Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

potest. In spiritu vini olei ne hilum quidem deprehendit Cl. Auctor.

Altera commentatio experimentis tum ana, p. 77.lyticis, fum syntheticis contra recentiora BE-cKRR1 dubia adstruit, ad generandum arsenicum rubrum non opus esse nisi arsenico et sulphure, aliquando ferri quoque particulam miXtionem eius ingredi, cupri ne vestigium quidem. Tertia commentatio scrutinium chem leuim p. Io I. eius resinae exhibet, quae a praeparatione naphthae vitrioli superest. Omnes hoc resi-dhum verae resinae notas habet, quemadmodum

CL Auctor sibi persuadet, ex connubio phlogisti,

quod vini spiritui inhaeret, cum eiusdem acido et acido vitriolico nascitur; ab adhaerente vitrioli acido sollicite depurata distillando praeter alia exhibuit acidum empyreumaticum ; carbo ab hac distillatione remanens in aere aperto combustus phosephori odorem sparsit: In sunt isti resinae praeter acidum vitrioli et vegetabile phlogiston, sal mirabile Glauheri, selenites, terrae calcarea et si licea, serrum, et ignoti quid, quod CL Auctor phosphori acidum esse suspicatur: Obtinuit etiam ex eAdem resina saepius cum nitri acido traflata aliquid, tartari acido perquam simile. Commentatio quarta de sulphure aqua p. ras. Tum quarundam mineralium agit: non de sulphure aquarum proprie sulphurearum; ostendit exemplo aquae Ρyrmontanae, quam sulphure gravidam esse s Ei pios adhucdum sibi persuaserat, sublimari quidem ex residuo aquae igne, fortiori thactato sulphur , sed ira sci illud demum ea ignis actione ex phlogisto , quod tum materiae extractivae, tum serro inhaerenti inest, et vitrioli acido'; sal ia vitriolica acidulis illis inhaerentia seorsim igne torta nihil eahibuerunt sulphuris, una cum materia extrae tua

I i r ignis

502쪽

ignis violentiae exposita et sulphur et volafile eius acidum: Quod vulgo pro sulphuris odore habetur, non esse nisi odorem phlogisti, vinculis suis

extrigati.

P. I 3I. Commentatio qunita enarrat historiam eorum tentam num, qUze iam ad separanduiri

ex sale culinari et mirabili alcati mineralefacta sunt, et describit methodum, hoc sal minimis, quam quidem fieri potest, impensis parandi, ita quidem, ut libra eius non nisi 7 - 8 grossis veneat : Iubet igitur salis culinaris libras decem aqua pura solui, eamque solutionem cum altera frigida

et colata misceri, quae cinerum clauellatorum libras decem Contineat; misturam, quae si sal isto terreni aliquid continet, sedimentum deponit, traiiciendo per linteum a sedimento illo liberari, in vase ferreo ad articulum usque coqui, per linteum denuo traiici, conchis terreis puris infundi et in loco frigido reponi; a tartari vitriolati crystallis, quae, nisi cineres clauellati prius ab iis liberati suerint, primae subsident, defusum supernatantem liquorem denuo parumper inspis ari atque in loco frigido reponi; nascentur sic egregiae alcati mine ratis crystalli, a quibus defusum laticem si eadem ratione denuo tractes, salem diges tuum obtinebis ad extorquendum salis acidum, aut sale condiendas carnes egregium; alternus ille in spissandi et crystallos dimittendi labor toties et tamdiu iteratur, donec iacali una cum sale digestiuo in crystallos concrescat, a quo tum leni calore, quo iam fluit, separari potest. Remanet famen semper aliquid acidi marini in eiusmodi alcati minerali. In minoribus denique illis libellis Cl. Auc . exponit artificia in depurando vitrioli oleo eximia, et methodum tutiorem, ferrum, quod aquis mineralibus inhaeret, a magnesia alba et terra calearea separandi,

503쪽

parandi, quae quidem in eo consistit, ut siccum aquae residuum a salibus suis ablutum nitri acido soluat, et alcati volatile causticum, quo quidem ferrum, non autem terrae istae praecipitantur, tamdiu instilles, quamdiu istiusmodi nubecula com- Pareat, quam prima iam infusione excitat. Docet Porro, partem Cremoris tartari, quae aqua solui non p0test, non esse, nisi calcaream terram, tartari a Ci-d0 grauidam, quod facili ratione elici positi. Li-Xiuium a praeparatione salis polychresti Seignesti residuum, quod nullas amplius vulgo crystallos praebet, eas exhibere, modo sal pulverulentus infundum delapsus denuo soluatur, et calori tempe

XXI. Chemicae commentationes Academiae Electoralis Moguntinae scientiarum, quae Er-

furti est, ad Annum MDCCLXXVIII et MDCCLXXIX. Erfurti, apud Georg. Adam. Keyser, MDCCLXXX. maj

seruationes continent sequentes. I. Experimenta circa diuersitatem et copiam Pu menti corruisi, quod ex diuersorum animantuum ess bus obtineri sole a Cl'. WaLHELΜo ME INRICH

Haee experimenta chemica Cl. Auctor cum Panimalium ossibus eo consilio instituit, ut experiretur, num ex Coerulei pigmenti diuersa copia, quod varia ossa largiuntur, definiri aliquo modo possit, utrum datum aliquod os ignotum adhuc, ad hominem, an ad animal pertineat. Igitur diuersorum

504쪽

animalium ossa chenaico examini subiecit, quorum experimentorum starnmam hic adiiciemus. Sum sit cranii humani, quod e sano et repentina morte enecato homine obtinuit, unciam unam,

cui in puluerem grosium redacto totidem addidit salis tartari puri; mixta haecce inuicem indidit in crucibuluna, lenique igne tamdiu calcinauit, donec et fumus et flamma penitus cessarent sub multa

agitatione: tum materiem hancce in laminam Cupream reposuit, ubi fui, refrigeratione odorem spirauit volatile- vrinosum. Relictuna nunc illum pul-Verem, qui nigro colore praeditus erat, in vitrum cylindricum misit, aquae feruentis unciis quatuor superfudit, vitrum operculo obtexit, et seposuit. P Αρ Pari modo eandem et cranii bubuli et vervecini et cornu cerui ras portionem seorsim cstici nauit, eadem JUe aquae feruentis copia transfudit: ubi obseruauit, horum sin gula eundem odorem volatilem redoluisse. Hae missiones, postquam per vi-guati quatuor horarum spatium in aere steterant, quinquagesimum vel quinquagesimum quintum Caloris gradum iuxta thermo metrum Falirenheltiam1m habente, et subinde agitatae fuerant, seorsim si tro committebantur. Sed ut et illa portio pulveris, quae in fltro remanebat, plane seret munda ab omnibus partibus solubilibus, ea iterum P anuae purae unciis duabus superfundebatur. Lixi uitam hoc modo e cranio humano obtentiam et

cum spiritu vitrioli saturatum, praeter aliquos soc-Cul OS COeruleo - grys eum colorem habentes, nihil ostendebant. Spiritus nitri praeter sui num quendam similem ei. qui ex eius mixtione cum spiritu cornu cerui egredi solet, nullam in hoc lixivio mutationem proferebat. Porro spiritus stilis hinc lixi vio additus, illud paulluliana turbabat, et ex eo

puluerem albidum demittebat: acetum destillatum

505쪽

cum memorato lixivio parumper effervescebat, sed acetum destillatum illud, quod cremore tartari acuatum fuerat, priori quidem' validius esseruescebat sed itidem colorem proprium nullo modo mutabat: sacellari saturni solutio nihil e sciebat, ne que additum acidum concentratum ligni fagh Ea dem experimenta etiam cum caeteris lixiviis CL Auctor instituit, nec ira iis ullam expertus est colorum suorum mutationem. Igitur cum nihil amplius superesset, quam ut etiam vitrioli martis vim in haec lixivia tentaret; purissimi vitrioli martis se- mi unciam in aquae communis unciis quatuor solvit, atque huius solutionis unciam unam lixiviorum memoratorum cuilibet addidit: quo facto, hae mixtiones altero die sedi mentum ostendebant, quod ex coeruleo colore lutescebat Haec sedimenta cum p aqua frigida quater edulcorata, in sti a superficie omnia colorem ferrugineum adipiscebantur, et vlteriori examini chemico subiiciebantur. Quare cum hisce praecipitatis sequentia instituit experimenta: admiscebat nimirum drachmis duabus spiritus salis diluti, quatuor uncias aquae, et deinceps in huncce dilutiorem spiritum salis immittebat

praecipitatum puluerem illum, quem e cranio humano, vitrioli martis ope obtinuerat, quo sat urnest, ut, quassatione praegressa, haec mixtio intra breve temporis spatium adscisceret coeruleum Colorem, cuius pulchritudo in horas incren latum em piebat et augebatur. Pulvis ex hac mixtione sub sidens, postquam edulcoratus et siccatus erat, grana decem ponderabat , habebatque quidem colorem coeruleum egregium, sed non eum, quem habet coeruleum sic dictum Berotinense purum. Praecipitatum e cranio bubulo obtentum, et eodem modo, ac de cranii humani praecipitato di- Elum est, cum acido salis remixtum, non vltra

506쪽

granum pulueris exhibuit, habentis colorem coe-ruleum saturatum.

p. 7. Pari modo praecipitatum cranii vervecini sese habuit cum spiritu salis diluto; non enim ex eo plus quam granum et dimidium pulueris accepit, qui gris eo colore praeditus erat: sed longe aliter sese habebat praecipitatum cornu cerui, quod eodem modo, ac caetera praecipitata, cum spiritu salis superfusum, iam altero die puluerem demisit, qui siccatus, duo grana ponderabat, et Cum Coeruleo serotinens maximam habebat similitudinem. - 8. Ex hisce igitur tentaminibus cum memoratis ossibus vario modo institutis, nunc iure Cl. Au ictor

concludit, cranium humanum maximam Continere

coerulei pigmenti copiam : et si verum sit, huncce Coeruleum colorem dependere a ferreis particulisphlogisto supersaturatis, etiam esse euictum, in hominum ossibus plurimas deprehendi particulas serri, quae sint phlogisto supersaturatae. p. 9. II. Revisio vel conspectus dogmatum, de o ita

te est frum chemica; a Io ANNE CHRISTIANO

Hac in tractatione Cl. Auctor primum explicat assinitatis notionem, deinde ad trium quaestionum solutionem properat, quarum prima sic se habet: P. IO. quas es cam la eoniun tionis eorporum P Perstringit

hoc loco C A Η ΥE A11 eiusque adsentatorum sententiaS ponentes hancce corporum coniunctionem inridicula et s S a quadam partium corpora Compo nentium figura, illosque iure propterea reprehendit, quod mechanicam conitinctionem non rHste a P. I 2. cohaesione chemica distinxerint Igitur recte cum NEWTONO pronunciauit, vim attra'iuam esse causam assinitatis corporum Chemicae. Altera quaestio enodanda hoc modo structa est: quaenam carasa eis, cur non cuncta corpora cum c0mmuni

507쪽

munimen struo fefeeodem in gradu coniungant 7 Ex eo quod Cl. Auctor credit hunc euentum per solam vim attractricem explicari non posse, sed aliud quidpiam occulti in uno prae altero corpore existere oportere, in quo huius diuersitatis ratio quaerenda sit, factum esse ait, ut quidam, qui NEWTONI

super hac re theoriam a limite duntaxat salutauerant, eam pro vana ac manca exploserint. Hasce p. in tandem super hac re enatas rixas litesque CL Dia. de BUFFON composuit, et lucem obscuritati assu-dit, dum nos docuit, definiri corporum vim attrahendi per gradus ratione figurae partium minimarum. Per harum partium figuram autem coniun- p. ctio ipsa minime perficitur, sed definitur tantum peream attractionis gradus, ratione definitae a se inuicem distantiae ctinctoruin punctorum contanus, ita ut uniuersalis quae dicitur vis attrafflua, per eam accipiat direre onem suam et versionem, quoniam ratione diuersitatis superficiei formatae, punctorum conta luum quoque distantia valde mutatur : qua ex re denique diuersi illi oriuntur gradus, quae in chemica corporum assinitate obser

vantur.

His expositis, ad tertiam quaestionem properat, quae sic comparata est: cur quaedam corpora in menstruo quodam plane solui non possunt, in quo tamen multa alia soluuntur γ Causam igitur, cur Vnum corpus in alterum agat, illudque in sinit suo

retinere valeat, alterum vero eodem menstruo pi

ne solui non possit, omnino ponit in harmonia quadam et conspiratione elementorum, quae intercedunt inter soluens et soluendum, et ratione suae figurae sibi inuicem aut egregie aut plane non respondenti Naturae enim principia seu elementa p. I s. gaudent aliqua innatavi, quae attractiva appellatur. Hancce vim autem cur non omnia elementa in uno

508쪽

eodemque gradu possideant, ratio in ipsorum figura quaerenda esst Per hanc enim figurae diuersitatem, gradus ipsius attractionis erga se inuicem

definitur, qui mox augetur, mox imminuitur quam rem exemplis et experimentis a wκΝκRL1o )

P. zo. Nunc peculiares casus aliquos , qui ratione diuersorum esse tuum in assinitate Occurrere possunt, perlustrat ; et primum de assinitate cohaesionis, deinde de aggregatorum assinitate, et denique de aLP. zz. finitate mixtionis vel compositionis agit. Quam ultimam rursus aut in assinitatem syntheticam simplicem vel multiplicem, aut in assinitatem analyticam cum synthesi aut simplici, aut reciproca, aut duplici distinxit , earumque diuersitates, quae in via cum humida tum sicca occurrere solent, appO- sitis tabulis ex Cl. WR1GEL 11. libro desumtis, diligentissime adnotauit, et ita illustrauit, ut speremus, quemlibet ex huius tractationis lectione utilitatem capturum esse maximam. ΙΙΙ. De Rhoe Coriaria LINN. Auctore GUIL.

509쪽

et P. P. O. Postquam satis dilucide de huius arboris usu p. 23. eiusque in coriis praeparandis eximia virtute di seruit, breuiter deinde osiandit, posse hanc arbo-xem qu0que, et quidem facili negotio, in regione Erlartensi plantari ac coli, et Henique experimenta quaedam Chemica enarrat, quae cum istius arboris siccatis baccis institui: Sapor enim subacidus, P. 26. quem hae baccae siccatae possident, CL Auctorem eo adducebat, vi su spicaretur, in iis in esse sal quoddam acidum essetitiale. Quare earum baccarum duas libras in saccum quendam inclusit, qui ad fil-trationem vulgo adhiberi solet, easque tam diu aqua feruida superfudit, donec qui transmissus erat liquor plane appareret expers et saporis et coloris, tum ex hoc collecto liquore, post institutam eua porationem et crystallisationern, crystallos nactus est albas, trans parentes; et sex drachmas ponderantes. Harum crystallorum figura non omnium ea P. 27. dem erat: aliae enim ex Columnis tetragonis ad angulum rectum cohaerentibus aequalibus constabant; aliae contra ex iisdem quidem columnis compositae, ita tamen constructae erant, ut bina Opposita latera semper fuerint esteteris latiora. Sapor huius salis similis ei erat, quem habet salaceto sellae. Dissicillime seluebatur in aqua frigida, et cum in aqua feruida solueretur hoc sal, rursus in crystallos cogebatur, quam primum refrixerat

aqua, in qua hoc sal sellitum fuit, nisi ad hanc silutionem perficiendam fuerint sumtae duae partes aquae ad unam salis partem. In aperto igne fundebatur, atque fere, ut cum alumine fieri let, tumescebat. In auctiori ignis vi flammam concipiebat, et post combustionem , relinquebat terram albidOg riseam alcatinam , quae cum acidis effervescebat

510쪽

et ab iisdem plane soluebatur. Solutio huius salis in aqua feruida perfecta, sympum violarum rubro colore tinxit, atque cum alcatinis salibus conivnfla, media salia constituit: cum nitro remixtum hoe sal, detonationem admisit, reliquitque sal alcati: in spiritu vini calido non prorsus solui potuit, neque in oleis aethereis calefactis. Ex his igitur experimentis apparet, hoc sal omniuno inter salia acida vegetabilia esse referendum, illudque quidem aliquo modo cum cremore tartari et sale aceto sellae conuenire, attamen ab iis in quibusdam rursus differre; de cuius discrimine reliquorumque huius salis proprietatibus Cl. Auctor proxime quaedam est expositurus. IV. Experimenta quo sim ini tuto eum fungit quibusdam, e9 conflio, ut sicintur, on iidem in soponis

CHAELE SI EFFERT S.

P- δῖ- Fungi, qui in senέscentium pirorum truncis inveniuntur, in magnam saepe molem excrescunt, colore intus albo, interne autem lutescente prae'

diti sunt, et a quibusdam hominibus ad victum adhibentur, praesertim ob eius mollem textUram, quae digitis facile comminui potest, nullum saporem habet et mucilaginosa est, Cl. Auctoris mentem eo dirigebant, ut experiretur, an iidem ad sa- ponis praeparationem possint adhiberi. P. 29. Sum sit igitur memoratorum fungorum aliquam portionem, eamque lixivio caustico superfudit, de cuiuS praeparatione infra exponemus, quo facto, haec massa odorem mox spirabat urinoso volatilem, fungique ipsi, pistillo ligneo facile et conteri, et digitis condes si poterant. Ex hocce odore Volatili- vrinoso suspicatur Cl. Auctor, continere illos fungos sal ammoniacale, ideoque fortassis suturum

SEARCH

MENU NAVIGATION