Triga opusculorum criticorum rariorum in quibus multa veterum auctorum loca explicantur, iluustrantur, & emendantur ..

발행: 1755년

분량: 552페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

verba. Subitoque adcessa furore, reddunt rationem, S exponunt, quomodo possint mores cujusque vim Fato aut Naturae facere: ut mors vel pro se, ratur ultra diem, vel properetur ante diem, Sed praestat ad brevitatem Nonii verba adponere, ut quidem leguntur: nam sunt quaedam mendi suspecta. Dubio potius quam docili .ellectu vates p0uit Mantuanus. Sed misera ante diem, subitoque adcensis furore : cum bula sententiae obverssetur versus ejus cum opinione sentiens plurimorum. Fortuna omnipo. tens, S ineluctabile fatum. Verum sensibilitatis ejus non levis ratio est, quae prima sententia philosophicum accipit intellectum e quae ait: Sui cuique mores Aortunam sngunt, omnipotens Fortuna esse donit. Quod Sallustius mire. Fortuna smul cum moribus immutatur. Ac per hoc ex ea smilitudine Fatum ineluctabile esse non poterit: quod ex una cauisia Fortuna seri videatur ij Fatum. Potes etiam Fatum morum mutabiis litate converti: ut ex his aut celere, aut tardum: aut

bonum sat, aut pessimum. Adcensa enim furore Dido amoris iniqua violentia , quia, ut ipse ait: Omnia vincit amor, ante diem merito videretur occidere, quod etiam Homeri ejusmodi est: quem Virgilius noster omni aemulatione sectatur. ἀτασθαλίνσιν μερ μορον ἄλγε εχου ν. Quod est μερ μορον, ultra decretum. 9uod δε admittitur , ut ulterius protendatur, quoniam id ex moribus factum est, quodsigniscat σφῆ ν ατα-σΘαλίνσιν , admittere poteritis, de moribus proper tam etiam Fati celeritatem: ut intra diem possi admi

ti : quoniam recipit ut Homerus ait magnitudinem ultra vim Fati. Haec ille. Sed de Fati necessit, te, S de facultate cujusque contra vim Fati Cice- To est adeundus. Ocap. 18. S 19. de Fato J Agellius quoque aliquid adfert lib. VI. cap. a. ut recentiores

taceam non paucOS.

322쪽

DPINIONES. LIB. I. CAP. XIII. 3Is , , CAPUT XII.

Pronomen pro nominibus poni. Servium falli

Pronomen non tantum pro nomine, sed etiam pro nominibus ponitur. quod negat Servius in hos versus Virgilii lib. VII. 477. J . Arte noua speculata locum: quo litore pulcher Infidiis, cursuque feras agitabat Blus. Speculata inquit Servius) locum: quo litore J. Pr

nomen pro nomine ponitur, non pro nominibus. Unda nove inter duo nomina unum pronomen posuit, nam re-

. cte , uo loco diceret. hoc semel tantum fecit. , Immo paullo ante jam id fecerat eo versu. f. 4o9.JAudacis Rutuli ad muros. quam dicitur urbem Acrisoneis Danne fundasse colonis. Sic Cicero pro Cecina scap. 7. J Quadriennium hoc st, ex quo tempore fundum veniit. Terentius Andria AEI.v. R. I. U I 8.J. Ubi ea caussa, quam ob rem haec faciunr, erit adempta his, donent.

CAPUT XIII.

Variae Lectiones in vetusto libro meo Tibulli Locutionem hanc. Non solum, usu pari non sequente, Ut. 'DUentas.

Vetus manu scriptus Tibulli liber multis in dictionibus diphthongos omittit. incuria ne librarii id addiderit, an judicio , non dicam aliis id statuendum relinquo. Rusmodi sunt Pena, Ledo, Celum, Cedo , Cesus. Idem semper habet Dentas, non Puventa. veluti Eri. Iv. lib. I. in 33-J ut praeteream loca alia.

Solis

323쪽

Solis aeterna es Phoebo, Bacchoque juventas. Scribit etiam , Idem , & Di, pro Iidem & Dii. ut hoc versu IS.J elegia ultima. lib. I. Sed patrii jervate Lares, aluistis N Idem. Sic lib. Iv. Paneg. Eleg. I. U. I 36. JIncipe , non idem tibi snt, aliisque triumphi. Verum de hujusmodi ratione scribendi alibi a nobis dicetur. Libet adscribere aliquot alias varietates ejusdem libri. quas confido lectori non ingratas fore q. lib. I. Eleg. vi. LV. 6.J ubi alii libri lib

Et pudet, F narrat facta nefanda mea. ille sic legit. Et pudet, S narrat scire nefanda mea. Eleg. IX. OG. S9.J ubi nunc est . Et plisum media luamvis obrepere nocte. Ille Et possim media Quam conjunctivi Modi lectionem antecedentia Ssequentia verba postulant.

EJῖ mihi nox multis evigilanda modis.

Ille: , ν ----ai... evigilanda malis.

- Blis eriperes verbis mihi, fidera caeli

Lucere , N puras suminis sise vias.' Luejij. N puras fulminis esse vias.

. Lib. II. Eleg. I. 6. S.JLuce sacra requiescat humus.

Illel . - , π.Luce tua requiescat humus. Bleg

ia Quas ex vetere suo codiee variantes in Tibullo lectio. nes hoc eapite profert Mattius , illas in elegantissima sua editione examinare non neglexit Brouchusus.

Diuitiasti

324쪽

Illius puro dissilient tempora nardo. Bler Illius e puro dissilent tempora nardo. in quo versu distilent verbum uno I. scriptum est , more scilicet, ut alibi dicetur, quorumdam anth, quorum, qui liquidas, atque adeo consonantes

omnes non geminabant. .

Eleg. v. Γυ 4.J Nunc precor ad laudes sectere verba meas. Ille: Nunc precor ad laudis sectere verba modos. Ibidem. G. 7S J . . Ipsum etiam solem defectum lumine vidit. Ille: - -- defectum lumina vidit.

Ingeret hic potus juvenis maledicta puellae. 'Ille: digeret hic potus juvenis mala dicta puellae. Eleg. VI. G ulr. J . . . Barbara gnotos ferre catasta pedes. Ille

Barbara luxatos.

In quem versum lege Iosephum Scaligerum ad Ei giam v. lib. 1 v. G S2.J Propertii in pentametrum

hunc versum.

Caelati medio cum saliereforo. Lib. III. Eleg. II. pr. Qui primum caram juveni. . Ille: iovi primus caram juveni. IV. Panegγr. Eleg. I. G. 6o.J bilis Artaciae. .

325쪽

Hujus quoque fluminis meminit Catullus de Smyrna Cinnae loquens eo versu S. D r. 87. J 3rna cavas Atracis penitus mittatur ad undas. Ibidem lib. Iv. Eleg. I. G 66.J Sive supra terras Phoebus, seu curreret infra. Ille : Seu supra terras Phoebus, seu Sc.

Ibidem Γυ. 67. J Vidit ut inferno Plutoni subdita regna. 1lle:

Vidit S inferno. -- --

Purior ela fit subtratos ignis acervos. Quam lectionem non oscitanter adtendendam censeo. Namque poeta videtur intelligere de flamma innocua, qualem adcidisse capiti Ascanii tradit Virg. lib. II. Aeneid. Γυ 682.JEcce levis summo de vertice visus Iuli Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas, S circum tempora pasti quale etiam flammae innocuae portentum, eodem poeta auctore , lib. VII. IV. 72. seqq. J lusit circa caput Laviniae.

Non solum tibi Pierii tribuentur honores. 1lle meliore numero. Nec tibi Pierii solum tribuentur honores. Illa autem forma dicendi est animadversione dignipsima. Ubi post Non solum , poeta non subjungit, Sed etiam e quae verba a natura ejus locutionis postulantur. Usurpatur quoque ab aliis primae notae scriptoribus, & quidem cum magna sententiae efficacitate , ct quasi impetu e pectore erumpentis

ante

326쪽

ante exspectatum Vehementiae: quando illud Non solum , quod diXi, sive Non rnodo, sive Non tantum . non sequitur Sed etiam, aut Verum etiam. Verum probemus elocutionem hanc non carere exemplis aliorum quoque eXcellentium scriptorum. Tere lius Εcyra V. sc. I. G 36. JNam non sunt solae arbitratae hae: ego quoque idem credidi. Cicero Ρhilippica ultima. cap. 3. J Nonne satis es, ab hominibus virtutis ignaris gratiam benemerentibur non referri: etiam in eos, qui suas curas in Reip. salute de Munt, crimen invidiaque quaeritur. Teremtius Phormione. O . v. R. g. b. 3. V 4 3Non id sat erat, Accipere ab illo injuriam, etiam argentum est ui

tro oblatum.

Cornelius Tacitus lib. I v. Annal. cap. S.I Non adtingo Graecos , quorum non modo libertas, etiam lia ludo impunita. Cicero pro Flacco. cap. 39. infini'J Cum tabella a vobis dabitur, Fudices, non de Flacco da-lutur solum , dabitur de ducibus auctoribus conservandae civitatis. Aretaeus Cappadox Medicus Olib. II. cap. . 3. insne tis caulis hysgnis morb. acui. J Καὶ τοι

τιμώ- Latine sic: non solum in praesentibus dignoscendis , etia1n in futuris acres divinatores sunt. Contra consueverunt etiam Latini pariter &Graeci, non praecedente apud hos οὐ iu , apud

illos non solum , . sive non modo, aut, non tantum PQ nere , sed& 'Aλλα. Libanius ουτως την οἰ-αν εἶχον - ο Ιου βουλωνται, αλλακαὶ προς πολεμιους. Cicero lib. 3. ad Atticum. Epis.

IS. med. J Hic milii primum consilium defuit, sed etiam obfuit. Idem pro Rabirio Postumo. cap. 2. J Cre- populis: in pluribus provinciis ejus versatans est:

327쪽

sed etiam regibus. Sic etiam locuti sunt Auctos Rhetor. ad Herennium, Cyprianus, ct Petronius Arbiter, & Apulejus cum alibi, tum lib. x. Aseni aurei sin princip. . . Idem statuo, in hac locutione Tantum abes. Cic. II. de minibus. cap. 17.J Tantum abes, ut se indicet, persciet etiam, ut dolere alterius improbe facta videatur. Idem lib. v. ejusdem operis cap. 2o.J Tantum abes, ut voluptates confectentur , etiam curas , solicitudines, vigilias perferunt. Idem claris Oratoribus. scap. 8o. J Tantum abfuit , ut infammares nostros animos .somnum iso loco vix tenebamus. Sic saepe apud hunc auctorem. Sed pulcher hic sos & color dicendi non intellectus, multis typographis caussa suit, ut parentheseωn figuris, quae dignitatem & vim illius formae dicendi obscurant Senervant, includerent. Verum, unde excessimus, ad nostrum manu scriptum librum Tibulli reveri, tamur. Libro IV. Eleg. v. Γυ. 17.J ubi est in vulgatis codicibus,

Optat idem juvenis, quod nos, sed latius optat. Ille habet Optat idem juvenis, quod nos , sed tectius optat.

recte ille quidem: namque sequens statim versus reddit secreti tectique voti caussam, cum subdit. Nam pudet haec illum dicere verba palam.

Propertii versus emendatus. Pietag. Guo. Antiqui easdem consonantes non geminabant. Apud Propertium lib. III. Eleg. xXI. Df2I.seq. Jad Tullum sunt hi versus. Nam quantum ferro , tantum pietate potentes Stamus , victrices temperat ira manuL

328쪽

stis s

Consului codices multos: universorum eadem est reperta scriptura. Neque tamen illorum consensus facit, quin ego habeam in seeundo versu ver-hum illud , ira , suspectum. Ratio meae dubitatiosinis est , cum hoc sensu. Tantum abest , ut ira temperet fortis & victoris ferociam, etiam incendit magis, hominemque jam per se conscientia vim tutis atque gaudio Victoriae , quae plerumque adrogans est, gloria insolescentem , impotentiorem reddat. Tunc stimulo etiam irae adcedentis animus viri victoris incitatus omnem penitus humanitatem eXuit, contra pietas lenem, mitem, misericordem, S ad condonandam noxam proniorem facit: ob has caussas pro Voce, ira, ego, illa legendum esse existimo. Sic omnia recte , S ad consilium poetae, & ad naturam pietatis atque humanistatis egregie respondebunt , eritque hic sensus. Fortes quidem & victores sumus Romani: tamen

& pii sumus S clementes, pietasque haec & clementia, quod vitii est in fortitudine, dein victoa

ria , temperat. Conrupit autem locum imperitus aliquis , quem fefellit ignoratus mos antiquorum ,

non geminantium liquidas. itaque legimus in anti quis calamo scriptis libris, S in marmoribus, Mialia , Vilicus, & alia silmilia Verba sic scripta aut sculpta, pro . millia, & villicus. sic in hoc versu Proa pertii fuit Ina, indoetus ille, qui descripsit, erratum esse existimans eX ita, ira fecit. Ρoni i vero Pietas, Pius, & pie, pro humanitate, & humano, Shumane, exempla, in quibus hac significatione ac cipiuntur, non desunt.

329쪽

A, Pro, ο, mn M, Prob, γ, scribent unc dua. Locus Catulli defensus.

Nulla dictio adspiratione finiri debet. Sie A inisterjectio in veteribus calamo scriptis libris Virgilii sine adspiratione praecedente aut sequente scribitur. Codices Tibulli scripti de iis loquor, quos ipse vidi adspirant ante, ut in hoc versu.slib. I. Eleg. II. G 59. IN JHa lapis es, ferrumque ,suam quicumque puellam

Verberat. -

Igitur vel A scribendum est sine adspiratione, Vir. gilii more: vel praecedente adspiratione, non autem sequente. Et Grammatici tradunt, adspiristionem finire verbum nullum. Eodem modo etiam O S Pro Interjectiones, non Ob, & Proh scribi debent. Sed ad Catullum veniamus: in cujus scriptis calamo libris si Padua est in eo versu 7. Dur. 87.JAt Volus annales Paduam morientin ad ipsam. caussam nullam video, cur quidquam illic novi quaeramus, & vocem illam damnemus, nusquam alibi auditam, quasi verbum nullum aliud in Latina lingua sit singulare.

CAPUT XVLVoces Iacobus, Ioannes, trium ollabarum esse possint. Dius, Ioperus, Ismbui, aues, Is merae.

Interrogatus a Francisco Cicereo indiolaniensi, viro erudito , ait in his vocibus Dannes & D-cobus το i. possit esse consonans, id est, an ea nomina

330쪽

mina trium tantum esse syllabarum queant. respondi , dubitare multos : non dubitasse tamen Iovianum Pontanum y qui Dcobum sic posuit, quidem prima brevi, quam usurpationem vulgus quoque sibi vult concedi, quorum caussam non ut tuear sed ut excusem , adferam quae nunc in promptu sunt poetarum in similibus verbis Iulus , petus , 'ambus, atque aliis , exempla. Virg. LAenbid. I. U. 292-J . . Iulius a magno demisim nomen Iulo. Horatius contra. lib. IV. Od. II. 6. 2.Jyule ceratis ope Daedalea. Statius ad finem lib. X. OTHb. V. 913.J peton, aut victam supera ad convexa levari. Horat. contra. lib. I. Od. III. U. 27. lAudax Iapeti genus. 'ambis trisyllabum plerisque. Horat. sint. Poet. Eaba longa brevi subjecta vocatur Idmbus. sulpicia apud Ausonium ad contra. Non trimetro Pambo, nec qui pede fractus eodem.

yaziges, S Colchi, Metereaque turba, Getaeque.

Valerius uaecus lib. vi. OG 148.J

yaxametas venatas alit.

sm Respieit nobiIem illam Sulpiciae Satyram de eorrupto stet pia statu temporibus Domitiani , praesertim cum Philoso. phos urbe ejecisset: quae in Codicibus antiquis modo Iuvena. 1i , modo Ausonio subjecta; & huic , aut illi adscripta fuit. v d. Brouhhq ad Tibull. Lib. IV. Carm. a. prisc. & Boxhorn. 4 prisc. eju/ Saura.

SEARCH

MENU NAVIGATION