Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 771페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

restri praecipitato, fundum ex hac solutione petente. Cum vero acidum nitrosum auidissime phlogiston arripiat, huius ipsius adminiculo cum alc lina parte tartari vitriolati iungitur. Hinc removetur vitriolicum acidum, utpote phlogisto non ita, ac nitrosum assine. Denuo tamen acidum vibtrioli cum hac ratione separatum, nitrosum a Con- iunictione sua cum lixivo sale expellit. Nitrum dum haec patitur, in arbusculas excrescit, quae mox ab ingruente acido vitriolico eradicantur. Istas destructionum vicissitudines Cl. Auctor ei, quam tun experitur acidum vitriolicum, phlogisti priuationi, huiusque acidi fixitati maiori tribuit. Potest etiam oleum vitrioli phlogisticis particulis latum depu-xari, si nitro infunditur cumque eo digeritur. Semper tamen aliquam tartari vitriolati et nitrosi acidi portionem in sinu suo tunc retinet. Ex sulphure p. 4 3, nitri adminiculo acidum vitriolicum elicitur, siquidem ex vase retorto ferreo tubulato acidum ex detonante cum nitro sulphure euolutum, transire in recipulum magnum curaueris. Aliquantulum subphuris in hae operatione sublimatur, antequam nitro possit destrui; plurimum tamen in partes suas constitutivas resoluitur. Hac occasione a Cl. Auctore apparatus ad destillationem istam in Anglia et Belgio adhiberi solitus describitur. Melius adhuc res tota procedit, si carbones miscetae comburendae adduntur. Quodsi absque hoc additamento deto- natio peracta suis, in excipulo mixtus ex sulphureo et nitroso acido liquor reperitur. Remanet species aliqua tartari vitriolafi nomen satis polyckresti

Pulvis pyrius, uti notum est, ex nitro, sul- p. S3phure et carbonibus intime inter se mixtis constat. Optimus est, qui ex nitro ab omni salis communis admixtione libero, carbonibus ex vegetabili regno

s petitis

92쪽

pstitis atque bene ustis, et sulphure, quantum fieri potest purissimo paratur. Ad disquisitionem eiusdem et essicaciae definitionem instituendam, pul- Vere pyrio non granulato gre e) sed trito utendum est; granulatus enim, ea, quam semper COΠ-tinet, aquae quantitate experimentorum fidem fallit, et partes constitutivas neque bene inter se mi tas, neque aequaliter distributas habet. Hinc omne pulueris pyrii boni parandi artificium in siccitate, quantum potest fieri, maxima cernitur. Quae rei liqua sunt, omnia ad pulueris optimi virtutes spectans, cui tractationi tabulam etiam Cl.Auctor adiun-rit, qua diuersa puluerum genera iuxta instrumenti alicuius ab Equite D' AROY inuenta, et iconri hic illustrata, indicia inter se inuicem respectu ad vim explosionis habita, comparantur. Uberiori harum rerum enarratione supersedemus, quippe ad nostram rem plane nihil faciente. Ρ- 479. Inter omnes pulveres pyrios longe violenti ssima amo est pulueris sic dicti fulminantis. Id paratur ex tribus unciis nitri exsiccati, duabus salis tartari siccissimi et una uncia florum sulphuris. Cum vehementissimo strepitu detonat, si calefactummodo fuerit. Similis puluerem fulminantem parandi ratio est, si hepar sulphuris vel cremor insetari cum nitro commiscentur.

93쪽

i. e.

Doctrina de corporum assinitate, Auctore C

Vt hanc de corporum assinitate doctrinam, qua

profecto nulla totius chemiae pars praestantior eensenda est, sibi Cl. Auctor sumeret exilem dam, causamque et legem huius corporum proprietatis disquireret, variumque assinitatis gradum, quem corpora exserunt, sollicite exponeret, amicis quibusdam Doctissimi WENκEt Ir gratum habendum est, quippe qui, quom suis tantum usibus dicauerat tractatum, dignissimum' esse, qui imprimeretur, publicique fieret iuris, fassi sunt. Neque poterit profecto ab ullo chemiae perito huiusmodi laboris utilitas in dubium vocari, cum, quam ne cessarius ille sit, quippe cui vix non omnes chemicae praeparationes velut firmississio innitatur fundamento, nemini incognitum esse poste, credamus. Gratissimi eapropter fuerunt chemicis GE-

ad corporum assinitatem cognoscendam suscepti labores, neque ullum est dubium, quin WEN ZELIT liber, in quo summa ubique ακροβεια apparet, simitem doctorum hominum experiatur plausum. Vt Rutem appareat, qua ratione Cl. Auctor in laboribus suscipiendis sit usus, quaedam excerpamus specimina. Tribus partibus tota absoluitur materieS, quarum prima genrralem causam, legemque ι uitatis

94쪽

eorporum exponit; secunda in sedecim sectionibus acidi vitriolici, acidi nitros, acidi fatis, ag se regiae, aceti vini, acidi phosphorei, succi citri, ueris Mi et pinguis acies, tortari, salis acetosillae, satis succini, solis urinae, salis sedatiui, arsenici, sulphuris et asta

sinorum mensruorum diuersas affinitates contemplatur, quibus in decima septima et octaua sectione experimenta de fusium in tritu vini et aqua desi lata solutione subnectuntur; tertia tandem pars quibusdam exemplis docet, qua ratione doctrina doP. 8 i corporum o nitate in hemia mplicuri queat. Causam cohaesionis duorum corporum a forma partium aggregati et mixti repetit Cl. Auctor, Cum neque Ne intoniana attractionis lex, neque alia causa Ipsi huic phaenomeno explicando videatur sufficere. Profert deinde quaedam experimenta, quibus hanc de cohaesionis causa sententiam roborare annititur, quorum examen, nisi instituti nostri r tione impediremur, lubenter susciperemus, satemur enim, nos adeo selices non esse, ut omnes corporum cohaerendorum modos ex hac causa e plicare audeamus. Ceterum vellemus, ut Cl. Auctor enarrasset et remouere studuisset ea argumenta, quae a physicis huie opinioni opponuntur, quippe in quibus magna ad persuadendum inest

. 26. vis. Lex, cui assinitas obsequatur, neque in corporum quoad densitatem, aut raritatem conuenientia, neque in diuersa, quam menstruum recipit, quantitate, sed in celeritate, qua menstruum in soluendum corpus agit, posita est; etenim, quo citius aliquod menstruum cum quodam corpore coniungitur, eo maior assinitatis gradus esse deprehenditur. Omittimus illud experimentum, quo hanc assertionem Noster demonstrat, et progredimur ad quasdam experientias, quarum explicationes multis difficultatibus implicitas esse putarunt

95쪽

ehemici. Scilicet assinitas alcati salis aduersus vi- P 3 z.

trioli acidum maior esse assumitur, ea, quae est inter idem acidum et calcaream terram, et tamen haec ipsa calcarea terra ex salis acido tartari vitriolati ope tanquam selenites delicitur; neque ex mixtione gypsi cum sale communi ignis ope GLAV-BκΗ1 mirabile sal producitur: sed salua manet res, occurrunt enim in his operationibus diuersae coniunctiones, acidi nempe vitrio lici cum aleati, acidi salis cum alcati, acidi vitriolici cum terra calcarea et acidi salis cum eadem terra, quas considerari omnino in explicandis illis euentibus debent, hoc enim secto apparet, assinitatem acidi vitrioli cum alcati qualibet alia harum coniunctionum esse imtimiorem, minorem tamen reliquis simul sumtis. In aliis coniunt fionibus efficiendis magna igni de' p. 38. betur vis; sic sedatiuum sal cum cubico nitro destillatum nitrosum acidum expellit, cumque minerali aleati coniunctionem init, si autem expulsum

acidum remanenti in retorto vase boraci rursus admiscetur, separatio sedatiui salis ab alculi et noua nitri cubici generatio contingit. Experimentum p. 39.

Cl. BAvΜΕ , quo vitrioli acidum ope nitro si a tartaro vitriolato separatur, eodem modo Cl Auctor explicati Calx viva et minium alcati volatile am- P. 4o. moniaci salis separans, fixumque ammoniacum salvet saturnum corneum generant; ex solutione autem horum produt 0rum in aqua ηmmoniaci salis spiritus et calcem et saturnum rursus separat: scilicet acidi salis cum calcarea terra et caustici cumvolatili alcati simul sumtae coniunctiones superant volatilis alcati aduersus salis acidum assinitatem. Ad quaestionem, cur quaedam metalla a nonnulL p. 4ωlis acidis quodammodo dilutis haud recipiantur, nisi aliud in iisdem metallum iam solutum haereat, respondet cl. Auctor, quod hac ratione menstruum

96쪽

ciam soluto metallo simul agat in soluendum M. luto quodammodo assino, etenim nisi inter haec duo metalla quaedam esset affinitas, nulla unquam contingeret solutio. Progredimur ad alteram libri partem, in qua, ut diximus, ipsi assinitatis corporum graduS exponuntur. Silentio autem inuoluimus varias, quibbus ad obtinendum suum scopum Noster usus est, en chireses, cum satis largam materiem diuersorum assinitatis graduum annotatio nobis praebeat. AC P. S3- vitriolicum quidem acidum, concentratissimum modo sit, inflammabile principium lubentissime in se

recipit, verumque cum eo constituit sulphur. Quanquam autem summa gaudet phlogiston aduersus hoc acidum assinitate, a nullo tamen corpore, si alumen, 1inci vitriolum et sal amarum Sedlicense exceperis, acidum separare potest, propterea quod ipsum neogenitum sulphur magnam habes erga illa corpora assinitatem. Primus post inflammabile principium locus utrique fixo alcati debetur, quippe quae vitriolicum acidum, ubicunque illud inuenerint, ab adhaerente corpore separant, sibi.

que viaiunt- Secundum locum volatile alcali, te tium calcarea terra, magnesia, cobstiti terra et ebur calcinatum, quartum Zincum, quintum ferrum, sextum plumbum, septimum stannum, octauum cuprum, nonum indigo, decimum aluminis terra, undecimum Wismuthum, duodecimum mercurius vivus, decimum tertium argentum et decimum quartum camphora occupanti arsenici enim et antimonii reguli, praeter phlogisti extractionem, nullam patiuntur a vitrioli acido mutationem. p. 93. Vitrost acidi assinitates sunt cum inflammmbili principio; cum fixis et volatili alcati, cum ferra calcarea, magnesia, cubalti terra, ebore usto, et ineo, serro, Plumbo, stanno, curo, terra aluminis,

97쪽

minis, Wismutho, mercurio vivo, argento et Camphora. Arsenici et antimonii reguli neque ab hoc

acido corroduntur.

Sulla acidum sibi utrumque fixum alcati, vola, P. Ia .

tile alcaeli, terram calcaream, magnesiam, cobalti terram, calcinatum ebur, Tineum, ferrum, plumbum, stannum, cuprum, aluminis terram, Wismuthum, antimonii regulum, arsenici regulum, hydrargyrum, argentum et camphoram unit. Inflammabile principium nullam cum hoc acido habet assinitatem; indigo autem admodum exigua pars ab eo recipitur Aqua regia, ex tribus spiritus nitri partibus et P. Isti una spiritus salis parata, coniungitur cum Vtroque fixo alcati, cum volatili alcati, terra calcarea, magnesia, cobalti terra, ebore Vsto, Zinco, serro plumbo, stanno, cupro, aluminis terra, Wismutho, antimonii regulo, arsenici regulo, hydrargyro, auro, et platina, argentum autem prorsus respuit. Subiunxit Cl. Auctor his tentaminibus cum regia aqua P 179 institutis alia cum mestruis ex acidi vitriotii curusalino et nitroso commixtione ortiS, quorum alterum stannum, Wismuthum et antimonii regulum, alterum eundem antimonii regulum soluit, plura enim cum iisdem experimenta haud instituit.

Acetum vini concentratum utrumque fixum al- P. I 8 cali, volatile alcati, terram Calcaream, magnesiam,cobalti terram, ebur ustum, Zineum, serrum, plumbum, stannum, cuprum, torram aluminis, Wismuthum, antimonii regulum, hydrargyrum et argem tum recipit, arsenici autem reguli solutionem

recusat.

A phuphori ne o inflammabile principium, P. 2IO.

utrumque fixum alcati, volatile alcati, terra Calcarea, magnesia, cobalti terra, ebur ustum, Zincum, serrum, plumbum, stannum, Cuprum, torra aluminis,

98쪽

minis, Wismuthum, regulus antimonii, arsenicum album, hydrargyruna et argentum seluitur. Citri succus utrumque fixum alcati, volatile algali, terram calcaream, m*gnesiam, CObalti terram, ebur Vstiam, T incum, ferrum, plumbum, cu-prum, terram aluminis, hydrargyrum et argentum recipit; stanni autem, wismuthi, reguli antimonii atque arsenici solutionem recusat: etsi enim metalla haec citri succo superfusa arrosa quodammodo videbantur, ponderis tamen nullam experti

erant iacturam.

Accedit Noster in octaua fractatione ad mineris, acidique pinguis assinitates exponendas, qua in re ita versatus est, ut, experimentorum quorundam vi motus, ut AK ii de fixo aere sententiam sensuum testimonio niti, atque adeo omni dubio esse maiorem, statuat. Tantum tamen abest, ut oimita phaenomena, quae metallorum calCes, terraque Calcarea produnt, ex absente, vel praesentefixo aere se explicare posse, Cl. Auctor arbitretur,

ut sibi potius habeat persuasissimum, corporibuS

hisce, dum calcinantur, materiam quandam igneam insinuari, quae eventuum quorundam causa sit. Ceterum pinguis acidi nomen,. quod Cl. Auctor huic materiae dedit, nobis nulla ratione arridet, cum neque illas proprietates, quaS ΜEVERVS suo pingui acido tribuebat, possideat, neque talis materies

es e possit, in qua acidum cum phlogisto mixtum

inueniatur; nos aeque Obscurum quidem, confusioni tamen minus obnoxium terminum igneae materiae aptiorem iudicassemus. Quae aduersus b. En XLκBEN hoc loco Cl. Auctor monet, nobis

'falli tartari, de quibus nona tractatio exponit, utrique fixo alcati, volatili alcati, terrae caleareae, magnesiae, ebori calcinato, Zinco, ferro, pluna placent

99쪽

plumbo, stanno, eupro, te Re aluminis, Wismim 'tho, antimonii regulo, mercurio vivo et argento

assines striat, eodemque modo se et Uesiae et fuccini p. 3 2. salis assinitatis scalae se habent; irrisae autem sat p. 3 26. in eo ab illis differt, qu0d Wismuthum nulla ratio- P. 3 o. ne soluit. Sedatiuum sat eum utrisque fixis et volatili al- p. 3 3

cali media salia proseri, cum test riς Vesro absorbentibus atque metallis veram haud init coniunctionem, soluta enim haec in menstruis corpora boracis ope cum sedatiuo sale simul deiiciuntur. Arsenici albi et Reguli arseniculis assinitates Cl.

Auctor in decima quarta tractatione considerat. Et Semimetallum quidem cum ferro, Cupro, stanno, plumbo, argento, regulo antimonii, Wismutho, Tinco, auro et hydrargyro, arsenicum autem album cum p. 36 , minerali et vegetabili fixo alcati, cum terra calcarea, ebore usto, ferro, cupro, plumbo, argento, et inco et volatili alcati commiscuit variaque obtinuit producta. Sulphur commune cum utroque fixo aleati, ter- P- 382

ra calcarea, ferro, Cupro, stanno, plumbo, argento, antimonii regulo, Wismutho, mercurio vivo, a senico et volatili alcati Cl. Auctor commiscuit, magnesia enim, aluminis ferra, ebur Vstum, aurum et etin cum a sulphure nulla ratione recipiebantur. Atintina mensrun, varia tamen hiz non repe- p. 4O3. tenda ratione, magnesiam, cobalti terram, ebur ustum, Zincum, ferrum, plumbum, stannum, cu-prum, aluminis terram, Wismuthum, antimonii regulum, mergurium vivum, argentum et aurum

soluunt. He res fulphuris assinitates Noster pro- p. 42 6.pterea definire non est ausus, quod, etsi multa eam ob rem instituerat experimenta, varium tamen semper est expertus euentum.

100쪽

p. 482. Progredimur ad decimam septimam tractationem, in qua solium in spiritu vini solutionem N

ster expendit. Spectant huc Saturni sacc harum, benioes sal, nitrum flammans, mercurius sublimatu corrosiuus, sal succini, terra foliata tartari crystalli lata, sal sedativum HoΜBERGI et alia; solutionem autem in hoc liquore prorsus respuunt Dorax, crystalli tartari, alumen, vitriolum martis, veneris et Zinci, tartarus vitriolatus. sal mirabile

p. 4 o. Sasium iv aquoso ubilium catalogum Cl. Auctor

p. 4 6. in duodevicesima tractatione exhibet, eamque, quam aqua recipit, quantitatem definit; et in ultima tandem huius partis tractatione copiam aquae crystallisationis, quam nonnulla salia, dum ita cal-

cinantur, ut eorum natura haud mutetur, amittunt, annotat.

P. 4 9 Exempla, quibus Cl. Auctor doctrinae de comporum assinitatibus praestantiam et necessitatem in suscipiendis chemicis laboribus demonstrare annititur, digna prosecto sunt, quae commemoremUS. Ac primum quidem de orgenti ex luna cornea per spiritum fulphuris Anava Ni separatione agit, simulque ad eam quaestioncm, qua ratione fulphur ab argento facite et e eiusdem conspurcatione possits parari, respondet. Disputat deinceps de spiritur ΜINDERERI, florum viridis aeris, salis ammoniaci et pyrii pulueris praeparationibus, methodoSque tradit, quibus haec producta faciliori modo et cum

sumtuum imminutione possint parari. Caeterum chemiae cultores ad ipsum librum euoluendum amandamus, certissime enim nos sumus persuasi,

haud ullum, quem temporis eidem perlegendo impensi p0eniteat, suturum esse. XII.

SEARCH

MENU NAVIGATION