장음표시 사용
81쪽
detur, quod phlogiston in acido nitroso abundans
eius cum terra calcarea intimam coniunctionem impiediat. Acidum nitri concentratum cum pauco oleo P 289. vitrioli mixtum ad accendenda olea aptius euadit.
Hoc etiam singulare est, quod acidum nitrosum depurando vitriolico inflammabilibus particulis inquinato egregie defungatur. Idem acidum valde dilutum gypso soluendo conuenit, quae tamen solutio in crystallos redacta nullum acidi nitrosi vestigium ostendit. Acidum salis reliqua acida volatilitato longe p. 293.
superat. Minus avide vero ac illa humores ex aere attrahit, utpote multa aqua iamiam mixtum.
Cum aqua et glacie insigne frigus excitat. Etsi vero corpora combustibilia vehementer arrodit, non tamen constat: an cum phlogisto puro sulphur albquod producat. Hoc certum est, ardentes carbo nes ab hoc acido extingui, neque olea ab eo accendi. Forsitan hoc contigeret, si satis concentrari posset salis acidum. Testae concharum, acido salis immersae, per-P. 298. inde ac in acido nitri valde intumescunt. Calx viva cum illo plus, quam cum nitroso acido incalescit. Octo unciae aquae calcis triginta guttis spiritus salis communis absque esseruescentia sati
bantur. post aliquot dies flava terrestris materia ex miscet a landum petebat, quae postea albesceret, innatante liquore primum insipido, postea vero acri amariusculo. Ex solutionibus salino calcareis aliae, affusa aqua calcis, statim, aliae tempore aliquo praeterlapso, aliae denique nullum prorsus sedimen. tum deponebant. Crystalli ex his solutionibus formatae humiditatem aeris iacile attrahunt, et i, et ignem passae partem aliquam sui acidi explodant, multum tamen eiusdem retinent. Residuum
82쪽
cum aqua vehementer incalescit. Ista aqua denuo evaporata calcareum sal commune praebet, quod sub destillatione, acidi admodum tenax est, adeo, ut ipsae terrae calcareae crudae hoc acido solut* absque acidi sui displosione in vitiam calcem abeant.
Centum aceti vini desidati congii Pintes gelu
iterato concentrata, quatuor aut quinque generosi acidi congios largiuntur, Cum glacie mixtum exiguum frigus producit. Terrae calcareae eo facile soluuntur. Quae inde enascuntur crystalli, nitidissimae sulit, aristatae vel flosculosae. Destili, tione in partes suas constitutivas resoluuntur. Qualis sit natura mixti cum acido nitri vel salis coinmunis vel sulphure aceti, adhuc ignoratur.
Mali 'um vegetabile ab ipsa natura mox ignis, mox et frequentius omnino, aquae adminiculo producitur. Verosimile est illud iisdem pacitibus constitutivis absolui, quibus acida constant. Plus tamen materiae terrestris et pauciorem ignem in sinu suo concluditi odor saporque Vrinosus, quem linguae admotum spargit, secundum Auctoris Nostri sententiam ab eo proficiscitur, quod vehementer linguae substantiam afficiat, ex eaquoalcati volatile proliciat. Ignis patientissimum es hoc sal lixivum longeque fixius, ac ipsa acida; adeo
ut tunc demum, quando ab aere non prorsus remotum est, ignisque illud proxime aggreditur, in vapores albos densos, neruos singulari ratione hebetantes, ab sumatur. In crucibulo tecto super ignoin massam viridiusculam duram, sed fragilem liquatur, cuius color phlogisti alicui parti evolutae tribuendus est. Alcali bene exsiccatum, si aqua imrigatur, calorem sexaginta graduum produciti Cum sal lixivum terra abundet, non dissiciis est, hanc ab illo separare. Iteratis enim vicibus aqua solutum, semper aliquam terrae albae partem
83쪽
demittit. Quod quidem adeo contingere videtur, quoniam eius misceta non ita arcta est, atque acidorum salium. Posset forsitan calcinationum et solutionum iteratis vicissitudinibus eo perueniri, ut omne sal, relictis aquosis terreisque particulis, dirimeretur. Idem in aqua calcis contingit, quae, addito quodam inflammabili, e. g. spiritu vini, a destructione defenditur. Alcali purum in crystallos nunquam abit, nisi in vasis clausis calcinatum, quandoquidem tunc, iuxta Nostri sententiam, plus phlogisti ipsi admixtum nascendi salis lixivi mineralis occasionem suppeditat. Alcati fixum glaciei infertritum frigus decem p. 32s
gradibus auget. Idem cum abundante terrae vitre-
scibilis aut arenae quantitate super igne fusum, vitra varii generis largitur. Quando vero alcati arenam superponderat, misceta hinc producta alcatinarum qualitatum particeps adhuc est, atque in liquorem filicum ad aerem dissoluitur. In eo ipso acrior adhuc sapor est, quam in ipso aleati puro, forsan ob particularum phlogisticarum admixtionem. Aqua dilutus et percolatus, semper aliquam terrae portiunculam in filtro relinquit. Per acida ille longe essicacius destruitur, ita ut, demersa terra vitrescibili, acidum sali lixivo iungatur. Terra ista denuo cum acido vitriolico digesta atque soluta, post evaporationem crystallos vere aluminosas sistit. Eiusdem nitrosa solutio acidula est, in aere libero evaporata, in mucilaginem transparentem coit, et ab aqua calcis dirimitur. Cum acido salis spicula
parva crystallorum nasinuntur.
Alumen Cl. Auctori , selenites quasi calcarea p. 33zbas esse videtur. Ultra dimidiam sui ponderis partem ab aqua habet sibi admixta; hinc etiam sub cal-
cinatione admodum turgescit. Eae tamen aluminis species, quae ex mineris antea ustis praeparata οTom. XXLII. Parr L. F fu o-
84쪽
fuerunt, ab igne non ita tumescunt. Idem in alii. mine, ex calcinato solutione et crystallisatione restituto, obseruamus. Sub destillatione aluminis nihil praeter liquorem parum aceseentem assurgit, neque vehem entissimo adeo igne fortius acidum extorqueri potest. Inflammabilibus vero corporibus si alumen coniunxeris, ab igne certe destruitur. Remanet vero terra aluminosa, alba, 1 mfractaria, figulino operi idonea, in igne strepens. Sed quando ita tentamen institutum fuit, ut subphur ex aluminis acido et phlogisto adiun&, o tum remaneat, nascitur inde pyrophorus ad lib rum aerem inflammari solitus. Huius naturam cum S UVIGNY Cl. Auctor ita explicat, ut aliuquam acidi vitriolici particulam nondum in sulphur conuersam ab humiditate ex aere resorpta ita incalescere statuat, ut illud ipsum, quod iam sulphur factum est, inde accendatur. P. 342- Terra aluminosa ex alumine per calcareas quoque terras, aquam calcis et calcem vivam separari potest, siquidem aluminis solutioni aquosae in calido loco constitutae adspergantur. Ne tamen calcareae vel seleniticae particulae terram aluminis inquinent, opus est, calcis non puluerem, sed fru-ssula iniicere. Uberiorem huius terrae Copia obtinebis, si cum sale lixivioso illam ex aluminosa solutione praecipitaueris. Pertinax vero illa admodum est in retinendis humoribus, adeo, ut tres menses vix sufficiant ad illam in aere libero exsiccandam. Facile praeterea particulis coloratis tingitur, ita, 't mox sordide albicet, mox badium corneumue colorem induat. Humiditas eiusdem in igne perit; candida relinquitur terra et dura, nemtiquam Vero in vitrum Conuersa. p. 3 9. Cum solutionem aluminis aquosam Cl.Auctor, repetitis vicibus, terra aluminosa impraegnaret, mixtμω
85쪽
mixtumque liquorem coqueret, vidit ab initio femram istam cum effervescentia solui. Humor sit. tratus, aquam duriorem sapore imitatus, syrupum violarum colore viridi tingebat. Posteaquam vero, affuso sale lixiviola, multum terrae aluminosae deturbatum fuerat, in filtro remanens terra aqua indissolubilis, omnes argillae characteres prae se ferre ipsi visa est. In eo tamen ab argillis in rerum n tura vulgo occurrentibus discrepabat, quod tam
affabre fingi non posset, et per alcalia facilius destrueretur. Liquor innatans in aere libero evaporatus, paucas crystall0s squamosas propemodum micaceas insipidasque largiebatur. Caeterum qu siccior terra aluminosa est, eo dissicilius ab acido vitriolico dissoluitur. Cum acido nitroso crystallos praebet p0lyedras stypticas. Multo esticacius est in hac terra dissoluenda acidum salis, cum quo quippe admodum effervescit, et solutionem muci-lagineam sistit. Ea vi percolari possit, aqua diluem da est; evaporata deinceps crystallos sapore adstringente praeditas progignit. Ab aceto vini diseficilius haec terra soluitur.
Argilla communis nihil aliud ost secundum p. 3S 3
Nostrum Auctorem, quam terra aluminosa parco acido vitriolico soluta, multisque particulis terrae vitrescibilis nondum solutae interspersa -Ρutat autem maximam argillae copiam, sub mari ex gypso in puluerem contrito oriri. Coloratae argillae plus acidi vitriolici nactae lentiores quoque tenaciores et tactu pinguiores sunt, quam albae. Aptitudo ista, qua facile tractari atque fingi sese patiuntur, istaque tactus in illis mollities ab intima particula-xum subtilissime contritarum coniunctione Oritur.
Igni expositae terrae argillaceste purae per se P- 3S8
quidem non funduntur, at condensantur satisque
86쪽
elidiant. Coloratae partibus animalibus aut vegetabilibus albescunt, colorem tamen, protracto diutius igne recuperant. Quod vero Omnes argillae
de volumine suo et grauitate absoluta, aliquid in igne perdunt, id Cl. Auctori partim ab evaporatione humiditatis, partim a particularum coarctatione proficisci videtur. Multum praeterea ad hanc VO- luminis imminutionem sicit acidi vitriolici admixtio, quo quippe separato dissicillimum est, magnoque demum ignis dispendio constat, argillas indurari. Constantissime autem hoc acidum argillis adhaeret ita, ut ne vehementissimo quidem igne abi gatur; certe exigua admodum huius acidi particula est, quae odores sulphureos circa figulorum
et laterariorum ossicinas excitat. Aeris et reliquorum elementorum essicacia
terrae argillaceae sensim destruuntur, acido, quod iis adhaeserat cum phlogisticis particulis in sulphur coeunte, quod dein metallicis substantiis mixtum varia pyritum genera constituit. Forsitan etiam ex terrae vitrescibilis et phlogisti coniunctione nam talia prodeunt. Successu temporis, dum albescunt argillae, micarum, talpi, steatitis et amianthi varias species inde oriri Cl. Auctor existimat, pro diversa phlogisti admixtione. Argilla, licet salinae indolis sit, inter omnia tamen salia dissicillime aqua soluitur. Extrahitur tamen aliquid coctione, quod, si liquor spontaneam evaporationem subierit, micosas crystallos praebet. omnes etiam maiorum amnium aquae
nonnihil argillae admixtum habent, plus recipiunt, si cum argilla coquuntur. Astuso alcatino liquore ex selutione ista terra candidissima aluminosae te rae aemula deiicitur. Illud ipsum vero, quod inia tat, fluidum post evaporationem institutam fari xum vitriolatum relinquit.
87쪽
A phlogisto argilla stiper igne habita deeom- p. 366.
ponitur, dissicilius tamen alumine. Cum terra calcarea super igne landitur, quod partim acido vitriol ico, partim salinae alcatinae materiei sub ipsa
calcis ustione ortae tribuendum est Neque enim terra aluminosa siue argillanea cum calce, neque
'terra vitrescibilis cum eadem funditur, nisi illi miscolae acidum vitriolicum seu potius alumen, huic vero substantia a Icalina addita fuerit. opus praeterea
est quodam, ut Cl. Author dicit, fusibilitatis principio,
cuius necessitatem et existentiam experimentis aliquot comprobare annititur, naturam vero senescire fatetur. Cum acido vitriolico commixta
argilla ex aliqua parte soluebatur; solutio evaporata in crystallos partim micaceas, partim Vero alta minosas coalescebat. Extracta scilicet fuerat subtilissima argillae terra, relicta rudiore, nec ita bene, ut antea fingenda argilla. Acido nitroso post ali quot demum annos soluta reperiebatur, ita tamen, ut hic etiam tantillum arenae indissolubilis relinqueretur. Acido salis et aqua regia longe maior copia soluitur. Acetum destillatum vero illam plane non aggreditur. Alcalia fixa terram subtilem albam ex decocto argillae deturbant. Argilla cum aequali portione salis lixivi et aqua decocta, primum quidem, donec alcatino sale adhuc commixta esset, ab aqua, qua lauabatur, sit iratione secedebat. Quamprimum vero omne alcati per lotionem absumtum fuerat, argilla una cum aqua persit trum defluebat, et sere soluta esse videbatur. Argillam denique cum alcati et phlogisto igni traditam acidum vitriolicum deserebat, phlogisto nubens. Inde ortum sulphur et hepar sulphuris. Alcati fixum mirum in modum inflammabilia p 38S
Corpora mutat. Alia enim durescunt, ut Carnes,
3lia emolliuntur et in gelatinam abeunt, Vt lan ,
88쪽
seri eum, cornu etc. Animalia corpora in genero oleo suo priuare eaque prorsus penetrare solet.
Carbones huic sali additi cumque eo ignis vehementia fusi penitus dissoluuntur. Quo pluS ear- bonum lixivo sali additum suis, eo facilius illud in aere libero deliquescit, eoque citius super igne
vaporibus absumitur. Promta quoque et expedita est salis alcati nil cum oleis commixtio, unde sapo oritur. Potest adeo mediante oleo, uti STAR-πEIus monuit, alcati volatile reddi. Terrae cabCareae cum alcati ignis vehementia confundi pose sunt. Orbantur hac ratione sua aqua, aere et ma
teria inflammabili, ita, ut terra tantum vitrescibilis remaneat. Calce viva vero addita, salia scalina caustica fiunt. P, 3 89- Tartarus vitriolatus. Hepar sulphuris via limmida et sicca paratum. MutationeS, quaS utrum que in igne, aere libero, aqua, cum phlogisto et acidis patitur. Potest etiam hepar sulphuris cum partibus tribus salis lixivi exsiccati et duabus tartari vitriolati ita parari, ut huic miscetae super igne coibliquatae pulueris carbonum et fartari vitriolati partes singulae adiiciantur atque dsinceps haec omnia fundantur. Huius solutio aquosa ob abundans phlogiston viridescit, atque perinde, ae Vulgare
sulphuris hepar, facile destruitur ita, ut phlogisto
fugato, tartarus vitriolatus remaneat. Inde Comstat, Via sicca quidem maiorem esse inter acidum vitriolicum et phlogiston assinitatem, via humida vero alcati facilius cum eo copulari. Ex acido suluphureo et sale lixivo tartari vitriolati species progignitur, quae Sae AHLio sal sulphureum dicitur ab que a tartaro vitriolato sola paucae materiei inflammabilis admixtione abludit. Sal istud ab assula acido vitriolico destruitur.
89쪽
Gypsum aqua seruida solutum ab alcatino P. os
sale dirimitur, secedente acido vitriolim a terra calcarea, et ad alcati accedente. Idem accidit nitro calcareo, si aleati fixum vegetabile eius solutioni adsperseris. Vitrum, ex alcati vegetabili et acido nitroso P Io. constans facile super igne funditur. Sulphur ei inter fundendum adiicero inutile est. Diutius protracto igno maxima pars acidi avolat; quod remanet, alcalescit. Quin adeo, si vehementissimus ignis adhibitus suit, omne nitrum abigitur. Iuvasis clausis vero vix aliqua agidi portiuncula transcendit ; nitrum sere non mutatum remanet. Aquas et glaciei frigus nitro non admodum atque tuno demum euidenter augetur, si admixtum sal com
Cum inflammabilibus corporibus nitrum igni- P Iο- tum ingentem calorem excitat ita, ut ipsa corpora alias difficulter fundenda inde colliquentur. Indo pulueris fusorii spo re de fu son) natura cognoscitur, qui tribus unciis nitri in puluerem triti sulphuris et scobis ligneae singulorum uncia una constat. Additis carbonibus, nitrum cum detonatione ita destruitur, ut aleati tantum relinquatur, quod nitrum fixum vulgo aut alcaheyt HELΜΟΝΤ11, si iam ad aerem eolliquatum est, appellatur. Attamen semper nonnihil integri nitri huic alcatino sali adhuc inhaeret. Dum nitrum cum phlogisto detonas, acidum eius derelicto alcatino sale, phlogiston amplectitur cumque eo phosphorum aut sulphur nitrosum constituit. Opus vero semper est ad hoc sulphur producendum, ut acidum nitrosum siue bene concentratum sit, siue basi susibili adhaereati Quando enim acidum nitrosum liberum aquosum est, vel cum terra quadam coniunctum, parum Vel Prorsus non cum inflammabili substantia detonare ConsuS-
90쪽
consueuit. Neque etiam detonatio contingit, nisi alterutrum, siue phlogiston siue nitrum ignitum antea fuerit. Quod si in vase retorto tubulato in magnum excipulum desinente instituta fuit, liquor transire solet, non tam acidae, quam potius alea linae indolis. Hoc ipso eventu id probari putat Cl. Auctor, quod nitrosum acidum sub detonatione plano destruatur, quandoquidem nullum eiusdem vestigium hac operatione peracta inuenitur.
P z3 . Terras calcareas nitrum in vitra conuertit. Acidum vitriolicum ex illo nitrosum acidum expellit atque segregati Videtur autem sub ipsa destillatione nitrum, dum acidum vitriolicum illud
penetrat, fundi, atque tunc vapores illos elasticos in spiritus nitri paratione satis consuetas producere. Opus proinde est, conglutinata vasa in te dum aperire, licet per hanc ipsam aperturam sexta propemodum pars nitrosi acidi auolet. Multa allia artificia et cautelae in hac destillatione maxime
neeessariae ab Auctore nostro per hanc occasionem enumerantur. Si limaturam mutis massae destilblandae adieceris, concentratius adhuc acidum obtinebis, sub inde tamen leuius. Rutilus concentrati acidi nitrosi color, abreptis ex acido vitriolico pamticulis phlogisticis, tribuendus est, forsitan etiam phlogisto illius ipsi substantiae inhaerenti. Sol de
duobus s. tartarus vitriolatus in sundo vasis destili torii relictus ab affuso acido nitroso communi denuo decomponitur ita, ut calefacta ista solutio posteaque refrigerium passa crystallos nitrosas pareat. Cl. Auctor hanc rem ita explicat, ut phlogiston, in alcatino sale contentum, inter hoc sal et acidum ubtriolicum quasi diuidi contendat, dum tartarus vitriolatus nascitur. Quando enim tartarus vitriol tus calcin tus aqua soluitur, amissae alicuius particulae phlogisticae manifestum indicium est in te restri