Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

et excrementis hominum et animalium, e. g. capra-TUm, equorum, Vaccarum, Ouium, porcorum , gaulinarum, columbarum cumque humo ex ouilibus,

bubilibus et equitibus instituit experimenta. Ex quibus omnibus plus minus nitri obtinuit ope salis alcati vegetabilis. Stylus Nostri itidem adhuc incultus et

barbarus, ordo inconcinnus sese nobis praebuit. Semel dicta centies repetit, omnia miscet et pauca magnis verborum ambagibus tradit. Recentiorum vero

chemicorum detecta ipsi quoad maximam partem ignota fuisse, quam facillime multis e locis perspici

potest. An etiam cuncta sua asserta cum veritate congruant, aliorum experimenta euincere debent. In enarrandis examinibus quantitatem partium ingredientium vix attingit. Capite primo tradit examen τrinae humanae, p. I.

quae respectu partium salinarum longe ab animalium urina superatur. In illa his multo maiorem copiam inuenit salis communis, sal volatile animoniacum, pauxillum salis non separandi et pulueremgriseum lanuginosum. Vrina ad consistentiam extracti inspissati redacta et aqua diluta non esseruescebat cum sale alcatino. Itaque illam ad nitri confectionem inepte adhiberi contendit. Excrementorum caprarum librum unam aqua fri- p. a Sgida elixiuabat et lixivio solutionem salis alcati vegetabilis addebat. Mistionem evaporabat et impuritates separabat. Haec paucas ipsi exhibebat crystallos easque minimas, quae alcatiuam naturam omnino exuebant. Reliquum lixivium ad siccitatem usque inspis labat et salis unciam unam et semissem obtinebat, quod nitri naturam ostendebat et carbonibus inspersum deflagrabat. Neminem ergo dubitare posse credit, quin acidum nitri in eXerementis adfuerit et cum alcati addito constituerit nitrum. Itaque acidum illud solummodo in plantis existere et per has in animalia ingeri. perhibet. Hisce patere, urinam 2 om. XXVI L Pars IL. T excre-

292쪽

excrementaque pecorum nobis breui tempore exhibere posse nitrum, nec pro eius consectione longi temporis tractu indigere. Sine addito sale aleatino etiam lixivium scybalorum caprarum et humi stabulorum crystallos salis dedit. cui nomen salis essentialis capra-xum tribuit, quodue sicuti genuinum nitrum sese habuit. Nihilominus tamen in consectione nitri sal al-cali fixum lixivio addere monet, ne magnam lacturam salis lixivioli su btili Oxis sub evaporatione iacia

mus.

p. S. EX Miso equorum sitia ita sal obtinuit, sed forma

floccorum. Salia ex urina animalium esse floccoti, hic putat, illa vero ex eorum scybalis educta forma gaudere prismatica seu cubica. Porio perhibet, acidum, quod in animalium ventriculo adsit, cum vegetabili aeido pabuli sic concoqui et elaborari, ut Vrina et scybala exinde secernant acidum nitri. P. 49. Humum ex equitibus elixitiabat aqua frigida, et lixivium alcatiuum addebat, usque dum nullum amplius edebat praecipitatum. Sub evaporatione lixi-Vii, quod genuinum uitrum gerebat, faeces in fundo vasis aderant, quas alcati superfluum fuisse contendit. An vero sal alcatinum vegetabile plus aquae xequirit ad solutionem, quam nitrum, citiusque hoo ex solutione secernitur φ Sic multi alii nobis obuiam veniere loci, quibus facile elucet, Diti BEC RERUM examina sua nec circumspecte, nec accurate institui Lia, vel potius instituere potuisse. E scybalis equorum ope lixivii alcatini quoquo

obtinuit nitrum; multo minus vero ex humo suilliin1. Maiorem copiam e porcorum excrementis, ex tam ouilii- et bubilium accepi ise narrat. Scybala Vacca

Tum recentia cum cinere lignorum esteruescebant,

sed lixivium ex iisdem non limpidum fieri voluit.

Quare cineres elixivatos cum lixivio humectabat, eosque aeri eXponebat, ut pingue et unguinosum, quod veherent, eXuerent. Illis postea iterum elixi uatis,

293쪽

lixiuioque ad crystallisandum reposito, nitrum quoque impetrabat, quan quam impurum fuerit. Ex ipsis gallinarum et columbarum scybalis ni-pitrum conficere potuit ope additi salis alcatini vegetabilis; nec minus ex humano conio illud parauit. Nullum vero salis communis vestigium in hoc inuenit; id quod tamen urina hominum in tanta copia

vehit.

Sal lixiviosum ex onium scybalis combustis edu-petum nec syrupi violarum, nec syrupi rubi idaei colorem mutauit. Sal alcati purum ergo esse nequivit; sed peculiare constituere sal neutrum, ad nullam

classem reserendum, putat. Postea tamen affirmat, quod acidum nitri vehat. Magnum nunc init Ce tamen, quare sal suum lixiviosum non purum alcati esse potuerit. - Docet hac occasione Druyum ru-hi idaei breui tempore parare, eo nimirum modo, ut1yrupo 'violarum addatur spiritus vitrioli, usque dum ille acquirat colorem laete rubentem. Certe nullam pro hoc inuento apud nos iniit gratiam Audior: nam mera est adulteratio. Melius nobis placuit determinatio salis alcatini pin cineribus ligni et straininis contenti pro consectione nitri adhibendi. Modius unus cinerum lignorum solidorum iuxta mensuram berolinensem ponderat

circa XLVIII-L libras, et exhibuit post elixi uationem cum aqua frigida IV libras salis lixiviosi fusci; modius vero cinerum stram inis aequat XXXIII libris, et VI libras salis lixiviosi aqua frigida educti dedit.

Tandem illos, qui nitrarias exstruere tendunt, finstruit, et nonnulla adhuc experimenta enarrat. Suadet repetitis vicibus excrementa animalium solummodo admiscere terrae et liumo, ut unguinosum, quod vehant, seponant. Non opuS esse, ut putrefactionem exspectemus, seu eius caussa corpora aeri exponamus, si nobis nitrum conficere mens est,

quum putrefactio corporum nil ad nitri ortum con-T a tribuere

294쪽

tribuere postit. Acidum nitri iam paratum latere in animalium excrementiS, et totam rem in eo positam esse, ut iustam salis alcatini copiam lixivio eorum addamUS. Annexum est huic commentationi de nitro examen chemicum Arseuici rubri, quod in Saxonia paratur. Auctor per sua experimenta probare vult, arsenicum album nullam cum sulphure communi puro inire combinationem, nec rubrum arsenicum cum ipso constituere, sicuti Cliemici vulgo credunt. E contra perhibet, arsenicum rubrum, quod in Saxonia parant, nullum vehere arsenicum. Caeterum eloco quodam, ubi de recentiorum acido aereo disputat, elucescit, ipsum ne veram quidem de hoc acido habuisse notionem, sed potius sub illo acidum ex aere depromtum falso intelligere.

XXVII.

295쪽

i. e.

PETRI IOSEPHI ΜAC UEsti Lexicon chemicum ex fran Co- gallico in germanicum sermonem translatum et adnotationibus atque supple.

Praestantillimum hoc opus, cui VS tomum primum iam recensuimus '), ad finem nunc perduetum constat, illud ue his in caeteris tomis genuinae editioni franco gallicae palmam quoque longe praeripere, nemo certe est, qui dubitat. Supplementa vero, adnotationes emendationesque, quibus Cl. L E O N-HAR ni librum MACQUERI instruxit, tot tantaque sunt, ut nimis longum et ab instituto nostro alienum susciperemus laborem, si haec omnia indicare vel in compendium redigere vellemus. Itaque susticiat, ut e numerosa rerum copia paucas solummodo eruamus, quum dubitare nou possimus, ullum chemiae recentiori S acrem cultorem fore, qui hoc libro careat, eumque non saepissime Voluat reuoluatque. Tomus secundur continet verba sub litteris Era T. II. usque G. comprehensa. Docimasiam minerarum ΜACQUE RUS vix attige-p. 92-rat, quam LEΟΝΗARI I prolixius exponit; inprimis vero de doctinasia ferri commentatur. Eam, quae humida via inflii tuitur, praesentiam ferri potius, quam eius copiam, probare posse, Noster perhibet. Illa, quae sicca audit, vel magnetis vel fluxuum et ignis ope perficitur. Quum vero variacum ferro cohaerere possunt corpora, quao Vna cum ipso per magnetem attrahuntur, et nonnullae ferri minerae post fusionem cum inflammabili quadam materia vim retractricem tantummodo primum acquirunt, haec methodus ope magnetis instituta nec

T a decisa

vid. supra eommentar. V. l. XXV. P. I. P. 6S.

296쪽

derisa et certa, nec omni in casu applicanda est. Eo ploraturi ergo ferri mineras optime agimus, si illas idoneo fluxu igni exponimus. Ustulatio in illis so-Jummodo necessaria est, quae pyritae sunt adunatae vel sulphur et arsenicum continent. Pulvis carbonum praestantissimain et maxime necessaliam in quolibet fluxu docimastico efficit partem. Salia soluuiit quidem terras mineris admistas, in ferrum vero

ipsum agunt, et in scorias illud mutant; id quod inprimis de aleatinis valet salibus. Fel vitri non melius se habet, quod insuper, sicuti gypsum, tam facile ob acidum vitrioli, quod continet, in hepar sulphuris

abit. Methodus, quam GELLERT Us consuluit, CIR ONIAE ARDI maxime proficua videtur, eaque ferrum optimae notae obtinuit. Iuxta illam misi e tur residuum duorum anteriorum doci masticorum mineraevstulatae facile fusibilis cum dimidiato centenario vitri in puluerem triti; si dissicilius funduntur minerae, additur Boracis centenarii dimidia pars , octaua Vel quarta vero calcis, si sulphure vel arsenico sunt inquinatae. Quolibet vero in casu pulueris carbonum semper adrniscetur centenarii ocnaua pars. Repentina refrigeratio grani martialis, quam fusione obtinemus, sollicite est euitanda, quum alias nec de ductilitate, nec de fragilitate ferri iudicare possimus.

P. II 2. Inter Aceti combinationes, quas cum alcatinis salibus, terris et metallis init, MACQUE RUS tantUmmodo priores et illam calce indicauerat. LEDNHARDI vero omnes huius acidi relationes et combinationes adiicit, quae cum terra muriatica ponderosa, et aluminari essicit, sicuti illae, cum metallis, quae hactenus a chemicis sunt tentatae. p. 2o7. Acisum pingue suis' animalis MACQUE RUS nou- m perqpicue cognouerat, de quo ergo Noster peculiari articulo agit, eiusque naturam et relationeS Iu-sus exponit .secundum experimenta Cl. CRELLII. Salia neutra et media, quae ope huius acidi Obtinen

297쪽

tur, nequaquam eodem modo latino exprimi posse,

uti BERS MANNUs vult, ut eorum nimirum nomen indicet partes conmtutivas, sed multo magis aliis nominibus indicari debere. Sic LEOΝΗARDi : acidi pinguedinis cum alcati vegetabili, minerali et volatilia lunationes sal neutrum Segneri, Crellii et ainmoniacum Segneri appellare suadet, et sic etiam de caeteris; qua tamen in re nos magis cum BERGMANNO consentimus.

ΜACQUE RUs propriam et peculiarem substan- p. 222. tiam caloris negat, et calorem tantummodo pro qualitate et modificatione corporum habet; quae in p3 tium aggregatarum motu intestino consistat, et per concussionem lucis et frictionem producatur. Recentiorum chemicorum et physicorum de materia, cui effectus ignis attae ibuunt, sententias hic collegit LEON-

HARIM. POER NERUS Vnam eandemque materiam pro

ferre lucem et ignem credidit; et lux ipsi es t materia caloris diffusis, ignis vero materia caloris concentrata. Illa phlogiston in motum agit et sic calorem producit. Phlogiston vero ipsi est materia lucis, quae ope terrae subtilioris figituri ΜΕYERus etiam perhibet, lucem esse materiam elementarem purissi-inam caloris, quae, si cum quodam acido principio combinetur, acidum item pingue constituat, quod inter coinbustionem tu motum agatur, et materiam communis nostri ignis constituat. Phlogiston veroinistionem lucis, acidi pinguis, terrae et aquae habet. SCHEELIUS e contrario putat, phlogiston esse substantiam elementarem, quae cum certa copia aeri uti dicit, dephlogisticati, seu, ut sCHLELIo audit, ignis, calorem producat, qui, si maiori copia Phl gisti adhuc combinetur, lucem proferat. IuXta WEI-GELIUM lux et calor effectus unius eiusdemque materiae sunt, quae pars constitutiva corporum fieri potest, et quidem, si libera in ipsis continetur, principium carsicit stir ossicit et incteria ignit appellatur ἡsi vero per terram subtiliorem figitur, psilogiston di--- T 4 citur.

298쪽

citur. Quae theoria cum illa congruit, quam BFAU-ΜE dedit, qui insuper naturam terrae in phlogisto magis determinat eamque vitrescibilem declarat.

WALLERI Us caloris et lucis materiam interesse materialem differentiam perhibet, ignem produci per has materias, si in motum agantur. Ρhlogiston ipsi est

materia caloris terrae subtiliori aflixa. Theoriam illam CR A WFORDit hic non exponit, interpres noster, cum eam iam parte prima indicauerit. Ipse vero declarat, theoriam sCHE EI. II omnibus palmam praerepturam fore, nisi illis tam grauibus premeretur dubiis, quae WALLERIUS contra illam protulit. 3FI Articulus Gar maximam huius tomi partem explet, et praecipue notis illustratus et emendationibus adauctus est. sinum aer communis ab HEL-ΜΟΝTIO Gar Ustutinum nuncupatur, aeri dephlogisti cato quoque nomen Gor ventinum plurissimi in tribui posse, suadet Noster. ΜACQUE Rus eum gas dephlogisticatum, KEIRI Us aerem factitium purum, SCHEE LIVS aerem igneum, BERGΜANNUS 3erem purum appellat. SI GAUD DE LA FoΝD merito monuit,

haec aeris species respectu aeris communis, seu, Vti Nostro videtur, respectu aeris phitagisticati solummodo relativo modo appellari posse dephlogisticata. Omni phlogisto ea plane non carere videtur, sed

eo tantummodo, quod aeri non firmiter adhaeret. BERGMANNUs non accurate determinat materiam, quae acido aereo nupta constituat aerem purum. Iuxta SCHE ELIU Μ ex acido aereo et ps logisto aer purus est coinpositus; iuxta FONTANAII vero ille est

acidum nitrosum ab omni phlogisto liberum. Cuius

Vero experimenta ab Cel. PRIEsΤLEY repetita hunc nequaquam conuicerunt, ut suam de hoc aere sententiam mutaret, ipsu in scilicet constare ex acido nitroso et particulis terrestribus, quibuscum phlogisto forte sit combinatum, quod illis flatum aeriformem tribuat. Nos omnino FONTANAE sententiam amplecti

299쪽

impellimur, tam aliorum, quam propriis eXperimentis in nisi, lic ut materia caloris acido nitroso ab omniphlogisto puro nupta tribuat statum aerisorinem, nam si per destillationem siccam fortissimo igni urges, maXimam non solum copiam huius aereis obtinebis, et resii iuuin alaali causticum refert, quod salis neutri natura orbatum est, sed etiam nec minimum huius

aeris impetrabis, si inflammabile quid sufficienti copia ad milium e st. Gas me Ahiticum acidae indolis esse, nemo est, qui P qqs

dubitet. De eius vero Ortu non Omnes consentiunt.

Pauci solummodo illud habent naturale acidum peculiare. Permulti factitium habent. Ipse PRIE ST-LLY appellat factitiam substantiam. Nonnulli adhu oputant, ipsum eise aerem communem acido alieno, e. g. vitriolico vel nitroso, imbutum. Quum vero omnia acida eam ex alcatinis expellant salibus et terris absorbentibus, et qualitates et relationis huius substantia semper remaneant eaedem, haec opillio plane falsa est, et nostris tempomibus non eget ulteriori refutatione. - Multi hoc Gas inephiticum cum phlogisticato confundunt, uti FONTANA. De natura huius aeris Noster nil decidit. Vtilitatem ipsius in re medica probat viribus mixturae Riuerit, et methodo ΝATH. HULIIII illum contra haemoprysin, hydropem, scorbutum, arthritidem et podagram propinare; sicuti virtute insigni aquarum mineralium ipso imbutarum. Ipsius vero usui in pulmonum UlceribuS, quem PERCIVAL suadet, laudes tribuere non possvinus, quum respirationi nullo modo inser

viat.

In articulo: Gas nitrosum, Cl. LEON HARDI p s s. theoriam CRA PORDII de calore animali, quae tunc temporis demum inclaruit, exponit. Sed simul argumenta, eaque non leuiora, contra eam profert. Minime enim esse probatum, quod ignem et yblogiston alia intersit differentia, quam inter mate.

300쪽

riam ignis liberam et ligatam seu fixam; et dephlogisticatio sanguiuia tantummodo in pulmonibus, exitus vero materiae caloris in sola cute fiat. Nam ex ob-1 eruationibus INGENHOUs Ir patere, quod e superficie corporis tam phlogisticuS, quam fixus erumpat aer.

Praeterea nimis quid desiderari, si nos persuases esse cupit Auctor, ad productionem caloris animalis sufficere, ut materia caloris, quae per phlogi ston ope pulmonum exspiratum ab aere respirabili separatur, et quasi praecipitatur, sese misceat sanguini, actionem

que tam multorum neruorum et vasorum aeque mi

nus genesi caloris corporis animalis vivi inseruire, ac vitrum, in quo mixtio aquae et olei vitrioli calorem enicit. Halitum porro, qui per pulmoneS eX- spiratur, aere inspirato frigidiorem non esse. Caeterum quoque mensurationes caloris corporum variorum inuicem mixtorum Omnis erroris expertes

este, valde lubitat Noster. Novi quoque articuli, quos in principe editione desiderabis, hic accesierunta e. g. arisim Pinguediis animalis m. aoυς sini maceratio et ex lacatio p. 37υοῦ emaculatio tip. zδυς alumen terra sua supersatur

T. III. Tomus tertius de titulis liti. H. inde usque m. comprehensis agit. p 3 MACQUE RUs quinque tantummodo semimetalla recitat, nimirum regulum Aritimonii. Linci, Bismuthi, Cobalti et Arsenici, quibus postea regulum Ni coli addit. Hisce vero Cl. LΚΟΝΗARDI regulum Magnesii secundum GAΗΝIi et B ERGMANNI experi menta adiicit, deque ipso hic uberius disserit. DELA PEI Rous E asserit, lapidem roseum, qui mineram auri Nagyagensem vehat, esse Qua una spatho calcareo mixtum ci magnesio tinctum. Ferri mineris instar

SEARCH

MENU NAVIGATION