat Τ & poematis auctorem praedicat quam rem facit hic Virgilius his primis versibus: Ille ego, qui quondam aracili modulatus auena Carmen, egressus sivis, vicina coegi,

in quamvis avido parerent arva colono Gratum opus agricolis. At nune horrentia Martis Arma, virumque cano.

292쪽

OPINIONES. LIB. I. cap IV. 28squo genere gloriandi etiam utitur in fine Georgia,

rum, sic canens:

Illo Virgilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis forentem ignobilis ocL

Certe Homerus in tam longo utriusque fabulae cadimine, aut alio, quod meminerim, Poemate numis quam , ne nutu quidem se indicat: nedum auctorem poematum prodat: nisi forte in se iocatum esse velimus credere eo versa. Γ172. 'mni in Apollinem.J

Hine illa Varii & Plotii ad nostrum poetam chirudigica ἐπικουρια. hinc illa capitis amputatio. At, Obiciat aliquis: non solus, neque primus Virgilius hoc fecit. Orpheus apud Graecos in suis Argonauticis quoties se ostendit S canit 8 Ovidius apud nostros, ct certatim postea alii multi testimonio se suo legentibus produnt. Nil agit exemplum, litem quod lite diremit. respondeo ego. Deinde rationibus, non auctor, talibus in hujusmodi disceptationibus est pugnandum. ne sileam , esse quidem Orphei nomen apud

Graecos maxime celebre, S cum Veneratione canintatum. qui tamen testimonio Dionysii atque Aristo. telis nusquam umquam fuit. Et quae Orphei nomine circumferuntur scripta carmina, ea ad alios certos referuntur auctores. quorum, aut cujusvis alterius praesertim deterioris κόμματος adlatum testimonium non potest Epopoeiae verecundiae necessariam imitationem vel tantillum labefactare. Ex his adlatis rationibus constant caussae sublati a Vario & Tucca principii Aeneidis. Statuamus igitur , quoniam Homerus, qui est exemplar Epopoeiae, fabulas perpetua quantum quidem natura ipsius Epopoeiae patitur imitatione

293쪽

he peragit: neque umquam se nomine aut indicio alio ullo ostendit: quoniamque illi poetae maxime commendantur, & boni poetae praedicantur, qui ad rationem poematum Homeri sua poemata maxime conformant: quoniamque hac in parte Vir- gilium vel neglectione, vel imprudentia, vel judicio recessisse praedicatione sui nominis ab Homeri exemplo S a doctrina Ρlatonis atque Aristotelis, S ab artis Epopoeiae ratione Varius S Tucca animadverterunt, idcirco quattuor illos versus jure sustulerunt primos. Illud sane miror, non evdem esse usos animadversione in pari Virgilii licentia, cum alibi fortasse , tum in illis versibus, qui nunc Occurrunt: quos eX persona poetae ipsius, non ex persona ficta dictos, ut adponam argumentum hujus disputationis omnino postulat. Libro igi

tur Iu Aeneidis OG 65. seqq.J sic est.

Heu vatum ignarae mentes: quid vota furentem,

Quid delubra juvant pEodem lib. Im 4o8. seqq.J Quis tibi tum Dido cernenti talia sessus pultasve dabas gemitus p cum litora fervere late Conspiceres arce ex summay totumque videres Misceri ante oculos tantis clamoribus aequor pLib. vii. Γυ. 733 sm J . .. Nec tu larminibus nostris indictus abibis Oebale.

Fortunati ambo, siquid mea carmina posunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Adcolet, imperiumque pater Romanus habebit.

Non ego te, Ligurum ductor, fortissime bello, Transerim, Crane: N palicis comitate Cupavo.

294쪽

Hic mortis durae casum, tuaque optima facta, Si quasdem tanto' ut operi latura vetustas, Non equidem, nec te juvenis memorande silebo.

Nescia mens hominum fati, sortisque suturae , Et servare modum, sublata secundis.

Iurno tempuI erit, magno cum optaverit emptum

Intactum Pallanta, V cumspolia isa, diemque

omnibus, inquam, in his loAs hi versus censurani eamdem meruerunt: quoniam nullam imitationis ne umbram quidem, sicut nec illi primi, habent. Sed fortasse emicans splendor orationis opportune ac decenter a longa imitatione alio conversae visa est L. Vario, S Ρlotio Tuccae digna dissimulatim ne & venia. Certe, ut Smaragdus in pala aurei anuli pulchritudinem Teddit pleniorem & blandiorem , ita ibi eae conversiones quantum studia i gentium laut audientium expergefaciunt, eXcitant, ct 'tollunt 3 S mistura privati poetae sensus quantum adficit animos jam per se ipsos dolore aut lamtitia commotos 7 ut quantum a praescripto artis hac libertate atque audacia sit recessum, tantum ornamenti, adcessione hujus Veneris & Gratiae sit ad orationem additum. optima igitur ratione quamquam quomodo optima, ubi uritur aliquid aut secatur 7 S, si mala est medicinae curatio, bi aliquid naturae perit, certe illa pessima, ubi capiti sed tamen optima ratione Varius & Tucca amoVerunt primos quattuor versus, alienam ab imbiatione Epici poetae professionem & ostentati nem sui indicati nominis continentes. Optima inquam tertio) ratione: si ubique voluigent, aut potuissent, aut admoniti essent idem praestare. eo, I aut

295쪽

188 IOANNIS MARII MATTII

aut consilio, aut facultate destituti debuerunt, ibi nihil audendo , suum poetae judicium relinquere. Haec est mea de facto Varii & Ρlotii in hac parte opinio. Quod ad duas illas voces adtinet, Amma Virumque, persevero in sententia: vocabuislumque Arma supervacuum omnino: & in duplici actione promittendo peccasse poetam , j

dico.

Amplius superpondii loco addamus. Ab eadem, qua Virgilius, forma dicendi orsus est inceditus isse poeta: quem Horatius a conneXa continuataque inter se plurimorum librorum, S idem so . taue argumentum habentium congerie Θclicum adpellat fArt. Poet. G. I 36.JFortunam Priami cantabo, nobile bellum. Etiam parvae Iliadis auctor, qui Stasimus putatur, simili exordio est usus.

ut non adimendum sit idem jus Virgilio, quod Cyclicus ille & Stasimus multo ante sibi sumpserunt. praesertim cum in Virgilii versu verecundia sit inlusirior: qui duobus tantum verbis his, Arma Virumque , rem unam demonstrat: illi incisis binis. Quod adtinet ad confirmandum, unam tantum esse actionem Aeneidis, ad hoc testimonium etiam dicunt Veteres graves poetae. Propertium eXc, pio : qui personam & rem conjungens, tradensque, non quid facere debuerit, sed quid fecerit Virgilius, sic scribit. lib. IV. Eleg. 2S. V 63.3Qui nunc Aeneae Trojani suscitat arma. Sulpicius Apollinaris. in Pithoei Catal. Lib. 2. p.S7.2 gserat haec rapidis aboleri carmina fammis Virgilius, Ph gium quae cecinere Ducem.

Cornelius Gallus Virgilii jucundus sodalis. sibid.

296쪽

oΡINIONES. LIg. I. CAP. IV. . 28s Sed vetuit relegi, si tu patiere , libellus:

In quibus Aenean condidit ore sacro: Ecce hic utrobique de Armis nihil: de Viro omnia. Ne illa quidem opis Musae imploratio lib. VII. facta est a Virgilio ad novi vel diversi operis exordium significandum. Sed quia majora superioribus opera tractanda sequebatur,'quorum expositio etiam propter vetustatis longinquitatem , & propter V rios, obscurosque casus & eventus ad explicandum; atque fidem es auctoritatem comparandam humani ingenii atque itidustriae vi, atque acumine visa est altior atque inpeditior, idcirco versibus illis, qui supra positi sunt, subsidium poscit a Miisa exemplo Homeri: cui ad recensendum nomina ct numerum navium , ducum , S costarum , negociues multipleic, varium , & vetustate prope obliteratum, ad opem numinis honfugiendum fuit plusculis versibus: quorum initium est.

quem morem saepe toto opere usurpat uterque poeta in narrationibus visis opem humana ope initructiorem postulare. Quod ad duas illas voces adtinet, Arma, Vtiminime, persevero in sententia: vocabulumque, Arma, supervacuum omnino judico. . . . Cum haec commentarer, sorte adcidit, ut Antonius Troilus Bentivolius patricius Alexandrinus domum ad me salutandi & visendi gratia veniret: quod facit ille saepe grata recordatione memoriam conservans meae in se erudiendo diligentiae: duri stipendia disciplinae nostrae cum laude & feliciter

adolescens mereret. Serit ille Varios mecum sermones: & cum maxime se a me adtente audiri animadvertit, tunc a proposito data opera deflectens, laudare se ait omnem vitae meae rationem,

297쪽

una re excepta. abuteris, inquit, Μatti modestia:& in ea adhibenda extra modum nimium quantum exsilis S prodis: quasi consulto id facias: quo probes , non satis recte sentire Romanae eloquentiae atque sapientiae principem : qui nullam in modestia, quae est reliquarum Virtutum omnium gratissimum temperamentum, eXsuperationem agnoscit: cum aliae omnes virtutes medium sint inter duo exintrema vitia. Dicam μαθωερον, σαφέςερον. Tu in utenda amicorum liberalitate modum adhibes

adstrictum nimis & parcum; raroque, & quasi res giens , ad tui cupidissimos adcedis. Abige quaeinso ingratam mihi contationem istam, & inutilem verecundiam hanc jube. aliquando tandem longius valere : & quae sunt facultatis & virium mearum, omnia tibi ex locupletissimo penu meae voluntatis juvandi tui ample & audacter Prome. Laudis ego avidiusculus sum: fateor enim ingenue Verum. Εam , si fortunas meas putabis tuas, &, si illis ibbene frequenterque uteris, hauriam ex sincerissimo sonte largitatis mihi natura ingenitae , & usu a diae. Nulla est magis certa nec magis compendi ria ad gloriam via, quam benefaciendi. Haec,&hujusmodi multa saepe mecum non gloriose & j elans , sed sentiens, disputat Troitus graviter &docte: edens interdum signa dolentis animi, si quem sibi in desiderio gloriae certare animadvertat.

ad quam semper spectans per parentis & patrui, Ε cellentissimi & Sanctissimi viri, Guarnerii Troili Bentivolii, hujus civitatis Episcopi, & reliquorum majorum vestigia pleno gradu alacriter ineedit: quorum in sanctiore Larario, & per ampla atria expositas habet imaεines: in quas intuens ad eorum exemplum se fingit & format. Et fortasse paucae hie familiae sunt ut Bacienos, Capuanos,

298쪽

Ferrarienses, Florentinos, Fosianenses, Mediola- nienses, Neapolitanos, Placentinos, Taurinem jses, universos a Castellatio Alexandriae oppido antiquo , S propter pomoerii amplitudinem & incolarum frequentiam urbis instar, oriundos praete eam) fortasse, inquam , hic in urbe plena nobilium exemplorum , tot probitatis, doctrinae, innocentiae, honorum, dignitatum, S imperiorum insignia ostentare possunt. quorum omnium Virtutes , res magnifice gestas persequi scribendo operae mesoris, & ocii, temporisque diuturnioris impeniam postularet. Attamen Guarnerium . Troitum Bentivolium Praesulem nostrum universi vos novistis, qua integritate, Deus boney qua doctrina' qua sanctitate' qua innocentia hominem lNondum agitur . octavus annus , peracto censu a Quaestoribus Regiis, relata sunt equitum gravis 'armaturae inventa capita LX. ex Sente Trotta. Vix singulae civitates, severa eXactione, turmam . unam possitnt conficere. una gens Trotta duas dedit. Ommemur bene manibus Fadini Canis : qui ca- ita per proditionem Alexandria ingentem ubique,ed insignem in familia Trotta stragem dedit, imitatus Ioannis Narbonensis Comitis Armeniaci facinus , qui paullo ante idem , sed re infecta, ten. taverat. Quippe cujus universus exercitus Iacobo Verminensi duce ab Alexandrinis, ante urbis moenia, aequo S aperto campo, ducentibus copias Trottis, quas multas ct bellicosas coegerant ex clientelis, quae illis fuerunt in patria, ct alibi, captis Ducibus occidione occisus est. . Ex hac gente ab hinc cD. annis, S amplius, eXstulerunt tota Italia plurimis annalium atquehistoriarum monimentis celebrati, Iurisperiti ab omnibus It liae gymnasiis certatim ad se magnis praemiis vocati, T a . Ora-

299쪽

x a JOANNIS MARII MATTII

oratores, Philosophi, Scriptores in omni idiomate & facultate docti & eloquentes, Magistratus, Centuriones, Tribuni militum, equitum gravis &levis armaturae Praefecti, magnarum copiarum Duces, amplissimarum tota Italia civitatum Rectores, Supremi cum imperio & potestate exercituum

Imperatores , Episcopi, Archiepiscopi, Hierosolymitani atque aliorum ordinum S religionum Ε-quites, Comites, Proreges, Principum ac Regum Vicarii, Procuratores Regii a Gallis Μares halchi adpellati, a Secretis, & Consiliarii, Legati ad maximos Reges, Respublicas , Imperatores , ct Pontifices Max. Reginaldi, Petri, . Robergoni, , Francisci, Andreini, Gabrieles, Ioannes Gallea-cii, Boni Joannes, Antonii, Andreae, Baptistae, Galleacii, Facini, Garganisi, Marci , Baldasia- . res, Bernardi, Ioannes Aloysii, Aloysii, Luchunt, Bernardini, Friderici, Nicolai, Alberti, Emanueles, Matthaei, Ioannes Augustini, Camilli, Ssortiae, Joannes Baptistae, Ludovici, Guasenerit, Alexandri. Ad reliquorum veterum Troitorum enumerationem, qui alicujus virtutis laude nomen sunt consecuti, libenter adcederem. sed videor videre , sisti mihi ante oculos centum capitum beluam : ad quam domandam S conficiendam imploranda est opera atque auxilium Iolai mei Gulielmini Schiavinae, Sacerdotis Canonici fani ΜaX., cum omnis historiae, tum in primis Alexandriae patriae suae scientissimi. Ille pro sua in me benevolentia & observantia fuit enim alumnus SchOlae meae) gratiam hanc, sed ad finem , me libente , &, ut sic fiat, postulante libenter inibita Interea ego hic aliquot viventes recensebo; quamquam de iisdem cum multis aliis in fine mentio iterum habenda est.

300쪽

OPINIONES. LIB. I. CAP. IV. 293

Floret nunc Antonius Troilus Bentivolius Fr sonariae Dominus: de quo supra diximus, Spaubio post latius dicemus. Est eum fratre Comes Ludovicus Troilus Bentivolius virtutibus morum atque naturae ornatissumus , magnificentia & animi altitudine magnis regibus comparandus: qui tunc se diem perdidisse dolens praedicare solet, in quo non aliquem re aut opera sublevarit sua. Clarus est in scientia & exercitatione armorum .

Galleacius pater, & Aloysius filius Trotti Benti-volii, qui Philippo Regi invicto fortissimis nunc

Italorum, nunc Germanorum copiis, omnibus in bellis, ubicumque illa gerantur, Tribuni militum strenuam, fidelemque operam naVant. Albertum occupat res non tam familiaris, quam publica: quam non habet fortunis suis inferio

remo

Aymonetus Troitus Veteranus centurio, qui multis emeritis stipendiis, annis S auctoritate vi tute parta gravis incedit. Alexander in subalpinis Liguribus contra Sabaudienses , qui seditione facta ab Duce Carolo Em nuele, sumptis armis rebellaverunt, secutus fidem Amadet Valpergae Comitis Massini mei veteris patroni stipendia cum honestis titulis meret. Lucianum Dux Sabaudiae intellecta ejus in adimis prudentia & robore ad se evocavit, honore &stipendio centurionis decoratum. Antonius, Ioannis Augustini filius, gravis armaturae Eques. Franciscus Bernardinus, gravis armaturae Eques.

Alexander Iuris peritus in curia & foro operam praestat adsiduam & fidelem. Joannes Nicolaus Iuris peritus, Latine Graec

SEARCH

MENU NAVIGATION