Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

poscit; phaenomena sermentationis; media, quibus arceri, et quo minus progrediatur impediri potest;

flaccharum ea propter in fermentationem vinosam et acetosam procliue esse, quoniam principia ad eam mutationem necessaria maiore longe copia contine3t, quam quidem alia, v. g plurima animalia, quae dominante et tanta copia partes ad putredinem necessaria S Continent, ivt citissime in putredinem ruant antequam priores sermentationis gradus animaduertantur. Nullum dari argumentum, quod vini spiritum ante fermentationem corporibus iam inesse demonstret; saccharum quoeundu modo tractatum ne guttulam quidem eius exhibere; extricari et sisti tamen sensibus materias longe subtilioreS, aeris v. C. varias species, artificiis chemicis

p 0sse; in fructibus vini spiritum olentibus sermentationem istam iam inchoasse; esse vini spiritum ex aliis materiebus conflatum, in has igitur diuidi, ex his iterum componi posse; habere insephlogiston, aquam et sacchari acidum, posterius toties iam in dulcificato, quem vocant, nitri spiritu, si praesertim alcohol, quod adhibetur, ex spiritu a vinaceis abstracto natum sit, conspectum; haerere autem tantopere inuolutum phlogisto, ut, quamuis magna satis copia adsit, gustui tamen sese non manifestet; non comparere, si alco hol, quod cum nitri acido Commiscetur, a tartari sale destillando abstractum fuerit, et caustico sale tandem penitus ex vini spiritu abstrahi posse; alco hol, dum ardet, nequo

fumum, neque fuliginem eructare, neque Carbonem relinquere, non ergo continere posse Oleum,

quod alias, etsi tenerrimum sit, illa erui fet, hunc relinquat, neque magnam eius inflammabilitatem indubium olei inhaerentis esse indicium; phosphorum et alia ardere, licet nihil olei contineant; aetherem fumo et suligine, quam, dum comburi-

682쪽

tur, emittit, nitrosum etiam Carbone, quem relin quit, ab alcohole vini toto coelo differre, non ergo

esse oleum ex hoc separatum, neque cum aqua denuo commistum alcohol unquam essicere; tansa etiam copia nonnunquam obtineri, Ut superet copiam adhibiti alcoholis; absque acidis impetrari

non posse, et singula acida suum in aethere com seruare proprium characterem; si discrimen illud a theris a nonnullis tantummodo acidi particulis Penderet, his segregatis aetherem eum aqua in alem hol redire debere, si vera sint, quae Cl. WΙEOLER proposuit; aetheris ab oleis aethereis differentiam in alia partium constituentium, phlogisti praesertim, proportione sitam esse, praeter quod partes aqueas et acidum fortissimum contineat; acidi partem, quae mixtionem aetheris non ingreditur, cum

reliqua spiritus vini aqua in acidum debilius et phlogisto onustum coiro, et cum parte certe acidi saC- charini, in vini spiritu latentis, coniungi, cuius altera forsan pars ad aetherem accedat; nitrosi, ee ipsius vitriolici aetheris praeparationem id luculentissime monstrare: acidum saecliari in alcohole haerens et nimia aqua dilutum, et iusto parciori copia adesse, quam ut aetherem esseere queat: Ad gignendum aerem inflammabilem acido semper opus esse: Acidi nitrosi magnam partem in parando Re there hune ipsum ingredi, aliam forma aeris inflammabilis auolare; mirum igitur non esse, Clari WyEGLEB in illo labore magnam acidi nitrosi iacturam fecisso; Quod ex drachmis duabus cum dimidia residui gummi externo habitu mentientis affuso nitri acido acidi sacellarini drachmas tres obtinuerit, ab aqua, qua illo sale ad crystallorum sormam Opus est, uni Ce prouenire; phlogiston expulsum nullam Vel perexiguam ponderis lycturam facere: Phaenomena diuturni illius laboris, ex quibus Clar. WISG

683쪽

αEn azidum sacchari non esse, nisi nitri acidum phlogisticis spiritus vini partibus modificatum, statuerit, longe facilius alio modo explicari posse; magnam naphthae copiam inflammabilis steris species aufugis , et quum nihil amplius superesset alco-holis, cum quo nitri acidum recens in naphtam abire potuisset,' non potuisse non naphtham iam generatam 'o acido destrui, et acidum ipsum inphlogisticatum nitri acidum, aut in aerem nitrosum commutari; residua igitur continuisse debilius nitri acidum cum acido sacchari , quod recenti nitri ac do denuo adfuso phlogisto suo denudatum, crystallorum forma comparebat: Fixam acidi saccharini indolem nequaquam pro nitri azido, ista' quam parte eius constituente militare, quae satis volatica, magis adhuc, si phlogisto inquinetur, sit; crystallorum figuram similem debito

pro indole et origine simili esse argumentum; inaequalis, quae ex vini spiritu impetretur, acidi sacch vini copiae caussam et in spiritu ipso sibi non semper simili, et in modo, quo acidum illud extricatur, delitescere: Destillatione spiritus vini in apparatu pneumatico nullum prodire acidum aereum, salem etiam causticum ab eo insula nequaquam mitescere; quod vinum adhuc aeris fixi contineat, in destillations spiritum ipsum praecedere; aere fixum remotam tantur' modo et inuolutam esse spiritus vini pRrtem , quippe in acido sacchari inuem tum; deflagrando demum aeris formam induere: EX e , quod arte ex phlogisto, aqua, et sacchari acido conflari non possit spiritus vini, neutiquam sequi, quod natura in fermentatione ipsa non ex his componatur; ex eo, quod algalia plantis, ante' quam ignis in eas agat, inhaereant, non debe eidem concludi de spiritu vini, qui manifeste sit compositus, et in suas dirimi partes possit. Aere V v s si uma

684쪽

fixum, sermentatione extricatum, elastitum suum statum caloris materiae debere, quae etiam, dum per acida expellitur, licet magis tecte, agat; nunquam istiem, qualis exit, corporibus inhaerere :Acetum non esse nisi acidam vini partem nunc denudatam, et probabiliter sacchari acidum partibus mucosis et phlogisto aliter modificatum, quod Au

mentis acidum sacchari spectantibus ostendit. Camsam fermentationis in attractione diuersorum, qua corpora Constituunt, principiorum simplicium, et proportione eorum, et mutua huius attractionis ac ione ponit; ut primum aequilibrium huius attractionis tollitur, noua nascitur aliarum particularum ad alias ratio, nouae attractiones, nouae igitur Compositiones, solutiones, separationes: Princeps Cau-λ quae aequilibrium tollit, est calor, gignendo ex aere dephlogisticato et phlogisto generari, dubitat Au ctor aeri fixo necessarius, quo expulsis reliquarum etiam partium inter se vincula laxantur, mixtio mutatur, et nouarum attractionum vi phlogiston cum aqua et acidi saccharini portione in spiritum ardentem coit, qui si partibus saccharinis et mucosis, nondum penitus decompositis, unitus remaneat et partem elisi aeris fixi denuo imbibat, vinum constituit, in quod si calor et aer agere pergant, omni aere fixo et vini spiritu abacto liberum nunc prodit acidum, siue aeetum; adfusum deteriori vino vini spiritum eapropter melius reddero acidum, quod vappescentiae obstet: Quid aqua, calor, aer in sermentatione ac putredine agant : Prou-ti sacellarum in plantis ad sermentationem vinosam et acetosam, ita gelatinam in animalibus ad putredinem facere, qua phlogiston praesertim extri Catus Vnde aer, in quo Corpora putres cstiat, ex phl0

git,icato, inflammabili et fixo compositus sit. XIII.

685쪽

fisiologiche.

i. e.

Dissertationes epistolares de memorabilibus quibusdam corporis animalis phaenomeniS. Vol. I. MDCCLXXXII - LXXXIV. Desideratur loci, quo impressum est Opus, et bibliopolae nomen. Paginae singulae cuiusque epistolae seorsim numeris suis im

scriptae sunt.) Vol. II. MDCCLXXXIV.

Auctor libri est Cl. RosA, Prosessor Muti

nensis. I. Upistola Ima ad Ios. GAHAMPI sedis Aposto p. 3-I8. D licae in imperiali curia legatum. Agitur de arteriarum plenitudine, quam negat Auctor, sententiam veterum pia eumaticorum ample US, qui spiritum cum sanguine pauco per arterias distribui

statuebant. Argumento autem utitur, arteriarum in nuper mortuis animalibus vacuitate, venarum

que parum aucta post mortem capacitate, quae scilicet tanta non sit, ut sanguinem omnem arteriis nuper plenis elapsum recipere potuerit. Spiritum Vero, qui j repleat arteriarum inanitatem, facili e perimento manifestari polie confidit; arteriae nem-Pd utrinque ligatae et ex animali vivo refellae sub antlia pneumatica dilatatione. Addit porro, duplicem esse huius spiritus materiem, alteram-ex aere pulmonis exilitatem subintrante haustam, cui Foris animalis evanissis nomen secit; alteram, subtilissimum sanguinis halitum, quam veram ma teriem animalem materis animali zzat Q vocat. Eun-

686쪽

dem spiritum, vitae et caloris principium omnisque secretionis aliorumque negotiorum, quae in animali vivo geruntur, ministrum et effectorem esse statuit. h. I o. II. Epistola ad Nico LAUM PECOT, Imperatoris consiliarium intimum : Artoriarum in cadauere angustiam et inanitatem opinioni suae fidem sacere Contendit. Sanguinem enim, nisi sorte in cordis vicinia, in arteriis haud deprehendi, neque istas, eam quam in vivo corpore habuerant amplitudinem, nisi in sideratis vel deliquio animi oppressis, conseruare. Praeterea, Cum auctore ipso HALLERo quarta tantum sanguinis totius pars arteriis contineatur, fieri non posse, quin post mortem inanes maneant. Nullum humorem tento cum impetu ex arteriis incisis vivorum animalium prorumpere, quanto sanguis emuere soleat; neque huius rei rationem perspieue posse intelligi, nisi vaporem expansilem vasis illis inesse credas, quo quidem admisso, frigoris simul, odorum, terroris subtilium venenorum, sanguinisque rotropressi effecta pateant. Sanguis ex vivi animalis arteria in antliae pneumaticae campanam intromissus confestim in spumam subtilem mirumque in modum mobilem conuertitur. In vesicam vacuam immissus sanguis ex bovis arteria carotide, illam magno cum strepitu explebat, motumque ciebat singularem ab humoris seruentis amstu plane diuorsum: ipsa vesica, sanguinis aliqua parte euacuata, Constricto fune obturata in aqua seruida denuo intumesceba t. Hip experimentis Aunoe haud exiguam vim, ad id, quod vult, demonstrandum inesse confidit. Arteriam ligatam sub filo etiam pulsare, Galenumque haud feliciter ligata oarteriae immobilitate contra Erasistrateos pugnasse existimat; qua quidem in re non modo in omnium obseruatorum fidem iniquus esse, xerum etiam Oezm

687쪽

pato praeiudiciis animo ad experimenta propria ageesiisse nobis videtur. Venas ideo non pulsare autumat , quod arteriae , antequam cum illis committantur, vaporem expansilem iamiam dimiserint. III. Epistola ad ANTON 'UM GREPPI, Impe p. I xatoris eonsiliarium, ord SL Stephani Equ. Izo. Pulsus, quem vacuum dicere solent medici, arterias vivas sanguine non semper plenas esse ostendit; plenae si essent, Noster plethorae verae et apparenti, continuae et transitoriae locum nullum

sore existimat. Addit, ipsum sanguinis circuitum, plenis arteriis, cogitari haud posse. Haemorrhagias nonnunqUam, quadragenis etiam sanguinis libris amissis, toleratas fuisse, vita superstite; plus etiam sanguinis per artem in vasa submitti posse, quam

illa natura sua contineant.

Adiecta est huic epistolae experimentorum p 3. XCIII ab auctore captorum expositio. 12O, IR Epistola ad Marchionem GKR ARDUM RANGONE. pagg. I 68. Quod sanguis ex arteria vivi animalis prorumpens in aere se te expandat, vapori animali tribuendum esse censet: quod autem nulli alii humori hoe accidere contendat, in eo profecto nimius esse nobis videtur. Sanguinem aerem, cui exponitur, non absorbere - ipsum tamen vaporem animalem aerem dephlogisticatum esse respiratione haustum sanguinique admistum, cuius etiam secessu sanguinem coagulari oporteat. Lienem eo consilio datum esse animalibus, ut hepati sanguis arteriosus su Dp tati Per membranas vasorum serum transsudare haud posse. Vaporem ex sanguine adhuc calento

surgentem, acerrimum esse, nareSque vehemen

tor roderet illo abacto sanguium congrumari. A

688쪽

rem cum animali materie iunctum vaporis animalis speciem induere et ex elastico in expan silem converti : positam in eo esse respirationis identidem iterandae necessitatem, cui nisi satisfiat, sanguinem

in ipsis suis vasis coagulari. In calidi sanguinis animalibus, in ipsis etiam frigidis, quibus simplex cordatum est, sanguinem dextri lateris, ab eo, qui ad sinistrum cordis latus appulit, semper haud parum

colore pariter ac calore differre, non aliam ob rationem, quam Ob Vaporis animalis in sanguine ad cor accedente inopiam, et sactam in illo, qui recedit a corde, restitutionem. Sanguini S eam partem, quae, coagulatione persecta, fluida manet, vel maximo calori expositam plane non coagulari,

tarde admodum, aqua feruente temperatam; Caeterum glutinosam naturam in illo humore desiderari. Cruorem lymphamque et serum in sanguine solius vaporis animalis beneficio coniuncta inuicem esse atque mixta; subtracto illo vapore, partes illas a mutuo nexu discedere. Calce viva in aquam coniecta, pisces necari; cum illa nempe ad se rapiat aerem alendae piscium vitae negestarium. Quatuor modos est e nexus vaporis illius cum sanguine, aliquam eius partem sanguini penitus inhaerere, alteram interpositam tantum esse, tertiam in venis saturationem quasi sanguinis efficere; quartam denique in arteriis abundare. In desessii vaporis animalis causam et rationem esse positam mortis in corrVpto aere praecipitis, viriumque Oppressarum et sanguinis dissoluti in morbis malignis. Animalia calido sanguine praedita , Calorem aquae feruentis aestu maiorem tolerare ideo, quod phlogiston attrahant, illoque aestum temperent: CUmeontra frigidi sanguinis animalia, gelu glaciale serant, excusta protracta tam e phlogisto. Tandem in ipso gelatinae animalis tremore, partiumque varia'

689쪽

rum animalium subsultibus et intumescentia, vapο-xis sui expansilis argumentum esse opinatur. In peripneumonico pulsum sese obseruasse narrat, qui

medici tangentis manum ita feriebat, ut aere a teriae ines e videretiar.

Adiecta est enarratio experimentorum XCIV-P. IO7 CXXVIIsj in vitiis animalibus captorum, de quibus, ne prolixitate nimia taedium excitemus lectoribus, hoc quidem loco exponere nolumuS. V. Epistola ad Comitem CARO. pagg. 32O Quod semina terrae commissa germinent, illud p. o. non vi quadam mechanica, sed vitalis principii quaqua versus sese expandentis impulsu effici Cl. Auctor contendit. In metallis solo igne in calcem

versis iteruinque metallicam naturam induentibus aetheris virtutem quam maxime conspicuam esse; eundem etiam aere, salibus, meteoris igneis et aquosis, omni denique materia, quibus agri stercorari solent, Contineri. Dura amygdalarum alio P. I '.

rumque hoc genus fructuum putamina, non aliam ob causam intus laevi esse superficie, nisi ob continuam

pressionem vaporis expansilis , cauum Corticem replentis. In farinae mucilagine vaporem istum aethereum plantarum succo nutritio admiseeri; perfici autem utriusque partis coniunctionem in lactis sanguinisque lympha coagulabili. Aulum pennas, quadrupedumque cornua, dentes et pilos tanta tamque veloeia incrementa vix capturos esse, nisi humor elasticus mobilisque in illis continuo turgereti s Marinorum animalium miram stupendamquo lae p. 3r.cunditatem aetherei aeris halitui, cuius ingentem

copiam ex aqua hauriant, tribuendam esse. Numerosos medullae spinalis neruos naturam non eo Comsilio frigjdis animalibus dedisse, ut sensus, sed potius, ut motus facultas in corpore latius pateret. Uitale

690쪽

tale principium non animalibus tantum plantisque

inesse, verum communem quasi illius penum ter ram aeremque et aquam esse, atque ex his in corpora organi ea vitam omnem di manare. Sanguinem autem in animalibus principii vitalis vehiculum esse, eoque sensu a sacris scriptoribus animas

p. 67. domicilium in sanguine poni. Hinc fieri, quod

animalia nullius praeter sanguinem humoris iacturam aegrius serant. Magis tamen laedi nobis videntur ab aliorum humorum secretorum, seminis Praesertim, pRrua etiam copia Ditis, profusionibus. In nigro sanguinis colore deminuti princi, pii vitalis argumentum esto. Vitam physicam principii vitalis per sanguinem in corporis instrumenta actione sustineri, hac vero cestante illam quoque exstingui. P. 98. Experimenta porro profers avitor, quae sibi

persuaserint, vitam neruis vasisque iugularibus ligatis non deleri continuo , dummodo spiritum du- P. II 4.cendi facultas supersit. Primae respirationis in animali nuper nato necessitatem non a suctionis consuetudine, quod HA LERo plaguit, Verum a vita

lis principii penuria, quam supplere ingrato sensu

cogitur animal , proficisci. Partum ipsum ab ea-i dem causa promoueri, ipsiusque seius viribus magis, quam alienis, absolui. In suffocatis animalibus non vitam, sed vivendi tantum potentiam vitalita superesse. Sanguinem in ipsis vasis noxio vaporum halbius electricitatis et variorum venenorum efficacia Coa

P. 1 a. gulari. Fibram sanguinis lympham esse cum aetheras principio expansili intime iunctam, partenaque efficere animalis nobilissimam la parte piu animalia-zata . Plantas et insecta, quae in aere homini no-Xio vivunt, ex illo eodem modo , quo pisces ex qua, dephlogisticatum aerem attrahere. Ean dem esie ubique in omnibus coloribus vivis et Organi.

SEARCH

MENU NAVIGATION