장음표시 사용
151쪽
elset disputationem in ejus gratiam , gloriamque aggressurus , ad optatum illa exitum praepotenti tutela , additisque de coelo viribus ad di iterendum, perduceret. Oranti nimirum annuit clementissima Parens, inflexoque repente capite quod Dei nutu, ac voluntate contigisse dubitandum non est magnam spem ei secit, in tuenda sententia , quam tali indicio, atque prodigio sibi ipsi probari significasset , non modo alacri mentis acie, veruinetiam eorum, qui contra starent, conciliata voluntate decertaturum . Cujus rei testem habemus ipsium populum Pariliensem, qui simulacrum hujus modi ea, quam diximus , habitudine hodieque intuetur , & ad illa, quae
memoravimus, initia causasque miraculum reserendum consensu decernit. Franciscus Gonet aga, cum anno Christi septuagesimo nono supra sesqui millessimum univerti Pra sectus Ordinis renuntiatus Lutetiam venisset, de miraculi fama cum fide curaque percontari, ac quibus illa momentis certae notitiae niteretur, communicato consilio cum probatissimis viris, explorare constituit. Cumque jam inde ab Scoti aetate recto cursu perductam liquido comperisset, innumera exempla simulacri Virginei typis excusa per Eur pae provincias dispertienda , utque iacti memoria conservaretur . iterata impressione in vulgus edenda curavit. Jam vero Scotus, supra quam dici possit , alacris erectusque in illustri Theologorum corona ad disputandum consedit. Deinde copia, & varietate argumentorum nil territus , quae adversarii ex Ecclesiae Conciliis , sanctaeque Scripturae, ac veterum Patrum testimoniis in medium attulerant, exorsiusque ipse loqui , plane omnia e dem ordine, nusquam prope insistens , nusquam haesitans, cunctis stupentibus , reddidit. Tum refellere aggrelsus, tanta iugenii dexteritate, atque
acumine , tanta doctrinae ubertate, ac praestantia eorum robur ac vim debilitavit , ut auditorum acclamatione plausuque portenti instar exceptus , piam sententiam, quam propugnarat, ceterorum in animis altius infixerit. Clemens eo nomine Quintus, Benedicto demortuo, per idem tempus Pontificatum susceperat, qui de hujusinodi controversia, deque Joannis in dis serendo solertia ubi nuntios accepit; honorific 'ntissimo titulo & Subtilem vocavit ipse, & in scholis Theologorum appellari precepit. Nili sorte , ut
aliis placet, Oxoviens s Academia eo nomine Scotum nuper Ornaverat
cum in Consilui, quas memoravimus, litteris contineri perspicuum sit. Divus Bernardinus Senensis in Parisienses Magistros, Naddingus vero in Colonienses vocabuli ejus honorem , & originem rejicit. Cum ex ea disputatione Joannes Scotus incredibilem laudem eruditionis est consecutus, tum vero Minorum ordinem universium ita sibi devinxit, ut quodam veluti sacramento obligati, qui Theologicas disciplinas apud nostros tractare instituerunt, consensu Ducem ac Magistrum delegerint, cujus ab placitis atque sententiis aliquando discedere nefas putarent. Eam videlicet retulit gratiam bellatori sortissimo coeli Regina; ut, qui omnium primus ad ejus honorem ac dignitatem vindicandam toto pectore incubuisset, Franciscan rum in scholis primum honoris ac dignitatis locum teneret; agmenque duceret excellentium virorum , qui explicandis illustrandisque ejus j criptis insumerent operam, & ad omnem posteritatis memoriam sapientiae laudem propagarent. Quod deinde familiae de Scoto judicium Innocentius XII Pontifex Maximus ita probavit, ut ei robur atque praesidium Apostolicae auctoritatis adjecerit; editoque diplomate Magistris omnibus edixerit Franciseani instituti , ut bonis artibus ac disciplinis tradendis eo Duce ac Praeceptore uterentur; nec illam modo, quam is primus inivit, disputandi subtiliter viam inlisterent, sed ad ejus sententias , & dicta omnia corrob randa industriam conserrent. XXXVI. N
152쪽
XXXVI Natalis Alexander in selectis Hiitoriae Ecclesiasticae ad seculum tertium decimum, & quartum decimum, quae de Scoti certamine illo
hactenus gixi, non modo in dubium vocavit, sed omnium primus tam longo intervallo ab Seoti temporibus ausus est falsitatis insimulare . Proinde Lujus nodi narratione meram fabulam contineri : maddingum ex Obscuris auctoribus testimonia depromere ; quorum nullus aut Scoto aequalis. , aut suppar suit: qui rerum Gallicarum historiam litteris consignarunt, eorum in ceriptis nihil tale commemorari. Nullas extare Pontificis, qui solemnem illam disputationem indixerit, litteras, mandatum nullum : legatorum n men ignotum esse: Scoti adversiarios aeterno silentio fuisse praeteritos: nullum esse in tabulario Parisiensis Academiae hujus rei monumentum . Postremo Ioannem Scotum in celeberrimo totius orbis theatro tanta animi contentione sententiam dixisse quis umquam sibi persuadeat, qui eumdem meminerit libro tertio Sententiarum, distinctione tertia, quaestione prima de hoe ipso argumento ita seripsisse, ut satis appareat, eum idem iidem hinstare, neque in re plena. disseultatis quippiam certi velle statuere XXXVII.. Miror hominem eruditum hujus generis argumenta nobis. obtrudere , quae cum negantia dicantur, plerumque inepta censenda sunt, S in ea, qua de agitur, causa. minimum roboris habent ad facti fidem labefactandam .. Cum similibus argumentis Launojus contenderet, pro fallis.
habenda , quae de Mariae Magdalenae ad urbem Massiliam prosectione vulgo jactantur ; ea videlicet imbecilla ipse Natalis existimavit: cujus ea sunt .erba seculi primi Dissertatione decima septima: Respondeo haec argumenta futilia esse, quia negantia sunt. Dis enim amaritionem Mellae, quae Magos ad Chrisi cunas de xit, eommenti am esse diserit, quia nutus praeterfunctum Matibaeum Evangelii scriptor ejus meminis mis resurrectionem Lazari fictitiam esse effutiat, quia sancti Mat hos , Mareus , ct Lucaream scriptis Non eommendarunt nuis aedri Deiparae mirabilem Lauruum adsecti rem fabulis accenseat, ob untium anni Antonini, ρui ct eoaesar auctor coaevus scilicet, qui plus centum, & quinquaginta post annos floruit er Lauretanae regioni erat finitimus t Perperam itaque infert explantis illarum auHorum Launojus, beatam Magdalenam numquam in Pr sinciam appulisse, auisacrum ejus corpus ibi non quiescere . . Quae si vere solideque ab se dicta Natalis est arbitratus, cur eorum deinde, quae in simili causa di siputarat, oblitus, in convellenda hujus facti opinione tantopere desudavit Praesertim vero cum nobis suppetant argumenta, quae affirmandi vim habent, dc negantia illae, quae Natalis opposuit, nullo negotio possint
XXXVIII. Nimirum si sus est Alexander, eum Naddingum putavit ex obscuris auctoribus testimonia suiflpsit se ad fidem iaciendam . Quis enim D Bernardino Senensi aut fide dignior, aut fama nominis clarior, tui seculo Ecclesiae quintodecimo sani litatis,& ingenii laude plurimum floruit Is vero in oratione , cujus est argumentum ex sacris litteris , Nondum erant abassi, O ego jam eoncepta eram, cum Deiparam Virginem ab originis noxa immunem esse demonstrat, tum vero septem egregios viros enumerat, quos
vide licet piae sententiae adstipulatos compertum erat. In his Ioannem Scotum secundo loco recenset; quo Lutetiae commorante in ejus urbis Acade-demia de hac re disputatum; cumque Deiparam originis labe vitiatam Theologorum plerique existimarent, eundem Scotum, qui statura pusillus,
ingenii tamen acumine supra ceteros eminebat, ad dicendum consurrexisse , gladioque praecinctum Divini Spiritus , eorum dicta omnia recitasse :
tatἱonem de asil. bato Coneepturioid eur negat a tua eoniectutis proponuntur. Ae dIssoluuntur.
153쪽
tum innumera protulisse aroumenta, quibus ostendit, beatissima in Virginem sitne ulla peccati labe fuit se conceptam. Quamobrem inter eos Magistros veluti Sidus matutinum emicuit, qui ejus acuminis admiratione d fixi , Subtilis vocabulo nuncupandum statuerunt, sestumque praeterea diem immaculati Conceptus ab se quotannis celebrandum . Cujus rei, idem ait
Bernardinus, testimonium 'Mibeo, qui duos annos spectator fui . Tum illius diei celebritatem describit: Episeopum Civitatis in ipsb templo Academiae sacrificare , simul ossicium vespertinum obire solemni ritu consuevisse. His Magistros Academiat Rectoris jussu interesse; ex quibus unus in templo Dominica nar familiae, si conceptui sacer dies Dominicus fuerit, intemplo vero Minorum, ubi in hebdomadat seriam inciderit, concionem habet . Haec Bernardinus de facti ejus certa notitia memoriae prodidit. In quo vel auctorem secutus est quempiam superioris aetatis, cujus scripta deinde injuria temporis interciderint; vel ejus rei constanti sima permotus, quam Minorum familia ejus aetate argumentis certissimis comprobatam vulgo te neret. Neque vero Alexandrum latere debuit oratio illa Bernardini Senensis; cum ejus meminerint auctores multi, iidemque gravissmi, Posse-vinus, Willottus, Uaddingus, Lab us . Quorum postremus in libro descriptoribus Ecclesiasticis Bernardinum de Binis testem inducit; qui seremone quarto de Conceptu Dei parae orationem illam , Bernardini Senensis descriptam manu , se vidisse confirmat. Ad haec , in veteri quodam volumine , cui titulus est: Monumenta Seraphica, aliisque permultis contenta
X XIX. Hinc vero Bernardinus de Bustis facti seriena narrandam cum desumpsisset, eam deinde Osscio adjunxit Ecclesiastico immaculati Conceptus, quod paulo ante ab se conscriptum vulgare constituerat . Id autem Oiscium Sixtus IV. Pontifex Maximus rite approbavit; nec modo alum nis Franciscant instituit, verum etiam quibuslibet, qui militiae Eceleliasticae nomen dedissent, persolvendi officii ejus optionem , ac potestatem permisit, iisdem attributis Indu Igentiis , quibus officium ab Nogarola compositum antea ornaverat. Atqui fidem quis audeat abrogare Bernardino de Bustis, eumque scriptorem obscuri nominis appellare t Nesque vero sum nescius, suisse permultos, qui factorum quorumdam , quae ille narrat, uti
fidem infringerent, omnem operam insumpserunt. Q Orum tamen licentiam gravissimi auctores compescere, illiusque narraticinem ab omni salsi. tatis suspicione vindicare conati sunt. Praeterea nemo unus ex iis, qui Bernardinum refellere instituerunt, eius certaminis litterarii narrationem in dubium vocavit. Quod mirum esset ab iis praetermissum, qui totis viribus piam sententiam evertere adorti sunt, ac Bandelli oppugnatoris acerrimi exemplo eommoti Italia tota in gelites turbas conciverant; quo potissimum tempore ossicium illud in lucem prodivit, & calentes recenti dissidio multorum animos magis ac magis ad repugnandum incitavit. Ad haec, Sixti IV. Pontificis Maximi auctoritate , quae in eo ossicio continebantur,
probata suisse perspicuum erat; qui judicium ejusmodi numquam sane tu sisset, s ab alumnis fani illae suae falsa veris misceri deprehendisset. Prosecto non ordinis modo Franciscant scriptores , sed etiam alii plerique eam
Scoti di siputationem litteris cons gnarunt. Quocirca negantia illa argumenta, quae Natalis objecit, multo infirmiora videntur esse , quam ut ii Ddem consutandis plus sit operae a nobis insumendum . XL. Jam vero, quod opposuerat Alexander, non esse credibile Ioan
nem Scotum in Parisiensi di siputatione tantos spiritus sibi sumpsisse , cujus in
154쪽
in seriptis eamdem sententiam vel ostitanter, vel meticulose propositam videamus ἱ id, inquam, Vel me tacente, Scotus ipse refellit: cujus proinde argumenta cum Natalis fautores diligentius expenderint; in iis procul dubio non oscitantis, aut meticulosi, sed experrecti , &, quid animo sentiat, line ullis ambagibus confirmantis indicia cognoscent. At enim Scotus cum ita stripsisset: Deus potuit facere, quod i a numquam fulint in peccato originali : potuit etiam feeise, at cantum in uno Insanti e et in pereato : potuit etiam facere , ut per tempus aliquod esset in peccato , di in ultimo infanti
illius temporis purgaretur : Cum se, inquam, disseruiiset, nullum tandem Natalis objectIci ex tribus illis asseveranter pronuntiavit. God autem , ait, horum trium, . s ti b aquae sensu δεπς esse possibilia, factumsit, Deus mest: si auctoritat I EMI
AD, MI auctoritati Scripturae non repugnet, videtur probabile, quod excellentius es, attribuere Mariae. Ex quibus apparet, pendere animi Joannem Scotum in statuenda sententia, cum sciret esse Scripturae loca nonnulla, unde Theologi pro contraria opinione, quae tum Scholas occupavisset, praesidium sumebant. Sed est hujusmodi inepta plane ac jocularis argumentatio . Quis enim nesciat, Doctorem Subtilem in re tando argumento, Aeeurate rasiel, quod ex iisdem Scripturae locis adversarii petiverant, tam copiose subtiliterque disserere, ut in eo ad cohibendum assensum piae sententiae nullum. prorsus inesse robur agnoseat XLI. Sed ea tamen in seribendo cautione atque modestia non sine Cist modest. xlI- prudenti consilio usus sui se censendus est, qui probe cognosceret, primum 'R R i se omnium, qui pro Dei parae illibato Conceptu accurate scripserunt, com seotui. posito velut agmine ad certamen aggressum , controversiam ad ea tempora obscuram, involutamque dissicultatibus explicare, magnique nominis Theologos , qui saxum illud ante se volvere adorti erant, omnes refellere instituisse. Qui cum conceptus designanda natura magnopere discreparent, nec, in quo demum consisteret, tantis laboribus comperissent; quod caput
erat disceptationis illius, per miras ambages, & inutilium quaestionum quasi circuitus pene intactum reliquerant. At Subtilis Magister disputandi rectam viam insistens, omniaque acumine ingenii ad vivum resecans, ita demum sententiam constituit, ut firmamenta opinionis adverse funditus diruat , Sc Dei param Virginem immunem noxae originalis suisse luculenter ostendat. Q lod cum facit, eorum nomini parcit, quos consutandos suscepit; ac postremo quid sentiat, ita proponit, ut contraria sentientium vereri famam, ac dignitatem videatur. Id quod alias eumdem Scotum in simili causa praestitisse compertum est. Quocirca ex ea cautione , quam in eiusnodi pertractando argumento Scotus adhibuit, perperam colligit Alexander, nullum deinde certamen ejus litterarium apud Lutetiam fuisse, quod ardore animi tanto, ac disputandi solertia idem obierit. XLII. Quid , quod in tertio Sententiarum volumine distinctione de- ticima octava quaestione unica , paragrapho , Aliter dicitur , non ille quidem dist. ig. eludis . pudenter, & caute, sed affirmate , constanterque de hoc ipso argumento judicium tulit Z Sic enim ait, de beatitudine disserens: DI sunt aliqui beati, qui num uam fuerunt inimici amatiter peceato amaia , ut multi innocentes, ct inulti alia, qui aliquando fuerunt inimici, αν mortaluer peccantes , ct poma paenitentes. Es ibi etiam beata Virgo Mater Dei, gucnuingua uit inimica actualiter ratione pereati amans, nee ratione originalis et fuisset tamen , ns fuisset praeservata. XLIII. Sed quam sutili conjectura ductus est Alexander , cum ex Ioannis in scribendo modestia sie arguit, non esse simile veri, in Paris ensidispu-
155쪽
De eontroverissa, quae ad Dei pari Monceptum
disputatione confidentiam animi tantam prae se tulisse; id, inquam, notanti tempus disputationis illius facile apparet. Scotus enim Lutetiae disseruit anno a Virginis partu trecentesimo quinto supra millesimum , qui primus erat' Pontificatus Clementis V. Atqui sciebat piae sententiae propugnator acerrimus, scripta sua Oxoniensia , in quibus eam ante id tempus docuerat, tota passim Europa quam avidissime lectitari; quorum videlicet exempla quam plurima ab auditoribus suis, certante studio pietatis in Dei- param Virginem, vulgata suissent. Tum quae pro ejus illibato Concepta acutissime disputarat, omnium ordinum consentione probari coepta , ut jam ipse familiam cum laude duceret, ae praestantium Theologorum , qui cententiae tuendae causa in aciem prodirent, multas catervas enumeraret.
Quid ergo mirum , hisce fretum praesidiis Joannem Seotum in Parisiensi
disputatione omnes ingenii nervos contendisse , ac pro Deiparae dignitate asserenda totis viribus decertasse Z praesertim vero cum recenti miraculo confirmatus plane intelligeret, quae tum esset in palaestra dicturus, ea Coelitum nutu , atque suffragio comprobari. XLIV. Jam vero, ut ad incoeptum redeamus, operae pretium me fa
cturum existimavi, si quod Patrum Tridentinorum de sanctissima Virgine ejusque Conceptu iudicium fuit, accurate persequerer . Simul piam sententiam ex more institutoque ordinis nostri quandoquidem res ipsa postulet,
quam intactam reliquere nefas videtur totis viribus confirmabo. Itaque cum de noxa originali in Patrum corona dissereretur, eoque res processi se set, ut propediein vera sententia suffragiis Patrum decernenda videretur, Cardinalis Pacecus pauli siper supersedendum est arbitratus: aequum esse, ut de Conceptu Divinae Matris opiniones expenderent: insignem porro con troversam , quae sapientum virorum contentionibus pene orbem terrarum occupaverat, aliquando tandem decidi oportere . Huic se Berianus Orposuit non infimi nominis Theologus ex familia Dominicana , compositeque subjecit, utrique sententiae viros sanctiis nos doctissimosque patrocinari . Ecclesiam eousque professam, rei veritatem nondum sibi innotuisse et
neque locum, neque tempus postulare, ut ea re disceptanda curam insumerent, quae rationibus religionis parum conduceret. Satius esse silentio controversam obvolvi, quo parum utiles, minusque ad tempus accommo datae altercationes sedarentur. Cum Beriano Hispanorum plerique consensere . Paucis post diebus cum Paceeus instaret, ut de quaestione proposita Patres agerent, primum creditus est argumentum difficile atque involutum de industria obtulisse, ut, dum Episcopi moram traherent, quominus fulmen in Luthera nos torquerent, distinerentur. Qua profecto cunctatio ne gratificari eum Caesari existimabant. Sed postea compertum est, id ex sincero erga Virginem cultu , & pietate prosectum. opportune vero The logi duo nationis Hispanicae venerant, paulo ante Tridentum missi a Pontifice Maximo, Didacus Lainius, & Alphon sus Salmeron e Societate Jesu ;quorum prior pro immaculato Conceptu senaei magna eloquentia, bonisque lateribus peroravit. Decreti formulas de originis noxa jam conceperantii Theologi, quibus Patres id negotium mandarant. Cumque in coetu generali ad diem. sextum Idus Iunias perlectum sui Tet, Pacecus petiit, ut generali positioni, qua pertinere ad omnes homines eam labem edixerant, ea verba su bj icerentur: De beata Virgine sancta Synodus nihil definire i tendu ; quamvis pie credatur , i am abri e peccato originali conceptam fuisse . In ejus sententiam plerique Patres ivere . Iam vero seriem contentionis obortae , piaeque sententiae desensionem Palla vicinus accurate perse quitur in hunc modum . XLV. At
156쪽
ANNO II. ANNO a 8. RUM ANNO 339.
XLV. At Episcopi, aliique ex ordine Dominicano, qui aderant, acriter in tercessere; quos nonnulli secuti. opponebant illi, ubi altera opinio pia declararetur, alteram impiam declaratum iri: quod perinde foret, ac tacite quaestionem decidi . Idcirco suasum fuit, ut ea verba excogitarentur , quae neutri opinionum ossicerent: sed utraque in eo statu periisteret, quem tunc apud Ecclesiam obtinebat. Hinc in Theologorum congressibus hujusimodi tenore decretum consectum: Declarat sancta Synodus non esse fuc intentioris , comprehendere in hoe decrera , tibi de peccato originali agitur, beatam , ct immaculatam Virginem Mariam , matrem
Iesu GryII ; de qua re nihil in praesentia intendit decernere; sed obse andus esse Consitutioneifelicis recordationis Stati rupe I T. Verum decreto in hanc sententiam concepto non acquievit Pacecus. Causabatur ille, in coetu superiore supra duas tertias partes in ea verba consensisse : Luam ne ered tur abrique Aeccato originali fuisse conceptam. Hanc sententiae pietatem ne gari non posse, quando non solum cuncti Regularium ordines, uno excepto, cunctaeque Academiae huic opinioni adhaerebant, ceu magis piae; sed ipsa Ecclesia solemni ritu Conceptae Virginis diem celebraret.Legati diver la opinabantur: Montanus quidem immaculatum Vir in is conceptum pro babat: Cervinum Massarellus resert contrarium seniisse : de Polo nihil compertum est. Verumtamen id inter eos conveniebat, haud committendum , ut dissidii semes inter partes Catholicas inardeseeret; neque ut adhiberentur voces, quibus quidquam earum cuilibet detraheretur . Respondit proinde Cervinus; si quid in coetu praeterito ea de re Patres pronuntia verant , id neque Legatis rogantibus peractum, nec legitimo ad decernendum ritu: in anteacto conventu ad diem v. Kal Junii statutum fuisse,ut nihil in illa eontroversia decideretur, & pars utraque illibata persisteret. Si cui partium forma proposita quidquam ossiceret, eam posse mutati ὁ sin minus, par non else aliam formam induci, perquam obliqua veluti via extorqueretur id, quod Synodus recta inconcessum volebat. Tum proposuit Asturiensis , ut ea particula deleretur, qua dicebatur; MNI in straesentia Synodus intendit decernere . Quod , quantum arbitror, eo resipiciebat , ut saItem declararetur, in generali assirmatione contracti a cunctis hominibus originalis peccati haud necessario beatam Uirginem comprehendi, adeoque per deductam inde ab adversariis argumentationem nihilominus probabilem reddi ejus immunitatem . Hoe dictum Berianus, aliique Dominicam plausu excepere, ut accidit graviora periclitantibus. At Paceco , dc asseclis eius molestum accidit. Itaque ex integro repetita sitffragia, & conventus ultra morem continuatus . Eo demum deventum , ut quamvis plerique conceptam sine Iabe Virginem existimarent , complures tamet satius ducerent, nihil oppositae detrahendum sententiae esse. Quare de ereti verba ex Asturiensis δictis comprobata sunt, aegerrime serente Paceco. X LV I. Scriptor ille istarum rerum,de quo alias a nobis commemoratum est, multa hoc loco mendacia narratione complectitur. Rem ille gestam ita describit, perinde quasi tota Concilii controversia in eo verteretur, an aperte subjicienda decreto esset exceptio , qua declararetur, de beata Vir gine Synodum minime loqui. Id, nec amplius, postulatum a Franci stanis , id ipsum pariter impugnatum ab Dominicanis. Quod tamen secus evenit. Quippe Dominicam in id facile consenserunt; verumtamen certatum est, adhibenda ne essent in decreto verba, quibus plus laudis, ac dignitatis piae sententiae tribueretur . Alios tamen minus tolerabiles errores de iis , quae
ibidem sunt gesta,idem auctor adjecit; cultumque Ecclesiae erga Dei paren- Tom. XVIII. S tem
157쪽
tem paulatim vires cepisse comminiscitur , quasi ex errore vulgi decepti . Ad haeresim, ait, Nestorianorum labefactandam, quae Christum negabat naturalem Dei esse Filium , adeoque Mariam Dei Matrem appellandam ne-g bat , induinas fuisse pictas tabulas, in quibus Virgo proponebatur Chri 1ium infantulum ulnis complexa; quo significaretur, illum vel pro ea aetatula adoratione colendum. Itaque hie auctor affirmat inde prosedlatria,
errandi occasionem; quippe quod in illis picturis eultum Matri populustribueret, dc Filium quasi appendicem quamdam arbitraretur. XLVII. Enimvero tam insigne mendacium mihi numquam obstrepuit. Verum sane est , post damnatam Nestorii haeresim, inductam suisse tam in Orientis, quam in Occidentis Ecclesias consuetudinem, piumque studiuinym 'δ appellandi frequenter beatissimam Virginem augusto nomine Dei m ' '' trem , adjectumque etiam illud esse lemni precationi, in ipsius honorem compositae ex verbis Angeli eam salutantis, & Elisabethae excipientis. Ue
rum quoque est, exaestuasse tunc in omnibus ardorem , ac studium ejus venerandae , atque colendae, in execrationem illius detestabilis haereseos, quae Dei Matrem a tanto dignitatis fastigio dejicere conabatur : quemadmodum pariter novimus increvisse apud Christianos aliarum, seu Divinarum , seu Sacrarum rerum reverentiam, veluti sanctissimae Triadis, Eucharithiae, Imaginum, ex oppugnationibus, quas identidem adversus ea haeretici moliti sunt. Ceterum de sanctitate Virginis, ejusque excellentia supra universum Coelitum chorum tanto cum honore locuti sunt Patres Graeci, Latini que, vel ab ipsis Ecclesiae primordiis, ae tam copiose illorum testificationibus reserta sunt volumina, cum Theologicas, tum pias dissertationes, medita tionesque complectentia, ut perinde sit, vulgi imperitiae adscribere velle tantae existimationis originem, ac plane sibi persuadere, in cunistis lectoribus vulgi errorem, inscientiamque repertum iri. Ne sim longior in tam dilucido argumento, paucos adducam Nestorianam haeresim antecedentes . Inter Graecos S. Epiphanius longam in laudes Virginis orationem contexit; de qua, more attoniti, atque obstupescentis, ex reverentia hasce inter eeteras laudes commemorat. Gratia sanctae Cirginti es immensa. Et mox Glo Deo excepto cuncti verior extitit. Natura rem or es ipsis Cherubim , Serubim, O omni exercita Angelico; cui praedicandae carissis,ae terrena lingua minime su est, imma vero nee Angelorum . Denim 'si uidem Θmnum, laudem , honorem protulerunt; non tamen eo modo eloqui pro dignitate potuerunt. Et postear Conspicio tuam ab Angelii adorari.
Et rursiis: Virgo subDmior Angelis facta es, superior Ius Cherubim, di
Seraphim Non igitur vulgi error fuit hic Mariae cultus inter homines, sed imitatio illius venerationis, qua illam tam praecella mentes colunt, quarum perspicacissima lumina picturae ambiguitate non illuduntur . XLVIII. Nolo concionem huc adducere , quae nomen Athanasii praefert, Uirginis laudibuς plane contextam, cum revera nec ejus opus, nec alterius ejusdem aetate icriptoris videatur . At sanistus Ioannes Chry stomus in sua Liturgia sic Ecclesiam bis loquentem inducit: Sanctissimae, Intemeratae, ac supra cunctos benedictae Reginae nosrae, Matra Domin , se semper Virginis Mariae , eum omnibus Sanctis memoriam relebrando . Ubi perspicuum est , omnibus coeli civibus Virginem ab eo anteferri. Et priusquam ad Latinos accedamus; S. Ephrem Syrus, cujux opera ex S. Hieronymo novimus legi solita publice in Eeclesiis post Di vinae Scripturae lectionem , duas Orationes conscripsi, alteram de Maria , alteram ad Mariam . In priori vocatur ab eo , Regina omnium, set desperantium , Domiυ no-μg-
158쪽
fra glorioris a ,sublimioae Carticibus, ιonaratior Cherubin ,sanctior Seraphim , ct incomparabiliter reliquis omnibus supremis exercitibus glori or , omnium Sanctorum eorona, ob immensim frigorem, atque splendorem ina cessa . Ibique I untur verba , quibus Ecclesia utitur, sub mam praesidium eonfugim ancta Dei genuris e & dein eadem Virgo salutatur, virorum pariter, ac ue mulieram Regina, DIrono, Dei, ct hominum inedi tris optima, Reginasu mainam civium , ct Domina Angelorum. XLIX. In altera suavissimo quodam pietatis sensu eam agnos .it , ceu praesidium unicum suum, omniumque fidelium. Ita de Virgine senserunt S S. Patres Graeci, & orientales, antequam imagines, impietatis Nest Tianae causa depictae , primum oculos Christianorum , deinde animos pollent decipere . Audiamus quaenam fuerit apud Latinos opinio de Virgine iisdem pariter vetustioribus seculis. L. S. Hieronymus in praefatione super Sophonia loquens de eunetis mulieribus, quae sanctimonia claruerunt, dixit. 29σrum vetat siderum us culos clarum Mariae tamen ab odit. S. Ambrosius in libro de institutione Virginum iIlam proponit , tamquam cujusvis excel lentiis nae virtutis exemplar; affirmatque, ab ea vel oculorum conjectu castimoniae donum in alios transfusum. Sed mihi libet paulisper insistere in luculentissimos mul & eiscaeissimo sancti Augustini testimonio, utpote quod ad argumen tum , de quo agimus, potissimum pertinet. Desudabat ille in oppugnanda
Pelagianorum haeres, homines ab originali peccato eximentium ,& multos etiam a noxis libere contrae ix, eosdemque in quodam statu intaminarae persectionis hujus vitae tempore colloeantium . Ubi demonstravit Au- ustinus, omnes quidem utrique peccatorum generi subjacere: tametsi veroisiputationis aestu servesteret,sibi plane hac exceptione temperavit: U Iasancta Virgine Moria, de quapropter honorem Domini nullam prorsuI, cum de peccatis agitur, habere volo quae monem : inde enissimus, quod et ρίαι gratiae cohutum fuerit ad viuendum omnI ex starte steccatum, quae conci pere, ac ore meruit eum, quem constat nullam ista se pereatum. Hae ergo Virgine excepta , si omnes illas sanctos, ct eum hic viverox, cora gare possemus, interrogare. Et cetera, quae sequuntur . Intendatur nunc animus, an tam sublimis existimatio de singulari Uirginis sanini monia ex vulgi simplicitate, ac teneritudine pietatis, atque ex ambigua imaginum figura post Nestorianos errores inducta ortum traxerit.
LI. Sed quando imagines proseruntur;quid ad haeresim Nestorii, Iesium ostentare dignum adoratione etiamnum infantulum ὶ Num sorte id inficia-hatur Nestorius nihil minus . Et qua sane specie inficiari poterat, cum adeo perspicuis notis EvanFelium demonstret, Christum Dominum insantem in praesepio adoratum fuisse, & a Magis prodigiosa Stella deducti , &a Pastoribus Angelorum nuntio invitatis Praeterquam quod, si hujusce rei gratia hae imagines pingebantur,cur non etiam in cunis jacens, seu per aliam quampiam figuram insantis expressus, sed in Matris brachiis Quis Ecelesiae consilium non animadvertat Christum esse Deum negabat Nestorius,atque ita Virginem esse Dei Matrem pariter negabat, adeoque cultum omnem illi adimebat, qui ob tam incomparabilem excellentiam ipsi debebatur. Damnatus is fuit in Ephesino Concilio, indue usique mox pingendi Dei Parentis imagines adorandas cum infante Christo inter ulnas; quo signiscaretur, adorari Mariam tamquam illius Puelluli Matrem , & per id eam esse Dei Parentem : ubi enim qualiscumque alterius filii parens esset, nullus adora- rationi titulus praestitui poterat. Tom. XVIII. S a LII. Per
159쪽
2 66. ANNO a. ANNO 28. RUM ANNO 339.
LII. Per eadem Iudibria, deridet quasi ex ignoratione populari subortam sententiam , quae ab originali peccato Virginem liberat. Non est hic mihi conlilium propriam mearum opinionum , sed communem Eccletiae causam tueri: quapropter nolo pluribus persequi testimonia , & argumen ta , quae tot Catholicorum Scholae, & Academiae hac de re congessere . Ea librorum copia pro hac sententia ab aliis edita est, quae ad instruendam Bibliothecam abunde foret. Solum observo, ab eo scriptore, seu fidelitatis , seu eruditionis experte , perperam adduci Scoti dicta in hac quaestione , ibi uin enim resert , haec & non amplius ab eo diei: potuisse nimirum a Deo erui, ut Maria Virgo, vel numquani peccatum contraheret, vel unica solum momento, vel aliquo temporis spatior soli Deo compertum esse quid re ipsi tactum sit: primum ex his esse probabile, ubi non obstet Ecclesia, vel Scripturarum auctoritas. Ceterum se ire omitet de Seoti sententia iis etiam praetermissis, quae ex historia, ejusque vitae scriptoribus habentur ipsum in tertio Sententiarum libro dist. 3.quaest. I. tam in scripto oxonii prius dictato, quam in eo , quod postea dictavit Parisis, non solum solvendis argumentis adversius immunitatem Uirginis ab originaria culpa dedisse operam, sed etiam studuisse prevalidis argumentis huiusmodi sententiam confiimare . Praesertim vero id, quod Aquinatem impulit ad oppugnandum, Non potaVirginem a Christo redemptam assirmari, nisi prius peccato suisset mancipata; retorsit Scotus assirmans; Quin immo suturum non suisse Christum persectum Redemptorem , nisi aliquem perfecte, boe est ab omni poena redemisset: & quoniam Dei gratia vel per momentum carere, gravi Isma poena est, par fuisse , aliquem a Christo ita redimi, ut ne momento quia dem temporis Deo esset invisius : unde ut Christi merita ipli tribuant nomen, ac laudem persectissimi reconciliatoris, exeellentissimi sequestri, iaabsolutissimi benefici, oportuit, ut aliquem liberaret a culpa, odioque Di
vino, quocumque temporis momento , ac demum ab omni labe , quae animum inficit ex Adami delicto : postremo retortum argumentum his verbis e laudit: Magis igitur indiguit Maria redemptune, quam quieum ae alius quia tanto magis indiguit redemptione, quanto majus bonam sibi conferebatur pon redemptionem . Cum igitur majus bonum At innocentu perfecta ,
quam flos lapsum culpa remissa ; majus bona UI eonferisatur praesemando ipsum ab originali, quam sim uafuisset metata.
LII . Audire vellem a memorato scriptore, an hujusmodi verba ad rem tantummodo, quae possit fieri, reserantur; an ad ectetae rei veritatem ostendendam . Praeterea illa exceptio, nIsreum Ecclesiae, O Scripturae auctoritate pugnet, reperitur quidem in priori Oxoniensi scripto, quo tem pore Scotus minori peritia praeditus, adeoque sermidolosior erat; sed non in Parisiens , postquam potuit pleniori studio rem indagare . Et quamquam in tertio, distinctione prius allata, in neutro duorum seriptorum quidquam asseveranter concludat, solumque dicat, potuisse Deum quolibet ex hisce modis se gerere, adeoque disserat potius more ad assirmandum propendentis, quam assirmantis; tamen in Oxoniensi Commentario distinctione decima octava quaestione unica, q. me visum, fidentissime hoc assirmat :siquidem ibi distinguit in Gelo variam Sanctorum conditionem ; aliorum, qui olim inimicitiam cum Deo contraxerant ex patrato a se delicto; aliorum ex solo originali; & alicujus, qui ex neutro illorum fuerit umquam invisus Deo, & talem ait suisse beatam Virginem . Haud tamen dissimul verim Scotum, quemadmodum in Parisiensi scripto distinctione tertia timorem abjecerat, quem prae se tulerat in Oxoniensi eadem distinctione tertia
160쪽
ob auctoritatem Ecclesiae , sacraeque Scriptum, quem tamen exuerat in eo. dem Oxoniensi scripto ad memoratam distinctionem decimam octavam, itae contrario cautiorem redditum in eo asseverando ex rei convenientia ,
quod in Divino solum arbitrio situm erat , addidisse dubitantis particulam forsitan illi doctrinae, quam de perpetua beatae Virginis innocentia in Oxo nientibus praelectionibus distinctione decima octava absolute tradiderat . LIV. Atque haec de Scoto. Ad defensionem Concilii gradiamur , ad. versus quod inductis in suae fabulae scenam Germanis, Patrum Senatum
objurgat, atque deridet ob memoratam exceptionem , prorsus aratione alienam, ac dubitationi subjicientem euncta generaIta sacrarum Litterarum effata, incertumque reddentem in singulis Adami polieris originale peccatum . Ex eo enim, quod Mater Dei fuerit, nullum ait haberi sun dame tum, quo ea immunitas innitatur , cum sanctus Bernardus ad Canonicos Lugdunenses seribat: ubi huiusnodi argumentum valeret, scire , ut oporteret etiam ab originaria labe subducere patrem Dei Parentis , atque ita procedere per superiores totius stirpis generationes. LV. Ab hoc postremo ordiamur. Scire cuperein, quibusnam typis fuerit editus hic Bernardi liber , quo tantum ineptiarum continetur . Qui sane poterat eximius ille melar hoc affirmare , quin una perverteret tot singulares dotes, quas in Dei Matre veneratur, non modo supra ipsius proavos, inter quos aliqui stelesti numerantur , sed supra res omnes a Deo procreatas ξ Quo pacto non improbasset solemne sestum Natae Virginis, quod in eadem epistola comprobat, & quo nullum ejus proavorum natalem diem honestamus Alia omnia Bernardus. Volebant Lugdunenses Can nici propria auctoritate, Romanae Ecclesiae iniussu, conceptae Virginis cel britatem inducere. Id merito reprehendit Bernardus, eosique admonet,
ut Apostolicae Sed is judicium consillant, ac sequantur ; eui in & illam, &quamcumque aliam suarum opinionum subjicere contestatur . Qua igitur fronte scriptor ille Bernardum adversus ejusdem Sedis decreta producere audetJam vero quoniam illi Canonici silc ratiocinabantur:Celebratur Natae Virginis dies sestus, ergo Conceptae pariter est celebrandus ; cum perspieuum sit, haud orituram fuisse beatam Virginem , nisi conceptus praecessisset: ipsis respondet , Si quid argumentum illud probaret, eodem conficeretur, celebrandum eo diem natalem parentis, ejusdemque conceptum , adeoque avorum, ac proaviarum usque ad Adamum , nam absque illorum ortu , & eonceptu Maria in lucem edita non fialset: nullam ergo vim inesse hujusmodi argumentationi, Honorandus es conceptus, qui honorandum
praeivit partum, quoniam si ille non praecia et, nee ise esst, qui honor
tur: cum pro comperto sit, non semper conditionem, line qua res non evenisset, ejusdem esse praestantiae, eamdemque mereri venerationem ,
quae ipsi rei debetur: alioqui pari esset habenda cultu nutrix, ae Rex : nisi enim nutrix Regem aluisset , haudquaquam ille vixisset. LVI. Ita ratiocinatur Bernardus. At enim, ubinam vel ipse, vel alius ex antiquis Patribus umquam attribuit, non inquam cunctis beatae Virginis progenitoribus, sed Abrahamo in quo affirmat adversarius esse solidius fundamentum,quam in Maria ea ipsa privilegiorum miracula, quae unanimes Virgini deserunt i Et tamen ea detulerunt non ex alio solidiore Scripturae effato, nisi quod ibi Dei Mater appellatur. Cur ille scriptor non irridet pariter Augustinum, qui in citato a nobis loco sanctorum
quemcumque peccato asseveranter subiicit , Mariam vero Virginem 1ubdere numquam audet, contestatus, ea se exceptione uti in honorem Chri
