Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

XVI.

Risuliati di sperien ge e osseruagioni sui vas sanguigni e sui sangue.

i. e.

Euentus experimentorum atque obseruationum in vasis sanguineis et sanguine institutorum. Papiae, I 783. p- S 3 Sunt haec experimenta a Celeb. Ticinensium Profestare, BAL s. CAΗΜ1ΝAΥ1, in multifariis animalibus instituta et descripta, ex axe opposita illis, quibus Celeb Ros A suam de vapore aethereo animaliarterias inflante sententiam sulcire tentat: omnes animalis uiui ipsius adeo otio adhuc inclusi, arterias, tum systoles, tum diastoles tempore, omnes venas plenas esse, neque ullum inter vasorum parietes et sui dum replens vacuum remanere spatium quemadmodum CL Auctor in pullis, ranis, salamandris obseruauit; in angustiis vasorum globulos sanguinis elongari: Aressissime in duobus extremis, primo in eo, quod a corde remotius est, ligatam, et tum ex vivo animali siue frigido, siue calido rescissam arteriae partem plenam esse ac refertam; ipsum

grumum coagulati in arteria sanguinis eius caui replere; arteriae partes ea cum cautela ex scissas in spatio aere vacuo non intumescere, intumescere tamen, si non penitus repletae, et praesertim si adhuc calidae sint; idem etiam euenire intestinis aqua calente vel frigida aut penitus aut paene repletis ex his, quemadmodum ex arteriis aut venis sanguine refertis, in spatio aere vacuo cultello vulneratis cum impetu prosilire contentum laticem; sed novitam quidem, si sub aqua aeris experte incidantur, aeris bullam; si arteria momento ictus ea parte,

492쪽

qua cordi propior est, comprimatur, absque sibilo

prodire sanguinem; arterias ranae et salamandrae non pulsare, quamuis sanguis ex iis vulneratis cum impetu exeat; in animalibus frigidis finito nonnunquam omni cordis motu arteriam adhuc pulsare, a corde adeo, et ex ipso corpore rescissum auriae bulbum in ranis ex salamandris adhuc pulsare; venas etiam nonnullas eorum animalium, quorum cor non est, nisi simplex aut duplex sinus arteriosus aut venosus, pulsare: sanguinem calidum ex arteriis vitii animalis in arterias alterius euaeuatas iniectum, asque ae aquam tepidam, pulsum nunquam resuscitasse. Arterias maiores in plurimis hominibus, diu post mortem di siectis, non esse vacuas, minores etiam continere saepius sanguinem, maiorem tamen eius inhaerere copiam venis; sanguinem in arteriam inferiorum ante aliquot horas occisorum antea euacuatam iniectum post duodecim horas ex hac in venas abiisse, quae minore multo gaudeant vi contra fili; in cadaueribus supinis sanguinem suo pondere in posteriora ruere; multum seri ex sanguine exsudare, et in cauis corporis deponi; aquosam generatim sanguinis partem plurimam per vasorum tunicas transsudare; arterias ideo et venas, quae plenae exscinduntur, sero extus humectari, et pondere minui; in animalibus ictu electrico, vapore sulphuris accensi, aere nocivo, frigore aut aestu enormi, fame, aut aeris inopia, mercurio sublimato corrosiuo, aut Opio ingesto, medullam spinalem aut cerebellum vulnerando interemtis aqua suffocatis aut strangulatis arterias post mortem plenas reperit Cl. Auctor; in strangulatis tamen, si aliquot a morte horis instituatur examen, arteriZe aut paucissimum, aut nullum continuerunt sanguinem: Vasa sanguinea ex animali aut vivo aut mortuo exscissa semper abbreuiari, et dia

493쪽

diametro minui: Sanguinem venosum non differre essentia sua ab arterioso, nec globulorum forma. nee colore, aut coloris huius sub aliis atque aliis conditionibus mutatione, viuidiorem tamen arteriosi colorem esse vulgo constat, neque calore, neque specifico pondere, neque coaguli celeritate aut indole, neque mutationibus, quas ab aere irruente patitur, aut aeri circumfuso inseri, neque phaenomenis, quae in spatio aere vacuo producit.

Discorse academico dei vantaggi delia educagione filosofica nello studio della chimica.

1. e.

Sermo academicus de utilitate educationis philosophicae in studio chemiae, recitatuS, quum noua schola chemico- pharmaceuticanosodochii maioris aperiretur, a Pros Chirurg. et Chem. regio PETR. ΜΟSCATI. d. q.

Febr. 178 q. Milan. apud Ios . GaleaZZi. 8.P- 9O.ercurrit Cel. Auctor historiam scientiae chemicae A. inde a sabulosissimis istis atque obscurissimis

eius, ut multis videtur, incunabulis ad nostram usque aetatem, et magna illa commoda, quae ratio, qua

hodie tractatur, et scientiae ipsi, et aliis tum scientiis tum artibus assert; persuadet sibi, montium ignivomorum propius spectata phaenomen a primam chemiae tractandae dedisse ansam ; tractationi metallorum in igne praegredi debere cognitionem usus, quem hominibus praestant, et essossionem ex visceribus terrae ast si multae minerae in sim perficie positae lassione non egent 8 examen metallorum

494쪽

fallorum primam aetate esse chemiae partem, et sensim in studium, metalla ista arte producendi, de-ge nerasse ; illud studium, tuis ad instar, omnes infecisse artis rationalis cultores ita, ut nihil aliud agerent. Distribuit Cel. Auff. hi storiam chemiae intreS epochas, primam a fabulosis illis temporibus

ad Paraceis usque aduentum, alteram a Paracelso ad Stasilium usque, tertiam ab hoc ad nostra usque tempora proCedentem. Persuasissimum est Ct. Auctori, multum calluisse atque exercitasse chemiam Aegypti sacerdotes, ab his ad Graecos et victores

Romanos transmigraste. Arabum vagae locutiones et somnia, vani imitatores inter Europaeo S, multa auctorum alchemicorum nomina, cum libris ab iis editis et nonnullis vitae eorum conditionibus ex libstoria philosophiae hermeticae, a LANGI ET DUFRES NOV eXarata, excerptis; paulo fusius de fratribus crucis roseae: De prima scientiae, ex tene bris istis resurgentis aurora, et viri S eo aduo Prae clare de ea meritis, inter quos primum locum UOΠ- cedit Cl. Auff. s. AGRICOLAE. Fata et merita HS L MONTII illorumque, qui eum secuti sunt,

MANNI, et reliqUorum eius aeque ac nostri aeui magni nominis Chemicorum. Adiunxit Cl. Auiu invium eorum, qui chemiam amant, Catalogum, quamuis breuem atque incompletum, librorum chemicorum in quinque classes distributorum, eorum primo, qui historiam chemiae, et notitiam librorum, tum eorum, qui uniuersum chemiae comple-XUm, deinde eorum, qui chemiae partem physicam, postea eorum, qui chemiam mineralogicam et technicam, deniqUe eorum, qui pharmaciam et chemiam pharmaceliticam tradunt. Appendix viginti enarrat praelectiones, quibus Cl. Auff. Paulaechemiam experimentis illustratam docet.

495쪽

XVIII. Recherches analytiques fur la nature de l' aieinflammabie.

Ιnuestigatio analytica in naturam aeris inflammabilis, Auctore I SENNERIER. GeneV. IT 8 .

8. apud Chii OL p. 387

Instituit Clar. Auctor numerosistana et alio atque alio modo multiplicata experimenta, quibus indolem aeris, uti vulgo quidem audit, inflammabilis illustrare, et contra Ill. OR AN demonstrare tentat, non esse illum simplex phlogi ston, sed ex hos , et aqua, et acido aut alcati quodam conflatum; in hoc acido, cuius ope non nisi expelli pintat aerem Ill. KIR AN, discrimen latere alius adique alius aeris inflammabilis: Experimenta ista, uniuersum apparatum, et Cautelas, quibus in hoc adhibendo, et illis instituendis usus est, fusius commemorat, et. liget inficias non eamus, acidi praesentiam in plurimis istius aeris inflammabilis generibus luculentissime ostensam esse a Clar. Auctore;

non possumus tamen a nobi S impetrare, ut omnem se- moueamus suspicionem, acidi, cuiuS ope aer ex corpore eatractus fuerat, aut quem igni S una cum aere ex eorpore isto expulerat, portionem, ad essentiam aeris non requisitam, in illo remansisse, et Cl. Auctorem ut pro necessaria eius parte haberet, induxi si e ; potuisset certe quodammodo solui istud dubium, si Cl. Au ctori placuisset cum eo aere inflammabili, qui ab omni labe aut acida aut alcatina

purissimus reputari meretur, et recenti US Commendato modo ex aquae vaporibus per tubum candentem metallicum propulsis obtinetur, sua pariter institue

496쪽

stituere ingeniosa experimenta. Tentauit ille a xena ope aquae, ignis aut agidi vitriolici ex ferro, ope acidi salini aut alcati volatilis ex χinco, aerem ex aquis stagnantibuS exhalantem, aerem ignis ope ex carbonibus, oleis, spiritu vini, naphthis, partibus animalium, et ostibus inprimis expulsum, aerem, quem Commista cum sulphure ferri scobs,

aut acido adfuso sulphuris hepar eructat; posteriorem non esse, nisi sulphuris hepar volatile redditum , alcati fixum igitur in hoc labore fixam suam indolem exuisse: Aquam, quae post deflagrationem aeris inflammabilis cum dephlogisticato super est, priori iam inhaesisse. Idem liber nunc etiam vernaculo sermone prodiit Lipsiae, in bifliopolio I. G. Mi illeriano, R. 178S. cura Cl . CRELLi1 et industria eius discipuli Dom. Mittehops, sequenti titulo insignitus: Analyti che tanter sechumen uber die Natur rer

Voyage mineralogique et physique de Bruxeb

les a Lausanne.

i. e.

Iter mineralogicum et physicum Bruxellis Lamsonium facturn per partem ducatus LUXent1- burgici, Lotharingiam, Campaniam et Burgundiam superiorem anno 178a per Comita Gregor. de R . . . Lausonii , apud Mo

rer. 1783. 8. p. 08-C0ntra Ill. SAUssust Esuspicatur Illustriss Auctor posse tamen in monte Iura adesse vestigia in-Vendii subterranei olim grassati, quamuis ab illo

497쪽

non reperta. Montes calcareos altiores, qui nulla in se continent, uti quidem vulgo appellant, eo pora petrefacta, pariter primitivi S accenset, moΠ-tes decrescere continuo quoque aquarum per illos ruentium attritu; per has valles excavatas, speluncas sub terra effossas esse, suis etiam et Cl. BERTRANDI obseruationibus edoctus est. Bruxellas

ipsae uni ex illis calcibus sabulosis adfixae sunt, quarum continua catena Andennis iungitur; in sabulo, ex quo conflantur, plurima nidulantur testacea, pleraque solummodo calcinata, alia, d. g. Ostreae, in spatum nitidum conuersa; frequentiora adhuc

et magis multiplicia in silua Sogne inter Bruxellas et Namurcum media: In fodinis posteriori urbi vicinis superficiei propior reperitur minera serrisubaquosa lutea scorias compage sua mentienS, pro'sundius rubra granulata aut lamellosa, lapide arenaceo tecta, in quo non rara Occurrunt offreO-pectinitarum vestigia, et lithanthracis, vilioris tamen indolis, vena; melioris notae proueniunt prope vibcum Charievoix: Marmor Namurcense, in Belgio magni aestimatum, cuius tamen in locum saepius

venditur marmor rubrum venis albis conspicuum,

quod prope pagum S. Tron, in regione Lovaniensi, effoditur. Ceterum Namurcenses colles parum sextiles sunt, vitibus tamen hinc inde et lupulo spectabiles. Montes Ardennae sabulosi fissiirarum et sulcorum pleni. Montes a Theonis villa ad Nanceium porrecti venas Oolithi condunt, quibus fragmenta corporum petrefactorum intermista sunt; pergunt haec Oolithi strata ultra Nanceium usquo ad Uessentionem, atque ad aedes struendas adhibentur ; Prope Vesentionem lapis calcareus flauus plenus pectinibus in lapidem conuersis; ceterum montes adsiti eodem lapide calcareo constant, ex quo plurima pars montis Iurae conflata est; antrium

498쪽

glaciale in monte propinquo pariter calcareo in duo quasi conclauia partitum, quorum prius fere octodecim Orgyias tot ses) diametro, 66 circiter altitudine aequat, alterum paulo angustius est. Mercurius thermo metro Falirenheltiano inclusus in aere exteriore ad 680 eleuatus, in aere antri ad 2 2' descendit. Insigne illud frigus sit. Aui . magnae eius altitudini , si tui septentrionali, et enormi olim siluae densitati tribuit. De modo, quo nascuntur stala-ctifae; speluncae ab Osset denominatae, in ripa fluuii Doux prope Quingey sitae; prope vicum

Lavan schistus calcareus, a vico i sto Lave appellatus , ex quo tecta exstruuntur. Prope Salins multae iterum speluncae, stalanitis resertae, in montibus septentrionalibus strata etiam gypsi, multiplici varietate conspicui; in vicino monte S. Andreae strata corporibus petrefactis variis plena, inter quae etiam' orthoceralitae, uti quidem aUdi Unt, OCCur runt, olsa, uti videtur Ill. Aun. in lapidem conue se, leuiter lutea. Colorem lapidis tureosae recte deducit a ferri particulis inhaerentibus, c0balti tamen ochra caerulea nullius alterius metalli particeps nos equidem latet: Ibidem in f ssura lapidis calcaret siliceum lapidem sphaericis mammae instar Protuberantiis asperum inuenit Ill Auct, coniicit ex eo, ut nobis quidem videtur, aliquantum praepropere, mutatam hic esse terram calcaream in Sticeam: In monte Simonis lapis calcareus striatus; et in monte arcis lignum in spati speciem conversum; in monte Blin similiter calcareo, multa alia corpora, praeprimis testacea, in spatum mutata: Montes meridionales urbis Salitas gypso magis fertiles, quam quidem septentrionales. Tres insignes cauernae in rupe calcarea ad ripam dextram fluuii Lison posita; fluuius ipse, eiusque aqua et decursus; corallia et testacea, echinos integros in

lapidem

499쪽

diruti

lapidem mutatos secum vehit in suo sabulo. Oss-citiae salis, in hae urbe exstantes; copia salis, quam aquae salsae, alio atque alio anni tempore, continent; quotidie acquiruntur salis So - 9o centum pondia: Nullum hactenus sal gemmae in vicinia earum hactenus deprehensum, profundius ergo latere existimat lil. Auictor. Idem liber nunc etiam tanquam primum Volumen alius adparuit ita inscripti: Oeuvres de Ms. le Comte GREGO IRE de RATO UMO SKY.178 XX.

i. e.

Tractatus minores physico-chemici, Auctore

Continet hic fasciculus commentationes quinquepstulo ampliores et quatuor breuiores: COm- p. meritatione Drima in acidum sacchari, eius originem atque ilia dolem, et partes spiritum vini constituentes inquirit Cl. Auctor. Primo quae alii et experti sunt, et sibi finxerunt, tum quae ipse inuenit, et partim iam in chemicis Celeb. CRκ1 1 11 diariis publici iuris fecit. Saepissime abstrahendo a vini spiritu purimmo ex spiritu vini gallico optimo parato, spiritum nitri phlogisto suo denudatum, tandem aCU tum obtinuit, dum interim aer assurgens fixi in dolem prae se serebat; ex libris 72 spiritus vini, et libris ra et unciis octo spiritus nitri praeter drach

Tom. XXVII. Pars ILL Ii mas

500쪽

mas nouem et grana 29 acidi saecliari , aceti omni nota a priori discrepantis uncias tres cum dimidia; sic dum igitur spiritum vini vere ingredi ex eo conficit, et nunc saccharini, nunc aceti facie comparere, illius forma, si maiorem adhuc principii inflammabilis partem secum retineat, huius, si illo magis denudetur , magis autem calore specisco et squa perfundatur; iure igitur suo concludit nitri acidum non intrare acidum a saccharo denominatum: Impeti it etiam destillando purissimum sacchari acidum cum tribus partibus vitrioli acidi quam maxime coiicentrath, praeter sulphu reum acidum, Omnes aceti notas prae se ferens; dissicilius et per longiores demum ambages s loco vitrio lici acidum ex nitro extortum adhibebat: Acidum aceto sellae unum idemque esse cuna acido sacchari, idem generare sal medium, si alcati vegetabile eo penitus cituretur; si sacchari acidum modo perinde imperfecto addito at ali saturetur, salmedium exinde surgens ex argenti atque argenti vitai solutione calcem pariter cum aliquo fragore detonantem praecipitareu Spiritum vini non esse

iii s acidum tartari dulciscatum et principio infaminabili obuolutum, quod quum ad sio et aliquoties distillando iterum separato nitri acido abripuisset, verissimum inde obtinuit tartari acidum, maiore adhuc principii inflammabilis portione ab aceti acido diuersum; miscendo etiam fartari acidum cum octo partibus spiritus vini, et totidem aquae, tribus elapsis mensibus acetum nasci vidit, quale etiam acquisiuit, quum aequali copiae magnesiae nigrae et acidi tartari duas aquae, et totidem olei

vitrioli partes adfudisset, ac distillasset; obtinuit etiam, quum postremi in locum nitri spiritum reciperet. Acidum sacchari igitur est acidum sui generis, quod in acetum, aerem et phlogiston resolui potest.

SEARCH

MENU NAVIGATION