Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

XII.

Diss de labyrinthi auris contentis. Auctore

ersecutus est et confirmauit in hac dissertatione L Cl. Auctor Cottunniana obseruata'), quibus

demonstratur in organo auditus et in primis in labyrintho contineri aquillam. Enarrata huius humoris litteraria historia, atque anatomica administratione, quae ad inuestigandum labyrinthum quam accuratissima esse debet, atque facilius in fetus ossibus, quam in adulti hominis ostea compage succedit descripta; proponit varia argumenta, quaπaqvulam, in labyrintho contentam, probant. Exposuit mense Ianuario gelu et libero aeri P. IS. ossa temporum varia et aperto labyrintho vidit non solum vestibulum, verum quoque ora Canalium semicircularium et cochleae septum utrumque glacie repletum. Dein in angustissimis animalium p. I7. canalibus circularibus inuenit aqvulam limpidissimam, in leporis vero organo potius rubicundam, simulque diuersa administrata anatomica sectione

demonstrat integrum labyrinthum esse aquilla repletum. Idem in auium labyrintho obseruauit. p. 2I. Quibus obseruationibus alias Tootomicas inspersit; animaduertens tum minimorum ossiculorum figuram et canalium semicircularium in variis animantibus miram subtilitatem, tum auium tympani membranam extrorsum conuexam, introrsum concauam et similia. Postea annititur Noster de- p. 2 Inonstrare nullum omnino labyrintho inesse aerem, Partim ex eo, quoniam labyrinthus sub aqua demum apertus et agitatus nullas emittit aereas bul-G a lulas,

102쪽

Iulas, partim quia nullum spatium datur, per quod

aer in labyrinthum venire posset, affirmans se me

curio repleuisse labyrinthum, neque quicquam exiissse. p. 2 6. Postea ortu humoris in labyrintho reperiundi

cognito, qui cum aqueo oculi humore comparatur, demonstratoque eodem in vivis animantibus, eiusdem naturam, quam gelatinoso aquosam imVenit, perserutatur et functiones ostendit. Dis-

p 33 quirit mox praeter aqvulam, et reliquas in labyrintho contentas partes et quidem primum duplicaturam aliquam perio stet, quae vestibulum in duas cauitates diuidit, inter cuius laminas neruosae sunt sibrae, quamque vestibuli septum neruose membranaceum appellat; dei vero neruos labyrinthi. Co

P 38 rigit vALSALVAM et VI EI S SENIVM atque monet horum virorum ZOnas canalium semicircularium ab

que cochleae esse nihil aliud, nisi perios eum. Contendit canales semicirculares, quamdiu aquilla repleti sint, interne mera neruorum pulpa investiri; sic quoque repugnat Cl. COTTVNNio, qui se in cochlea ramulos neruosos vidisse perhibet. P. εz. Neruorum igitur acusticorum ortu et progressit declarato, animaduertit a iuula labyrinthi

fieri sonum semper ita, ut ea ipsa ab impulsu sta- pedis moueatur in spatio aliquo, quod abunde duo

illa diuerticula largiantur, quae a coTTVNNIo iam inuenta et aquaeductus dicta, iterum in meticeratis P. s. ossibus mercurio detexit. Persequitur itaque horum diuerticulorum, initia et fines; quorum ait

rum, votibuli diuerticuli nomine insignitum, a posteriori et superiori vestibuli parte sub oritur et investibulo aperitur, alterum cochleae, quod a scala. tympani cochleae incipiens sensim in tubam exten- p ' ditur. In fetu horum conicae figurae diuertic lorum

103쪽

lorum modo adsunt rudimenta. Porro mercuria' p. s z. Iibus iniectionibus in labyrinthos recentes inuenit, haec diuerticula esse caua et posterius aperta, v stibulique diuerticulum ferminari in cranii busi incauum aliquod membranaceum, quod aqvulae receptaculum non solum mercuriali iniectione, verum quoque repletione glaciei, cum plura ossa temporum gelu exponeret, cognouit. Denique, notatis p diuerticulorum vasis lymphaticis, quae cum Venis connectuntur, breuiter ex antea monitis, quomOdo auditus fiat, explicati XIII. Dissi de fascia lata. Praeside ADOLPHO MURRAY.

Distributa est haec disputatio in duas sectiones,

quarum prima de ligamentorum, tendinum et apon eurosium generatione in uniuersum agit, altera vero fasciam latam modo delineati Itaque primum tum ex litteraria historia, tum ex rei ipsius natura demonstrat Cl. Auctor, differentiam interaponeurosin, ligamentum et tendinem esse determinatu dissicillimam; disputans potissimum e 'n' p tra eOS, qui tendines a musculis productos putant vel tendines in fibras musculosas mutari credundi Aduersus quorum opinionem varia exagitat argumenta, a diuersitate densitatis et coloris harum partium desumta, nec defui sis contendit anatomi-c0s, qui fibras tendineas a musculosis separarenti Tendines infantum non breuiores, potius longio- P- 8 res sunt; tendines et ligamenta ossescunt, musculi nunquam; musculi irritabilitate et contractilitate

assiciuntur, tendines nequaquam i tendines in me

104쪽

ram resoluuntur cellulosam telam, quod praeter

MA ERVM quoque ΜοSCAT 1 experimentis demonstrauit. P. I P. Cliem ea autem musculorum et tendinum

analysis a Celeb. BERGMANNo suscepta spem nostri Auctoris sesellit; cum appareret, musculo S et temdines in aequali quantitate easdem praebere terras. P I Attamen egregie pergit suam sententiam defendere, dum addit quaedam obseruata, quibus conssat, inferdum tendine8 reperiri, quorum ex musculis ortus dissiculter probatur, aliasque esse apon euro-fes, in quibus fibrarum directio plane discrepareta fibrarum muscularium via, quod valere asserit de apon eurosi supra spinati, trapeZii et aliorum mus- p. 13 culorum. Ex quibus colligitur. tendines, aponeu- roses et ligamenta ortum ducere ex cellulosa varie

compressa vel trita. P. I 7. In altera huius dissertationis parte diligenter et aecurate descriptas legimus fasciae latae origines a superiore glutei magni portione, tensore s sciae ipsius et musculis cruris, uti et progressum P, 79- et finem huius latae expansionis. Mox disquirit Cl. Auctor strata in primis tria, directionem fibraxum in iisdem et disi epimenta, quae inter femoris

P, 23. et cruris musculos locum occupant. Nominat octo inter femoris musculos, primum inter gluteum magnum et medium ; secundum inter gluteum medium et tensorem fasciae; tertium inter fasciae latae tensorem et sart6rium musculum ; quartum

sartorium obuoluit; quintum supra pectineum et portionem tricipitis primam se expandit, sextum attingit caput primum et secundum tricipitis, septi, mum ad tricipitis capita et gracilem abit, octauum denique inter caput bicipitis breue et vastum e P 77, ternum positum est. Postea describit fasciae latae

decur

105쪽

decursum per genu ad crus et notat haec inprimis dissepimenta; primum, quod ab interioribus ori- tun et proprios pedis musculos inuestit; secundum inter soleum et peroneum longum; tertium inter peroneum longum et medium ; quartum inter peroneum longum et extensorem digitorum lom gum et denique quintum inter tibialem anticum et extensorem quatuor digitorum. Quibus de usu p. fasciae latae et de accurata disiepimentorum in arte chirurgica cognitione nonnulla breuiter subiunxit XIV.

i. eo

FRIEDR. CHRIST. STOLLERI obseruationes medico chirurgicae, annotationibus physiologi- Cis, anatomicis atque practicis comitatae. s. I. Diabetis historia. oriebatur morbus in phomine doloribus colicis atque mictu cruento saepius laborante, vomituritionibus, aluo obstructa, febriculisque vagis aegrotante. Quibus signis cum in pubis regione dolores iungebantur acutissimi, ad calculorum renum vesicaeque urina' viae praesentiam concludit Cl. Auctor, atque remedia emollientia, optata, leniter purgantia, b echica

106쪽

opposuit, donec ex lactei sedimenti copia veram morbi stabilire potuit diagnosin. Sedimentum urinae, lacti crassiori analogae, post a horas demum petiit fundum , atque fres lotii emissi partes constituit; per offo dierum spatium in vase clauso asseruata urina, odoris urinosi nihil ostendit; acido

affuso sedimentum citius separatum est; recens lotium a calore non est coagulatum. Substituit eapropter optimo cum successu remediis antea dictis, leniora purgantia moxque roborantia D tiora, quorum usa sanitas amissa recuperata est.

Exposito morbi decursu, de diabetis notione Cl. Auctor disierit. Recenset signa, quibus morbus hica congeneribus excretionibus dignosci postis. Posuit vero characterem morbi in copia chyli statima morbi initio cum proportionata urinae quantitate exeunte, atque in sitis defectu, qui febris lentae

vehementissimae celeriter ortae est causa. Ρος

set quoque tabes chyluritica, vel marcor cum hectica ex perditione cv i, uti Cl. Auctor putat, appellari morbus. Sub finem huius sectionis de eximio usa corticis Peruviani in diabete est locutus. P. as. Obs. II. Prolapsus inzetera ur vaginae uteri, cui lapides eximiae magnitudinis inθaerebant, qui fel, ester tollebatur. Laborauit aegrota per I 8 annos hse malo, quod post partum ex negligentia obstetricis erat ortum. Incontinentia Vrinae, quam procreabat prolapsus, erodebat ita superiorem, ant riorem et posteriorem vaginae partem, Vt haemorrhagiae insto ortae pro calamentis, non rite fluem

tibias, ab aegrota haberenturi Accesserunt dein alui obstructae, febrisque lentae incommoda, quibus superstites vires prorsus frangebantur. Cl. Auctor aduocatus, clysmatibus et epithematibus

emollientibus est usus, dein cum lapides sen-

107쪽

serat, incisionem secit, et vulsella duos calca.

xeos calculos extraxit. Tertius eiusdem quidem naturae, multo maior tamen, exibat paucis horis post, cum urinam mitteret aegrota. Iam solus adhibebantur ex herbis emollientibus ot discutientibus et sale ammoniaco cum aqua et aceto coctis atque potio ex chinae cortice et nitro cum aqua et melle parata. Sequenti die ita emollita erat propendens vagina, ut facili negotio in pristinum locum x poni potuerit. Iam enematibus uterinis usus est Noster,ex cortice Peruviano, floribus inamomillae, he ba rufae,myrrha et sale ammoniaco, ex aqua et aceto coctis cum mellis ad melius purgandam emolliendamque vaginae retropulsae superficiem. Roborandi causa postea aliis enematibus uterinis ex radicibus chinae et tormentillae, Cortisse granatO- irum, myrrha et aqua ferria consectis, est: usus. Pese

sariorum ob debilitatem vaginae, locus erat nulluS, quibus embolus ex equiseto linteis implicato substituebatur. Iam de ortu calculorum disserit, quem ab urina, in prolapsu stagnante, derivat. Putat quoque ex hoc morbo vim antis licam urina quem PRINGLIVS assumsit, apparere. Obs III. Excrescentin lapiden dentis. Vetula P. cui unicus supererat dens molaris maxillae inserioris, proueniebat in eodem processus calcareus, st vicans, laeuis, compactus, qui, donec dens ipse

elaberetur, in ore remansit. Materies ista tartaro dentium non annumeranda videtur, haec enim spiritu nitri mandata neque esseruescentiam, nequo

solutionem es: passa, sed solum mollior reddita

videturque Nostro in alveolis secreta, quoniam radices dentis eadem materia inductae cernebantur. Putat eapropter excrescentiam istam ex eadem Cum

dentibus materio sui sis compositam, ex iisdem

108쪽

quoquo vasis fuisse secretam, ex quibus dentium massa antea fuerit separata, eosque dentes, quos serotine prouentos descripserunt obseruatores, ex simili fonte fuisse ortos. p. 7 r. Obs. IV. De secundinis quinquier remanenti bus. Reperiebatur in eo placentae inferiori loco, quo utero firmius adhaeserat, corpus tendineum flauum, superius trifidum, inserius quadrifidum, quod usque ad funiculum umbilicalem, ipsi' oppositum, in substantiam placentae penetrabat. Partus fetus ipsius facile eueniebat, ante partum fere a medio grauiditatis termino doloribus cruci batur puerpera in dextro abdominis latere. mol stissimis. Iam de ortu et adhaesione secundinarum disseruit, dein originem corporis illius tendinei e plicauit, tandemque naturam non semper secum dinas expellere docuit. p. 8S. Obs V. Hydrophobia celeriter orta citoque suppressa. In puero is annorum a nimia primarum viarum saburra, oriebantur quaevis symptomata, quae morsum venenatarum bestiarum sequi consueuerunt, remittebant tamen emesi excitata,

aluoque satis purgata. Morbus per paucarum horarum durabat spatium, et somno profundo atque diaphoresi larga finiebatur. p. Io I. Obs VI. Aneurysma Durium arteriae Har gene in lateresnytro letante. Purpura, quae in te tio morbi die accedebat, nihil iuvabat, et post aliquot dies rursus tollebatur. P. III. Obs. VII. De para ni linguae, dextri brachii atque yrdis, post praegressam fisem rheumaticam atque icterum. Puer nouem annorum cory Ore de-

109쪽

bili praeditus, istero saepius laborans, rheumatica febre et paralysi partium nominatarum afficiebatur, tandem vero sanabatur. Vsus est Cl. Auctor inter

plura, quae Omnia commemorare nequimus, mos choartificiali MARGGRATII, qui ex olei succini Si et acidi nitri concentrati S lj paratur eumque Ino scho naturali substitui poste ratur. Obs VIII. De Linea ope cicutae sancta. Puella P. I 37.

I 8 annorum, a prima pueritia tinea laborauerat, quae ea aetate, qua menses plerumque oriri solent, periodica reddebatur. Redibat enim novilunii tempore et ad plenilunium usque durabat. Hanc methodo Stoerkiana, cicuta sanauit CL Auctor non solum ita, ut tinea supprimeretur, Verum quoque, Ut menses in posterum iusto tempore fluerent. Obs. IX. De vario D. Femina, quae puer p. I S. perii calamitates saepius feliciter erat passa, neque tamen variolis laborauerat, edidit aliquando partum, mortuum quidem, veris tamen variolis obsessum.

Post octo annos autem ipsa variolis confluentibus est affecta. Ultimo de remeaeila agitur, quae Cl. Auctoris p. I 6.

attentionem laudemque meruerunt.

I Extractum aconiti napellus, eiuSque gr. 2- 8 cum salis sedatiui gr. Io - 2o post praegressas

euacuationes aluinas, cum ptisana purgante saepius sumta in arthritide, atque in curatione morbi venerei per exstinctionem admodum probantur. 2 Tmitura cantharidum cum anatiga parte

spiritus salis ammoniaci volatilis in paralysi pe quam utilis Nostro fuit, si quidem eadem nuchae, spinae dorsi, partibusque ames is illinitur, eademqu0que interne atque externe in urinae incontinentia

110쪽

nentia cum fructu propinatur. Paranda vero est ex spiritus vini atque aquae communis aequalibus partibus, vel quod idem est ex spiritu frumenti non rectificato, ob sal cantharidum glutine animali obuolutum, quod in solo spiritu minus commodo solui posis, Nostro videtur.3 Mercurii sublimati corrosui vires internas

aeque ae externaS in morbis Venereis contra quorundam huius remedii obtrectatorum dubia commendas.

solutionem vitri antimoniati vinosam in

variolis, vermibus, catarrhis suffocativis, tussi comvulsiva, atque retropressa materia morbifica csim mendat. xv.

Societatis medicae Hauniensis collectanea, cum figuris aeri incisis Volum. II. Hauniae. Impensis Friderici Christiani Pelt. ΜDCCLXXV. q. c. in aen. pagg. 33S. Praeter elenchum. Instituti huius iam alibi' habita ratione, conten-

forum in hoc volumine summam hic commemorabimus.1) De fortuitis curationibus obstructiones. Au- P. I, ctore sALOM. THEOPHILO DE ΜΕΣΑ. Obs. I. de impetigine rebelli pomorum esu curata. Videtur hic morbus ab abundantia bilis, quae hoc acido P. 4. domata est, ortus esse. Obs. II. de fusis conuulsiva labri hectica comite per cerasa aut de comesta sanata, et de hydropico ascitico, per primas et urinarum vias sponte essiuentibus aquis curato, Ope vena sectionis. ε

SEARCH

MENU NAVIGATION