Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

que eruditus, qui Musam Homeri docuit non minus Latine, quam Graece canere, fortunas suas saepe adcusat: quarum procuratione interdum a studio doctrinarum, quas a puero adamavit, invitus S maerens abstrahitur.

a Multi quoque alii se mihi offerunt. sed fidei meminisse debeo , quam initio dedi, cum brevitatem promisi. Attamen injurius mihi ipse sim, nisi cum Joannne Baptista filio Iureconsulto semper in honestissimis advocationibus occupato, cui a puero senilem auctoritatem singularis prudentia comparavit, Camillo patri Mediolanii Regio Senatori, orna. mento & columini sanctissimi illius ordinis, ad quem per omnes gradus duce Virtute, conscendit, Musarum patrono, meique amantissimo hic in fine recenssionis honestissimum locum tribuam. . Consulto sedem hanc illi reservavimus , imitati peritissimorum Ducum consuetudinem: qui fortissimo cuique militi postremum in acie adsignant lo

cum.

Claudat igitur Camillus Castellacius Troitus, tamquam Triariorum Primipilus, nobilissimum Troilorum agmen. Ominemurque S precemur: ut, quem honorem illi virtus ambit & parat, eum vivente &laetante Mattio consequatur. Sed ad Antonium

revertamur.

Ille in animadversione mea in primos I V. principii Aeneidis Virgilii Versus , quos egere conre ctione dicebamus, quantum specimen doctrinae &judieii dedit Ubi laudata & probata prius opera S sensu meo lamentari graviter coepit S miserari iniquam sortem Virgilii: cui, sicubi forte laborare videatur , statim curiosi atque acres animadversores plurimi insurgant: qui non contenti sua

judicio illudque plerumque braeceps est, ct te-

302쪽

ΟΡINIONES. LIB. I. CAP. IV. 29smerarium) aliis etiam indicant & produnt. Cum

interea patronus & adjutor adparet nemo. nemo Opitulatur, nemo poetae caussam suscipit. Tu autem, Μatti, tantus tanti poetae admirator & pra dicator non ades 7 non illum delicias tuas defendis ct foves 8 An miserari satis est, securum reliqui quin tu totius mentis atque animi intentione cogita & excogita. Tentatum quidem caput est agrasi satoribus, non abscisum tamen. nec jacet omnino exsangue S eranimatum cadaver. Spiritus inest.

spes sit. Tu, si forte provincia ista fidei &judi- , Cio mandetur tuo, quid nic agasy quid consilii capias y Ecquid audeas tua cura dignum ' dignum poeta 7 dignum tuo in illum studio , ct caritate 8 nihil, ε, ἔγω, post tot saecula, & post: tot doctorum virorum hic conniventes ne graviore verbo utar oculos tentem, aut audeam. Arbitror tamen eosdem Varium & Tuccam nobilius qui, iam in ea censura fuisse conaturos: nisi impositae

sibi ab Augusto legi parendum esse omnino statuissent: quae demendi tantum, quod non probassent, dabat, mutandi aut addendi adimebat facultatem. Equidem nisi haec conditio sui eos ossicii admonuisset, arbitror librum sic inchoaturos fuisse. Die mihi Musa Virum, Trojae qui primur ab oris Italiam fato profugur Lavinaque venit

Si se esset inchoatum, integra atque egregia emicuisset principii Odysseae Homeri aemulatio. & uno, Viri, vocabulo, ut facit etiam Homerus, cum dicit: Πλάγθη. S reliqua.

303쪽

poe1cae esset obtemperatum. At, inquiet aliquisiimploratio numinis bis fieret: primo, Dic mihi Musa Virum. Deinde, Musa mihi caussas memora. At, respondebit alius, sic esset Virgilius Home rum imitatus: qui & ipse, & quidem pari cum Vidigitio XI. Versuum numero bis idem facit, cum sic canit initio Odysseae.

Των ἀμορέν γε Θεοἰ θύγατερ Διορ εἰπὲ- αι,. Quilibet conferens hoc nostrum principium cum prooemio Odysseae non solum agnoscet absolutam aemulationem, sed etiam perspiciet, insignem de, corem, alumentumque, atque adeo integram i solumitatem aegre habenti principio Virgiliano

fuisse adlatam.

Idem Antonius, etsi honorificam optabilemque sortem fatetur esse , censeri S praedicari laude &virtutibus majorum 'orum, tamen judicat mis rum esse S infirmum praesidium , habere rationes existimationis S gloriae, a parentibus & avisjuspensas, S de illorum fama totos pendere. Ipse suae se gloriae auctorem, se ex se ipso aestimari vult. Hanc ille esse veram, solidam, & firmam gloriam indicat. Ad hanc non hereditariam, sed rarie suam, intellio animo semper consimat Sat. Huc omnes sitas cogitationes intendit. Et dum adolescit aetas & adceΘentes anni ad excellentiores artes , S ad studia negociaque graviora viam sternunt, & parant, quod habet a cura rerum domesticarum temporis reliquum, illud cum in equitando S venando , ludicrisque certamin, bus: tum in historiarum veterum & novarum mo

304쪽

OPINIONES. LIB. I. CAP. IV. 297nimentis lectitandis ponit. Inde locupletem S inis justrem copiam exemplorum ad vitam instituendam S colendam sumit. Audit & me saepe privatimes publice docentem: sodalibusque & comitibus praedicat, nihil esse viro nobili doctrina honestius,

seque a me semper auctiorem laetioremque discedere. Quam facultatem ut etiam longius absens habere possit, orat atque obtestatur: ut quam primum hae commentationes meae in communem quidem omnium , sed maxime in privatam utilitatem suam publicentur & exeanir unde , tamquam a

mutis magistris semper possit honestissimae frugis lucrum legendo facere. Hilari S prompto animo pollicitus sum quid enim roganti & effagitanti Antonio negare Mattius potest y & nunc me fidelibero. Vos meae Vigiliae eXitis, utinam felicibus , faustisque auspiciis : certe docti atque amici Antonii judicio , S testimonio comitatae & commendatae. Inchoavimus a poetis narrationem hanc. eamdem determinandam Iurisperitis mandemus. Ba

tholus scribens ad legem primuin D. de Parilis , dum Ier oppositionem inlustrare conatur definitionem acti traditam a I. C. in haec verba: Pactum est duorum pluriumve in idem placitum S confessus: opponit, male interpositam particulam illam, El. quia Placitum & Confessus idem sunt. interponi autem copulam inter diversa. respondet, figurate locutum

fuisse . C. ac perinde ita esse sumendum Placitum B Confessus, ac si dictum fuisset, Placitus

confessus: subdens. Ex quo nota, quod quandoque copula cadit inter duo : quorum unum de necestate ines alteri. tunc illa duo resolvuntur in unum, sicut Adjectivum alterius ut in Virgilio.

305쪽

Bartholus fuit fortasse Iuris, quam Grammaticae peritior. Si tamen hujusmodi expositionis ipse auctor fuit. namque multi alii idem tradiderunt. Fortasse locum habebit in ejusdem poetae versu lib. XI. Γυ 747.J Arma , Virumque serens. id est, virum cum armis ipsis. Addendum etiam hoc est. το At, in illo versu

-. - At nunc horrentia Martis Arma, Virumque cano. -- -

παρέλκει, & supervacuum est. Idem adcidit simili& ejusdem sensus particulae, Sed, in fine prooemii Rhetoricorum ad Herennium. De re dicere incipiam. Sed s te prius admonuero: artem Ine exercitatione dicendi non multum juvare. .

C A P U T V. Donatus defensus. O disseam prius, deinde Iliadem ab Homero jcriptam.

Male accipiunt nonnulli haec auctoris vitae Vim gilii, quae a multis Donato vindicatur, Verba : Novissime Aeneidem adgressus , opus varium multiplex, quas amborum Homeri carminum in-sar. Arbitrantur, Donatum his verbis tribuere A neidi actiones duas: Errorum scilicet S Belli. Sed falluntur. Laudat Donatus frugalem, instructam tamen omni copia ct instrumento absolutae eloquemtiae Virgilii brevitatem: qui, quod Homerus duobus poematis est persecutus , ipse uno poemate &librorum multis partibus pauciore numero, & Actione una sit compleXus, servato Homeri ordine: cui judicio doctorum virorum Odyssea, non Bias fuit prior lucubratio.

306쪽

CAPUT VI. Exposita varie duo Virgilii loca.

Ρrogeniem sed enim Trojano a Ianguine duci

Audierat, larias olim quae verteret arces. Hinc populum late regem, belloque superbum Venturum exscidio Librae. Sila volvere Parcas. Versus Virgilii sunt ex Aeneid. lib. I. 23. seqq.Iomnibus noti: in quorum expositione diversi abeunt docti viri. Hic utinam inquit Cotta apud Cicero- nem Ne Nat. Deor. lib. I. cap.32. J tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere. Nec mihi quemquam arguere in animo est. Quae traduntur a veteribus S novis Virgilii interpretibus omnibus sunt obvia: ct nulla fere est inter eos controversia. Aliquot alii ολυ -ν huc aliquid contulerunt. . Ex quibus Patavini verba supervacaneum est pone- .re: quoniam universa ad verbum transtulit ex Sibgonio: qui caute & sapienter sic scribit in libro de Nominibus. inter Auctores L. L. Goth redi. p. 14IS.JAemilia ab Aemilio Ascanii Trojanissio, ut ait Festus. Cui rei forte adisset Virgilius cum ait. Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci Audierat, Hrias olim quae Derteret arces. Hinc populum late regem, belloque superbum Venturum exscidio Li ae. sc voluere Parcas. Etenim progeniem Aeneae N Iulii vocare videtur Sci- pionem Paulli Aemilii situm: qui Imperator Carthagia' nem exscidit. Populum autem legiones Romanas, quae ab iisdem etiam genus trahebant. Alioquin, s progeniem populum idem dicat, supervacanea videatur iteratio. Nihil tamen contra veteres ad mo. Alit iudicabunt. . Plutarchus autem p in L. Paulo Aemilio

307쪽

p. 236. A. J Aemilios assio quodam Pythagorae Mameres dictos ait, qui sumno lepore praeditus fuit: quae Graecis αἱμυλία dicitur. Laudo pudentis prudentisque viri verecundiam homini ingenitam , ct moribus

nimium quantum auctam.

Alii DL Caef ScaligerJ vocem illam , Hinc,

in hoc Versu , - '

Hinc populum late regem belloque superbum Venturum exscidio Lib3sse. non eXponunt, a Trojano sanguine,sed Adverbium ordinis faciunt: S pro, Deinde, accipiunt. Neque Exscidio , Dandi, aut Octavum casum pro ad exsic, dium: sed Ablativum esse iudicant: S eXponunt, Exsidio, ab exscidio: perincie ac si diceremus. Dein . de post exscidium Carthaginis, vel etiam propter exscidium Carthaginis, populum Venturum, id iest evasurum late regem, belloque superbum &inlustrem. Sic primis duobus versibus ruina Carthaginis praedicetur: qua stante nomen & opes Romani imperii numquam fuerint futurae tantae. Sed tentari haec quoque interpretatio potest rationibus, quas aliis eXcogitandas relinquo. Ρosset aliquis putare, duo posteriora carmina non ad Carthaginem pertinere, ted ad plura regna ejus partis Africae, quae Romanis usque ad Atlanti-Cum Oceanum sunt postea adquisita. si tamen haec quoque cura tetigit, solicitamque habuit Iunonem. . Quod ad locutionem pertinet, Venturos exscidio , Julius Scaliger vir plane singularis, nisi filium reliquisset Iosephum, virtutam patris feliciter

aemulum , lib. IV. cap. 16. Poeticae, sic scribit: Venturum eascidio Librae, locutio non vulgaris, eodem sis, quo dicimus, Venire subsidio, aut auxilio. Neque recte Servius interpretatur, ad exscidium : hoc

enim languidum. neque venturum signiscat motum, sed

teri

Diuitia

308쪽

OPINIONES. LIB. I. CAP. H. 3OT

tempus tantum : aeque ac si dicas, futurum exscidio, id es, exitio. , Ibidem. f . 27.seqq. J Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis. Necdum etiam cauHae irarum, saevique dolores

Excideranς animo. manet alta mente reposum

Pudicium Paridis, spretaeque injuria formae: Et genus invisum: S rapti Ganγmedis honores. Im adcensa super jactatos aequore toto .. relliquias Dannum, . immitis Achissi

Arcebat longe a Latio. multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Principium septimi versus est instauratio supra dictarum causarum, S quasi epilogus. in qua figura

frequens est Cicero. Namque post plures enumeratas rationes inferre solet. Ob eas res , vel, Obeant caussam. ut alias hujusmodi formas illi usitatas praeteream. Sic hoc in loco apud Uirgilium verba haec : His adcessa super: enumerationem supra dictarum rationum complectuntur: ut jam de obscuritate ulla aut soloecophane ullo amplius suspicandum non sit. Quod autem ad iudicium Paridis de Iunone peditinet , Suidas in Voce Πάριον tradit: Paridem V neris encomtum fecisse: in quo Deam hanc Iunoni atque Minervae anteferret. Inde occasionem fabulae esse apertam.

309쪽

CAPUT VILuui ex inferis ad Superos redierint. cis turnus de caelo venisse sit dictus. Litium , Sννου quinqui capta.

i fratrem Pollux alterna morte redemit:

que reditque viam toties: quid Thesea 7 magnum Quid memorem Alciden pAd hos tres a Virgilio lib. vI. LV. I 2IJeqq. J celebratos , qui ex inseris sedibus ad superos reditum soribri sint, addantur ex Diodoro Siculo Perithous cum Theseo, & Cerberus ab Hercule vi abducti. Seme len matrem Dionysius a patruo Plutone: Sisyphus a Proserpina suavitate orationis reditum inpetrarunt. Libro VIII. G. 3I9-JPrimus ab aethereo venit Saturnus Oh o, Arma Iovis fugiens, S regnis exsul ademptis. Ad ea, quae a nonnullis tradita sunt de Saturno Iani, quem Noam dixerunt, filio: & quemadmodum regno pulsus a Iove filio vellerit ad Ianum patrem in Italiam, visum est non alienum a verbis poetae adeopere verba M. Minucii Felicis ex dialogo , qui inscribitur Octavius scap. 22. in sneJ : quae lunt haec : Terrae enim s Caeli stius, quod apud Italos eqset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum, inopinato visos caelo misos: ignobiles S ignotos terrae stior nominamus. Quod vero Virgilius S Minucius cum aliis multis dicunt, Italiam a S, turno adpellatam Latium , quod ibi tuto latuerit, id omnino a veritate discedit. Nam cum, Lateo, verbum Latinum sit, Latina autem lingua multis

Ciuitiasti

310쪽

saeculis post Saturnum Originem habuerit, qui fi ri potest, ut verbum nondum natum alterius vetuis moris sit parens y Sed scriptores ex libidine hujusmodi derivationes fingunt. Ut Iurisperitis' &Grammaticis condonanda sit licentia : qui Testamentum dicunt testationem mentis: Sepulcrum, quod sit sine re pulchra: .cum illud sit, ut armamentum, ct ornamentum , ct condimentum: hoc ut Fulcrum simulacrum, & lavacrum. Idem adcidit vocabulo Albula: Uo nomine olim dictus est Tiberis, voci vetustiori Latino sermone, Aramaeae scilicet.

Lib. IX.

Bis, captam Trojam scribit idem Virgilius eo versutis. I S98.J ' BD eapti Phryger. At enim Plutarchus in Sertorio sp. FG. QJ ter c,

ptam tradit: & quidem equorum occasione semper. Primo ab Hercule ob equos, quibus a Laomedonte erat defraudatus. iterum ab Agamemnone per equum Durataeum. tertio a Charidemo, duce C rioblemae regis Thraciae, equo, qui in aditu pomiae constiterat, impediente, ne Ilienses portam foribus obcluderent. Addatur captam quarto ab Amazonibus. potaemo a Fimbria quamquam id a Rutulo objectari tune non poterat.) cuius rei

historiam lege apud Appianum Mithridatico p. 3 s. edit. Tollit.' Lib. X. . Servius in eum Virgilii versum ID.J lib. x.

Cootique leves humeris, s letifer arcus. ct tum esse scribit thecam arcus, quamquam &sagittarum etiam. . In Nonio ap. 18. p. 8OO. inter Auctores L. L. Gothos.J duplex es lectio. nam C risei, & Corici scribitur. Traditque ille, ine leve missile in modum sagittarum, adfertque ad id

SEARCH

MENU NAVIGATION