Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Annalium Minorum

Christi Et tamen Christi honor nihil ipsum permovit, ne subderet peccati dedecori cunctos Christi non proximos genitores. Fac intelligat eo loco Augustinus peccata dumtaxat voluntate commissa ; num sorte tam de his , quam de originali non comperiuntur in sacris Litteris generales sententiat Nonne habetur in secundo Paralipomenon cap. 6. Nessue es homa qui non peccet; de in cap. 3. S. Iacobi: In multis ossendimus omnes t Sanctus idem Augustinus,tametsi id tamquam Fidei sumat dogma,quod statuit, Umnem hominem peccare, non idcirco vult ea communi regula beatam Virginem incIudi . Quid ita num quia Scriptura nominatim eam eximat ex iis,quae diximus, generalibus pronuntiatist minime vero: sed solum, quod i a me uis conti re, o parere eum, quem eonnat nucum babuisse peccarum. Quo pacto non occurrit Augustino haud hebotis ingenii viro istorum ratio, nimirum multo magis id Abrahamo debuisse convenire, cujus e lum-

his Christus prodierat, & cui Christus fuerat promissus t Quo pacto non

animadvertit, si semel generales enuntiationes in uno peculiari agno-stuntur incertae , incertas in singulis reliquis evasuras LVII. Haec si objdicta sanctus Augustinus acciperet, obtrectatorem piae sententiae, ut arbitror, doceret, primo nihil obstare veritati, ac firmitudini generalis sententiae aliquam exceptionem, quae illi sententiae adhibeatur in iis peculiaribus, qui nominatim exprimi solent, ne sub genere compre hendantur . Etenim cum eluceat in iis perspicua quaedam , ac praevalida ratio, ne ibi comprehendantur, satius fuit, locutores absolvere obligatione eos nominandi, quoties intendunt eosdem excludere, quod frequenter intendunt ; quam ipsos diserte appellandi, cum volunt includere, quod raro fit. Ita videmus in generalibus mandatis, concessionibus , aliisque hujusmodi expressionibus haud contineri ex Iuris Consultorum decretis quasidam certas res, nisi nominentur. Cum itaque uni, vel pluribus inest conspicuum quoddam discrimen, quo discernatur a rei quis omnibus in ea re,d: qua fit sermo, eo quod illa comprehensa non censeatur lege in universum prolata, nihil plane ipsius veritas contaminatur, nec in ceteris incerta rem

ditur .

LVIII. In promptu est exemplum in hae ipsa materia suppeditatum .

Dicit Apostolus : Meut in Adam omnes moriantur , ita di in Chrso omnel vivificabuntur . Et tamen certum est , hoe effatum exceptione aliqua mol

liendum , & quidem hujusmodi, quae priorem selum partem, non posteri

Tem restringat I adeoque rationem utriusque omnino parem non esse: nam

Heva in Christo vivificabitur, & tamen non est mortua in Adamo . Sed ea exceptio in hujusmodi rem cadit, tam aperte a rei suis omnibus differentem in hac causa, ut nullam valeat necestitatem inducere ad idem de ceteris affirmandum . Cum itaque satis nobis constet, omnes Adami posteros debitum contraxisse, ut insecti culpa nascerentur, nec ex vi redemptionis esse illa purgandos absque sacramenti efficacia, seu re , seu voto suscepti ;cumque perspicuum sit, primo conceptus momento per neutrum ex his modis suscipi sacramentum; necessaria consecutione conficitur, omnes Pecca

to in istos concipi. Quod tamen generatim affirmatum locum non habeat in aliquo, ubi apparet peculiaris ratio, propter quam debuisset Deus privilegio illum donare modo quodam extraordinario infusae sanistitatis, ob praecedentia Christi merita, suaeque gratiae dono praemunire, absque sacramentorum opera, primo illo conceptus momento . Similiter cum jam nobis innotescat, ex Adami lapsu nostras iacultates inferiores a ratione descivin se, suroremque concupiscentis lacultatis eurenato impetu serri ad fugacia oble

162쪽

Continuatio

1 46. ANNO II. ANNO a 8. RUM ANNO 339.

oblectamenta , perspicuum est diu neminem posse illorum aggressionibus resistere . Et quamquam Divina ope nostra curetur infirmitas , ne diuturno tempore in graves noxas necessario prolabatur; non tamen robustos eadem efficit, ut a levioribus abstineamus: quod experientia quotidiana docemur, pluribusque Scripturarum oraculis, & generali Christi monitu nos omnes cohortantis ad petendum a Deo, ut dimittat nobis debita MDra; adeoque pro certo ponitur, debitores nos esse. Cumque per Scripturae verba, ac per exempla id etiam intelligamus extendi ad praeclarissimos Sanctorum ; haud certe licet nobis ex quacumque sanctimoniae praestantia legem hanc coarctare, quin eam reddamus ambiguam, adeoque suspectam se sitatis. Licet nihilominus eidem limites ponere in certo, ac peculiari capite, in quo emineat ratio plane singularis, ob quam debuerit Deus purissimum a quovis naevo candorem ipsi elargiri, adeoque a pravis animi assectionibus inviolabilem. LIX. Num id nobis de aliquo singulariter fas est credere De quo nimirum t De unica illa Virgine, cui Christus totam hominis naturam re serebat acceptam , hoc est de Matre, quae Christo dedit ut esset, idque &voluntarie, & ex animo propensissimo dedit. Christus vero ubi jam conceptus fuit, nullum ab homine re vera beneficium accepit, cum omnium esset Dominus, suoque arbitratu Divina potentia uteretur . At primo suae gene rationis momento ingens accepit beneficium ab ea, quae ipsum concepit ὁeoque malus quam ceteris filiis conseratur, quo pincelsore conditione conceptus fuit. Erat itaque peculiaris ratio, ut cum Christus adeo futurus esset obnoxius Parenti suae, Christi praevisa merita arcerent ab ea tam grave malum, cui usimodi est Dei ossentio &inimicitia. Decebat & pietatem e ga Matrem, & gratum animum erga de se optime meritam, ut Christus esseaciter cuperet talem in ea statum perpetuum, in quo, quocumque tempore inspecta , numquam appareret Filio abominanda . Veri simile igitur est, id Christum re ipsa expetiisse, cum in eo virtutes omnes omnibus numeris ab- tutissimae excelluerint. Quod si expetiit, ejus votum ut a Patre praevisium est,sic ab eodem expletum . Hac fortasse ratione dissereret sanctus Augustinus , ad tuendam immunitatem Virginis, quam ipse immunitatem in generalibus Scripturae locutionibus admittit a peccatis vel cujusvis generis , prout multi opinantur, vel certe ab iis, quae voluntarie patrantur , pro qui bus non minus, quam pro originario, valet impuri scriptoris oppositio.

LX. Quantae autem admirationis esset, si sanctus Augustinus, adeo in Divinis Litteris versitus, numquam illa Evangelii verba alioqui notissima observasset, quae ille scriptor obtrudit ad hujusinodi titulum infringendum , per quae Christus quibusilam beatum appellantibus ventrem, qui eum Porta verat , & ubera, quae ille suxerat, respondit: nuin immo beati qui audiant verbam Dei, ct eu diunt illud. At illa sortassis Augustinus obiervarat, ac memoria retinebat; sed perinde,ae pestilens auctor & cum eo Lutherani,n quaquam intelligebat . Quare arbitror,haec objectantibus tesponsurum illum suisse , exemplo Matris terreni Principis, de qua vere praedicare licet, esse

illam sublimem atque felicem, non quod Regem pepererit, sed quia Regis

Fratia floret: ea vero si careret, tamets Regis mater, posset in miseriis jacere: id quod Agrippinae contigit,aliisque compluribus. Uerumtamen non hic negatur , eo quod illa Regem genuerit, non esse validum fundamentum credendi ejus gratiam apud Principem reliquis omnibus supra modum antecellere. Ita sane certum est , proximam causiam, cur beata Virgo Pinterat beata praedicari, quantum fas est homini in hac mortalitate viatori,

fuisse Disiligod by Cooste

163쪽

r nalium Minorum

suisse conjunctionem cum Deo per charitatem, qua jus beatitatis, coelestis. que gloriae nitebatur : sed verum pariter est, quod ipsa Deum genuerit, in causa fuisse, cur merito fuerit libitum Deo eam illi gratiam elargiri, qua omnium exactissime verbum Dei audiret, & custodiret, ipsique Deo inti-

me , arctissimeque adhaereret.

LXI. Quod vero attinet ad bujusmodi immunitatem in Virginis proavos derivandam, idem Augustinus docere posset allata distinctione causarum, quarum Philosophi appellant alias per se, hoc est, quae suo eistentione, ae sapte natura essetant; alias per actident, quae proprium causarum nomen haud merentur: ostenderetque secundi generis causam esse avum , si ad nepotem reseratur. Etenim quidquid avus operatur, nihil per se, & ex intentione naturae confert ad generationem nepotis; sed sistit in filii effectione, a quo poterat nepos haud procreari: unὸe sortuito contigit , ut ab avi operatione- nepotis procreatio per filium procederet. Iam vero quod ex accidente provenit, neque necessitudinem sundat, nequctvinculum naturae. Aliqua tamen inde oritur convenientia, ad utrumque eonstituendum pro hominum instituto, atque consuetudine, ex suo genere eontentis in eo jure,quod Gentium jul nuncupamus,& de quo omnes homines conveniunt. Nulla siquidem natio est, nulla respublica, quae peculiare quoddam vinculum non agnoscat etiam cum progenitoribus non proximis, sicuti cum avo, & cum transversis consanguineis, qualis est fratero verum pro hujus necessitudinis , ac vinculi ratione usque ad certum con

sanguinitatis gradum , & cum quadam mutua debitione praestandi haec vel illa osseia , spectant hae necessitudines, & vincula ad leges civiles pec Iiarium rerumpublicarum ἱ & pro conditionum , temporum , ac regionum

varietate variantur.

LXII. Porro illud advertendum est , jus Gentium, sicuti legum Romanarum scriptores adnotarunt, suisse ab ipsis Gentibus constitutum usu, dc humanis necessitatibus id exigentibus. Unde fit, harum legum , consiletudinumque vinculis Christum nihil obstrictum fuisse, utpote quacumque humana potestate majorem , ac talem, qui nullius hominis indigens, ide que immunis erat ab iis nexibus , quibus propter mutuam indigentiam colligantur ceteri homines, & ad ea jura custodienda coguntur. At idem Christus ex sacrorum Doctorum sententia naturae legibus subdebatur, quae Deum ipsum proximum Legislatorem agnoscunt, & ad quas citra controversiam pertinet quartum Decalogi praeceptum , quo jubemur causas, ut a junt, secundas colere, a quibus proxime generamur; quemadmodum tria superiora mandata primae cauis , quae itidem proxima est , cultum praes-piunt . LXIII. Hisce premissis conficeret Augustinus, iure optimo sanctos Patres , & Ecclesiam ipsem ex eo quod Scriptura narrat, Mariam Christi Parentem fuisse qui titulus longe superat Abrahami, & eujusvis sanctissimi

hominis dignitatem arguisse in Virgine innocentiae candorem, virtutis

excellentiam , Divinaeque gratiae exuberantiam , ultra mensuram omnem sveteris novique Testamenti homines quacumque sanctitate conspicuos supergressam ; tametsi de illis egregie res gestae perscriptae suerint, quae de Virgine non leguntur. Quod si Augustini ea esset ratiocinatio; ex iisdem positionibus Scotus, aliique scriptores, qui Scoto seu priores, seu posteriores, Dei Parentem in sui Conceptione immaculatam affirmavere, Parisiensis Academia , Theologi Basleae congregati, ac denique Synodus Triden tina, instructa jam tum praestantissimis Doctoribus, ut vidimus, colligeret

164쪽

, Continuatio.

1s 6. ANNO II. AMMO 28. RUM ANNO 339.

hujuscemodi exceptionis probabile fundamentum; nihil tamen propterea inde in dubitationem revocata legis auctoritate in quibusvis aliis ex Adami semine procreatis . Equidem si viveret adhuc scriptor ille, quem memoravi , admonitum ipsum vellem, licet qui summae auctoritatis viros nonnum quam impugnat, notam temeritatis minime incurrat; qui tamen illos irridet , eum maxime dignum esse, quem scommatis sibilisque vulgus excipiat. Qua ille confidentia ausius est , nullo genere litterarum scriptor eximius, nullaque ingenii sui praeclara commentatione memorabilis, deridiculo habere cum Theologos omnes ejus Concilii, tum vero tot, ac tantos Doctores, qui tribus seculis veram, aut probabilem sententiam hujusmodi judicarunt i Qui fieri poterat, ut in mentem ipsi non caderet, lainetsi Ecclesia Catholica Divini Numinis ope destituta euet, eam certe constare potiori parte sapientiae humanae; adeoque posse quidem tune fieri, ut in aliquo de

cipiatur ; sed ut plane desipiat, fieri haudquaquam posse r

LXIV. Quicumque res tenues admiratur, imperite sane, sed reverenter se gerit : qui res maximas ridet, instite agit, ac petullanter.

LXV. Sed de hoe fatis. Nam fortasse longiores fiuimus in his persequendis, quam instituti operis ratio postulare videretur . Ad alia jam tran

LXVI. Franciscanos plerosque de certa per Fidem susceptae gratiae notitia inter se digladiatos, tum ex Actis Concilii, tum ex aliis eorum temporum monumentis compertum est. Sexto decimo Kalendas Septembris latum erat a Patribus, in haereticis numerandos , qui dicerent ab hujusimodi certa fiducia Redemptoris merita nobis admoveri, justosque nos reddi. Negatum pariter fuerat, eam esse homini justo necessariam : quod affirmat C Ioniensis quidam libellus Buceri amatu conceptus. Pius tamen Conventualium Prafectus assirmabat, auctore , ut ipse rebatur, Scoto, eam fiduciam a quibusdam politis conditionibus, haberi posse . Et initio quidem in min rum Theologorum congressibus plerique eum Pio concordes disseruerunt. At Zannettinus, nihil usquam tale mandatum litteris a subtili Doctore, vehementer contendit. Joannes Calvus fieri posse existimabat, ut homo qui si piam inditam sibi Dei beneficio semctitatem aliquando cognoscat. Calvo pdhaesere ex observantibus quatuor, Lunellus, Carvaialis, Lombardellus, Vitriarius, itemque octo Conventuales. At contrariam sententiam, quae magnopere Patribus probata est, ac post Concilium universe suscepta, Observantes quatuor non sine magna sapientiae laude defenderunt , Ceno-inanus, SalaZarius, Concilius, & Vega: quorum prior teste Palla vicino , ita disseruit. Unussusque Chri anorum, ubi aetatem rationii compotem attigit, noxam saltem originalem ab se contractam agnoscit: jam vero si ita

s , nauus i pGet aitus ad certo pernoscendum , ea bifuisse remi OM, nisi Deus θω sum maniferiet. Id ex es probatur, quod hujusmodi certa

notitia naturae tamine comparari non potes. Neque vero exseris litterireximiam tale inteuigimus: cum n quam a ment, quemquam nos mnunc Divina gratia praeduum esse. Sed neque Eeel a de quopiam viventium id de isti . Superes Itaque unus modus, per eam videraret certam cogniti nem , quae deducitur ex duabus mssionibus, quarum alteram Deus disertemonise ret, altera naturae tamine evidenter pateret. Exempli causa: Mibi Grέum es, me in Adamo peccasse, meque hominem esse eonnat naturae LMmine . Sed ne hae stridem ratione eertam hane nosrae justitiae notitiam ρυ

mus obtinere . Fides enim tris jus eationis esse genera Beer. Alia si peria amentum , dicense Chri de Baptismater ρυI crediderit bapsi tur Tom. XVIII. Τ fuerit

que senten ta . CenomanI. salaa

165쪽

14 6 Annalium Minorum

fueris , salsus erit: ct in nitentiae quorum remi uis μασω , remises Iur eis . Sed cum ad Baptismi e caritaIem nec una sit intentio mis fri, qua interior animi actus es, Glli bomistim praeter i iam tanta iurus

evidentia Inesse potes, quan a socii sit, ut id juratus as irmet. Alia esper Mororrum, ex illo Chrsi dicto : quI me tans ut fuerit eoram hominibus , eonfitebor di ego eum coram Patre meo . At Mart tam nonnisi morte

perficitur. Igitur qui visu, certur esse non potes gratiae sibi ex vi Martrri eouate. Tenium genus, quodper fidem etiam flimur, es ex amore De δε-

per omnia, di per oti dolore, quem contritionem per Iam nominant, seundum ea essata: ego diligentra me diligo: eonvertimini ad me, ct ego convertar ad tot . At in primis, qui am certo noverit, amaraese Numen Disinum super omnia i se ex ejus amore super omnia mala detenari stereatum 'cis seres quidam, ut hic cmor, ac det enatio extrascramentum e cariter operentur , multas requirum coditionet, ae maeripue certam quandam actus latentionem, de qua nemini evidenter eonsare potes. μι ρuMPm in ad timidiores animandos pronuntiare, homini dubitandum non esse de remi ne

fisum eriminum, stos adbibitam ab se, qua opus erat, dulgentiam; haud,

inquam , dubitandum ea dubitatione, quae animam torqueat, operatissem

que prae pediaς. Verum sanctorum Patrum sententis es, Incertam ratiae notitiam nobis inesse . Sanctus Augusinas Homnia trigesima quista haec Babet: quamdiu vivimur hic, de nobis i r judicare non possumur , non duo quid eras erimus, sed quid hodissimus . Plenius Iannus Gregorius Pupa in responsione ad Gregoriam Augusae Cubiculariam, cupientem ut per ipsum

Asinitus admonitum suas sibi eoudonatus a Deo noxas co meret: rem,

Munus sum, cui revelatio fleri debeat: inutilem vero, quis fetira δερα- eatis tuis fieri non deber, nis eam jam in Le visae tuc ultimo plangere eadem mecasa minime valebis; quae dies quo que veniat, severinuspecta , semper trepida metuere debes, atque ea quotidianis fletibus lavare . LXVII. Haec & alia plura Cenomanus de scripto recitavit. Tum per- spieue dissolvit, quaecumque secus opinantes de hac notitia Theologi ex saeris litteris testimonia in medium protulerant. Controversia satis superque diseeptata, neque nostris modo, sed aliis etiam aliorum ordinum summis viris in dive si abeuntibus, constitutum a Patribus est, nemini posse eam inesse certam fiduciam de sustepta gratia per eam fidei firmitatem , eui salsum subesse non possit. De sententiis Catholicorum nihil penitus definitum . Nam eum Patribus oblatum esset justificationis deeretum, Uigerius Senogalliensis Antistes per schedam significavit, placere sibi de-eretum , modo haeretici soli proscriberentur , omnesque Catholicorum sententiae illibatae perstarent. Et vero probatum Patribus Uigerii judicium. Cuius rei testimonium publicum extat in iis actis Concilii, quae Massarellus deseripsit. Patrum, inquit, sententiae in eo plurimum veriatae sunt, ut veritas inveniatur ejus articuli, quo in controversiam positum fuit, nempe , an quis eitra revelationem possit esse certus in hac vita se esse in gratia Dei: qua de re ita inter se pugnaverunt Patrum sententiae, ut dimelle sit invenire , in quam partem major pars inclinaverit. Giennensis Cardinalis, &eum eo Hispani omnes, cum plerisque aliis probatae doctrinae, atque virtutis negarunt quemquam certum esse posse : laudabant tamen eum , qui crederet se esse in gratia . Contra Cardinalis a Monte sentire videbatur, 3c suae sententia assertores habuit non paucos, & in primis Episeopum Sal mensem & Minorensem , & Generalem sancti Francisti Conventualium .

166쪽

- Continuatio. 147

Media sententia non paucis placere videbatur, stilicet ut quaestio in soluta relinqueretur, quando huc Concilium venisse dicebant, non ut Catholic rum invicem pugnantium controversae dissolverentur , sed ut errores &haereses extirparentur. Et ita factum est , 8c in ea congregatione generali die xvii. Decembris, sesagiis quatuor & triginta Patrum, ex quinquaginta & quinque , qui aderant, pronuntianto primo Pres de Cardinali a

Monte, decisium fuit, ut tantummodo damnaretur assertio Lutherana, &artieulus, qui inter Catholicos Theologos controvertitur, omittatur , cum alterutram ejus partem anathemate ferire nequaquam conveniret, cum

utraque a gravibus & Catholicis viris, etiam inter Patres Concilii, de senis

fuerit

LXVIII. Ad Scotum quod attinet, cujus auctoritate niti se putaverunt , qui sententiam difficilem , ac perieuli plenam una cum Pio tuebantur , Andreas Uega libro decimoquinto de justificatione, ejus mentem aperuit , ostenditque Subtilem Magistrum numquam se i lse in ea sententia , u putaret, hominem quempiam suae sanctitatis atque justitiae certam scientiam posse adipisci, citra Divinam revelationem . Tum ex iis, quae huc pertinentia in Scoto leguntur, id unum colligi animadvestit, inhaerentem nobis Dei charitatem probabili conjectura posse constaroe, non illa fidei firmi. tate , quam Theologi illi commenti suerant. Sed de his satis . LXIX. Dum haec Tridenti geruntur, inea Americae regione , quae ad austrum vergit, dc vulgi nomine Peruvia appellatur, Christiana religio de prostrata , inanium deorum isperstitione triumphare coepit. Simul Min rum familia coenobiis aucta , in procuranda barbarorum salute laboris, ac diligentiae laudem multo maximam tulit. Quod antequam narro, Peru viame conquisitionis initia progressisquo defetibam, quo rebus nostris, quae ineredibili quadam obscuritate sunt involutae , veluti facem praeseramus

Sub annum MD xxv. aeterni Numinis provid8ntia Peruviae terras aperuit,

ductu Francisti Pietarri, devicto & capto potentissimo Rege Atabalipa . Nos quae hujusmodi expeditionis auctores inter belli dissicultates memoranda

gesserunt, narrando p rsequi aggrediamur. LXX. Apud Panamam civitatem in Isthmo sitam, qui australlas Americae terras cum Mexicanis conjungit, commorabantur Franciscus Pizarrus veteranus miles, Didaeus Almagrus, & Perdinandus Lucius, qui eum opibus atque facultatum copia fonge ceteros anteirent, eommunicatis inter se krtunis, omniumque bonorum inita societate, in ic unum erant intenti, uti nova navigatione detecto aliquo terra tractu , nominiis sui aeternam memoriam ad posteros propagarent. Haec inter se quotidianis sermonibus agistantes , occidentalia littora aequatori vicina, aut subjecta nova perquisitione tentare , aggredique decernunt. Franciseus itaque Pietarrus, cui ex pactio nibus secietatis audendi proficiseendique provineia obvenerat, instructomyoparone, post diuturnam ignoti littoris explorationem cum centum de quatuordecim militibus ad Peruvianos,obscuram ignotamque per id temporis gentem, desertur - Cumque ab littore Peruviano ad Ambustos venisset, ristimque barbari insestis telis occurrerent, ipse, amissis aliquot militibus, in pratio ictus retrocedere, & in propinquiorem Isthmo portum deflectere coactus est. Ahiragrus interea, eum fausti benigni que rumores de Pi Zarro subinde vulgarentur, adornato instructoque navigio, in quo septuaginta viri sortissimi erant , Piγatrum sequutus , sunt lem navigationem aggressis est, delatusque ad sancti Joannis portum , qui centu in passuum millibus a Pana ma distat, nusquam invento Pizarro, lustrabundus tamen institutum pers m. XVIII. T a quens

semivianae eon qu stionis natis ratio a.

ra reus explora tormissus .

167쪽

,ε 8 Annalium Minorum

s46. ANNO II. ANNO 28. RUM ANNO 33s

quens iter, circa haee littora liaelit. Sed cinu Pitariam ad Ambustorum sines penetrasse intellexulat, eodem contendit. Nicillo tamen benigniorem sortunam expertus est . Nani ingruentibus barbaris cum sagittis veneno illitis, Almagrus altero oculo orbatus est, multisque suorum caesis in sugam actus, cum paucis ad naves fugiendo vix evasit. Damni tamen selatiunt suit Pi-2arri inventio, quem iniquo hoc littore di Pedens consequutus est . LXXI. Tum quidem inter se gratulatione sina, cominu nicatisque consilis viribusque, eandem rursus navigationem adorti sunt, in qua pericula laboretque gravissimos exantiarunt. Littora namque ingentium fluminum, quae a praecelsis rupibus , magnis ostiis in pelagus evolvuntur, Umine undarum obruta , & constrata sunt, caecisque vadorum syrtibus insista , quae dimi Iem advenis exscensionem praebent. Quin & haec ipsa fluminum ostia stridentibus immanibusque hydris plena sunt, quae visast , aut viginti qui que peduni longitudinem aequant indigenae Camanes vocatu hae magna

ubique frequentia fluminum accessus Obsidentes, diram profieiscentibuς esse dem inserunt: in terram quoque exeunt ova repoliturae , quae in arena liti ris recondunt, ut Solis calore excludantur. Niloticis Crocodilis persimiles , si quid in aquis sentiant, consestim ad iam detrahunt & dilaniant: cani a praecipue delectantur. Harum belluarum incursa Pietarrus, & AImagrus magna sepius incommoda accepere. Ineredibili insuper sanae premeban. tur , cum absumpto longinqua peregrinatione commeatu , in regione ineuita neglectaque nihil ad victumidi Doniamque parare, aut nancisci possent, praeter unas littorialium retarum, quas mansos vocant, insuaves baccas, ac muriae salsugine insperas . Quamcumque in partem proras converterent , aderant infesti iactar, , qui venenatis telis navigantes sine intermissione fatigabant. Hisce circumventi dissicultatibus , cum etiam ex ducentis militibq4 vix octoginta incolumes superessent, communi sententia decernunt, Almagrum RdNOxum, in mortuorum locum, legendum militem

proficisci LXXII. Interea Pizarrus ad Galli inselam secessit , ubi inter sium masa noustias delituit. Sed Almagrus dum, procuratis negotiis scriptisque militibus, ad Pi1arrum redire cogitaret, a Petro Rio Isthmi Dariensis praesecto praeter expectationem retentus est:quod milites pertaesi navigationis perieulo , per litteras clam praesectum rogassent, ne plures abducendi Almagro potestatem saceret, utque sibi redeundi licentiam daret. Itaque praeiectus Alia agro Panam retento, reliquis, uti redirent, per Tasurum testatum potestatem secit. Ac Pietarro relicto, Panamam pene omnes rediere, sic ut ex octoginta militibus duodecim tantum multis precibus delinit, substiterint: quos illo blanda oratione cohortatus, ut paulisper durarent, meminissentque, ad ingentes honores, divitiasque enitentibus per omnes dissicultatum angustias sertissime gradiendum ; eaque in vita jucundissima accidere, quae multis maximisque laboribus parta essent: histe dictis confirmatos Gorgonam ad initam redia deduxit. Didacus Almagrus, aegre impetrata venia, commeatum Dizarro in ea insula degenti uno navigio su misit, sine ullo tamen militum supplemento. Pietarrus relicta Gorgona na ves constendit, perpetuisque jactatus ventorum tempestatibus, id tandem littus tenuit, quod inter sancti Michaelis, & Trugilli colonias est. Sed eum prae suorum paucitate longius progredi non auderet, ovium gregem ad Cli irae amnis ripas depastentein cum aliquot barbaris cepit. Inde fugienti similis Tumbaeum pervenit. Cumque ibi aliquot dies explorabundus hasisset, Pan amam rediit triennio post, quam inde recesserat. Subinde in Hi-

168쪽

Continuatio. 149

Is 46. ANNO II. AMNO 28. RUM ANNO 339.

Hispaniam contendit; expolitaque Caesari Carolo suae navigationis fortuna,

Peruvianae regionis, quam certo esset occupaturus, praefecturam impetram

vit . Consecta itaque classe, Pan amam rediit cum fratribus quatuor, Ferdinando, Joanne, Francisco, Consalvo ; instructaque liburnica in altum provectus, Peruvianum ad littus appulit. Ac militibus expositis ad Coacciox populos pervenit: inde ad Portum veterem , ubi casas, coloniaeque sandamenta moliri instituit. His constitutis, in insulam Punam continentis littoribus objectam trajecit. Exscensione facta Pirarrus humaniter quidem ab ejus insulae regulo aeceptus , sed postea fallacistiniae gentis inlidiis pene oppressus est . Namque abdito milite opportunis in locis, atque eruptione insequentis noctis tempus destinata , legatos de pace, & communibus rebus transigendis ad Pietarrum miserunt, oratione in perfidiae simulationem tam. apte composita, ut Pietarrus sincere secum agi crederet, neque tantum fraudis perfidiaeque rudibus barbarorum ingeniis inesse suspicari pol set. Itaque prolixe collaudatos, habitosque perhumaniter dimisit. Sed ubi rem certius cognovit, magna caede incautos, nihilque tale timentes oppressit, insulamque pene totam depopulatus est. LXXIII. Postero die barbari lintribus suis, quas Canoas appellant sad navigantes, Concalvum Dizarri fratrem, qui uti navibus prasidio esset,

relictus erat, magna vi adoriuntur; jamque vulnerato in semore Consalinvo , non dubia clades imminebat, nisi in tempore a Franciseo Pi Earro submissum equitum praesidium navium propugnatores,caeuis quampluri in is barbaris , metu periculoque liberasset. Tumbarum inde petere statuit . Sed priusquam in continentem trajiceret, demulcendos beneficio animos ineo istarum ratus, captivos sexcentos domum remisit , missis una tribus militibus, qui regionis urbisque situm cognoscerent. Sed barbari simul atque terram contigere, immemores benefici i, omnisque humanitatis expertes,

Hispanos sectos, veluti receptae libertatis hostias, diis inanibus immolarunt .

LXXIV. Tumbaei, maritimaeque orae accolae interea, jubentibus regulis dynastisque, ad montes pro segerant. Quae res PiZarri conatus retardavit. Quippe barbari scaphas lintresque , quibus in terram exponere milites pos set, fugientes abdiderant . Per summas itaque dissicultates Tumbae uinprocessit, missisque ad harbarorum principes legatis, ad colloquia conserenda , pacemque & amicitiam constabiliendam invitavit . Nusquam benigne audita legatio est. Quinimmo pabulatum prosechos , aut commeatus quae vendi causa procul ab sociis digressos repentina incursione barbari opprimebant . Quam contumeliam ut vindicaret Pietarrus, sub vesipertinum crepusculum cum equitibus quinquaginta Chiram amnem trajecit, celerite que inde per asiperos ignotosque montium calles ad hostium castra pervenit; quos attonitos rei novitate, ac nihil tale suspicantes pecudum more sudit fugavitque o Hujus victoriae improvisi rumores Tangaramae provinciae regulos accolasque ad petendam a victoribus pacem impulerunt Ioniam inde sancti Michaelis ad Chiram fluvium in Tangoran a valle deduxit, portumque Paytam, quo ab Pana ma navigantibus receptus, ac statio esset,

communivit.

LXXV. Pietarrum hisce rebus intentum legati Guascaris Ingae adi re, adversus vim & injuriam Atabali pae auxilium orantes e nam Atabali pa Gynacavae illiorum minimus pro regni Quitonici posselsone fratri bellum intulerat. Hunc Gynacava phter Qui tonico regno siubjugato , & in provinciam redacto, cum ob loci amoenitatem diutius ibi permansisset, relicto ad

pthatti expedi.

169쪽

Annalium Minorum

Custonem Guastare cum duobus aliis filiis , Mangone, & Paulo, ex alta uxore genuerat, eumque supra modum diligebat: Custumque reversiis, in Qui tonico rogno nutriri parvulum jusserate cumque aliquandiu apud Cu-

. seum haesisset , Qui tonici agri, & Atabalipae filii, quem pG ceteris diligebat, visendi deliderio duetus, cum ipsius filii consuetudine, & aspecta

se se oblectasset, legato eidem Quitonico regno , vita excessit. LXXVI. Atabalipa, defuncto patre, consessim legatos ad Guastareminisit, qui ei felix faustamque precarentur imperium . Simul petiit, ut Qui-tonici regni, quod sibi pater testamento reliquerat, possessionem permitteret . Sed Guastar aversiatus Alaba lipat petitionem, tamen immensos regiae gara: thesauros eidem promist, quibus, si conceptam cupiditatem regni deponeret , avitum decus, & amplitudinem lueri posset: sin contra tendere mallet, regnandique cupidine abriperetur, eidem renuntiari jussit, tum se regnum vindicaturum , & Atabalipae temeritatem armis persequuturum ἀAtabali pa, cognita fratris voluntate, conatus ejus praevertere, ac modis omnibus frangere conatus est. Itaque expedito cum milite progressus, ingentia terrarum spatia austrum versus invasit: jamque Tumebambam usque pervenerat. Hic Guastar cum infesto exercitu occurrit, atrocissimaquEtrium dierum dimicatione, cum militum numero superior esset, Atabalipam magna principum militumque strage , qui circa illum memorabili morte di-CapItur . micando ceciderant, vicit, vivumque cepit. Uictoria ista non in hujus

modo praelii gloriam , sed ad totius belli summam profuisset, nisi in selentia vulgi pulcherrimam huius rei occasionem corrupisset. Quippe Atabat pa ,

eum Guastarianus miles frequenti cantu, 8c in multam noctem extracta po-g.,a: . tali ne,de Victoria triumpharet, effracto muro sugit, & salvus ad suos iatonem rediit. Ubi reparatis viribus , ut in spem melioris fortunae stos erigeret , a patre Gynacava se se in serpentem mutatum per rimulam eviasse , certamque sibi de Guastare victoriam a patre promistam ementiebatur, si virilibus animis acceptat cladis labem eluerent. Per has sallacias confirmatis suorum animis, eductoque rursus exercitu , Guastaris copias multis pretiis profligavit. Mox comite sertuna Cuseonem versius contendit, & in Canares populos impressione secta, regionem vastavit; ubi supra sexaginta hominum millia interfecisse creditur . Tu eum inde progressus , civitatem evertit, totumque hoc Peruviae Iatus, quod ab Qui tonicis finibus ad Caxamalcam usque protenditur, cepit. Punam inde insulam Tum i littori objectam tentavit armis. Verum magna suorum strage repulsus, incoepto destitit, cum Guastaris exercitum appropinquare certis explorationibus di dieisset. Inter haec Guastaris legati PiZarrum adeunt, plurimum opis at-ζω- . ista,' que praeselli in eo sere arbitrati, sit regis causam tuendam suseiperet, ae ἴ-- perduellem Atabali pam coniunctis viribus persequeretur . LXXVII. Pietarrus Guastari regi nuntiari jubet, causam ipsius sibi cum fore. Tum dimissis legatis, Ferdinandum fratrem Tumbaeum remisit, uti militum manipulos, quos paratos haberet, propere adduceret. Ipse interiin ad sanini Michaelis sanum contendit, relictaque militum parte, qui aut

adversa valetudine, aut aetate ingraveseente arma serre non poterant, cum

reliquis Guaxam alcam contendit. Guastar, propterea quod Pi Earri adventum expectabat, ante urbem Custonem stativa habebat. Atabalipa, qui fratrem Guastarem magnis itineribus adventare audierat, miratus quid ita

cunctaretur , Quisquilium, & Calicuchimam strenuos duces cum quinque hominum millibus Custonem usque praecurrere, hostiumque consilia , &situm castrorum explorare jussit. Qui cum haud procul ab hostium exer-

170쪽

Continuatio. III

citu essent, ut occultiores hostem deciperent, alterius viae diverticulum ingressi , Guascarem venationi intentum, long usque a castris cum comi tatu octingentorum militum provectum , obvium habuerunt. Atabali pani ad primum hostium conspectum arma expediunt, Guascarem circumsistunt, Guastat a sinite& nihil contra tendere ausum capiunt. Ad famam capti regis , quam per VP medias hostium stationes fugientes pauci attulerunt, primo stupor & metus omnes invasit. Dehine pudore amissi regis accensi i arma sumunt, conten loque cursis Alaba lipanos assequuti , explicatis quam longissime alis , ne qua hostis fallere, aut elabi pollet, incautos circumdant. Iamque instans dimicatio, & ingens clamor poscentium regem ita omnes exanimaverat , ut contra Guascarianos ordines,ae coronam trepidi nihil auderent. Sed duces Atabali pani novo consilio Guascarem adoriuntur, strictoque ferro praesen tem mortem comminantur, nisi suo illico inde facessere jubeat. Tum Guastarem inter spem libertatis, mortisque presentis metum aestuantem tantus repente horror invasit, ut & stos abire, & ipse in vinculis esse, quam occa sone data ad libertatem niti,maluerit. Guascariani, tamquam supremo erga reluctantem principem ossicio functi, eum operam suam ab eo negligi cognovissent, dilapsi dispersique domum abiere. Ita Atabalipa, nullo resisten te , Caxmalcam victor tenuit. Pietarrus, audita Guascaris calamitate, per

Motupianax solitudines Caxamaleam versus iter intendit; quo in itinere Atabalipar legatum obvium habuit , sibi calceos pictos aureasque armillas deserentem, ut quum his indutus veniret, ab Atabalipa internosci posset. Ubi vero appropinquavit, alter ei Iegatus ab urbe venit cum mandatis hujusmodi supersederet hospitio deligendo, dum a principe Atabalipa tempus ac locus assignarentur . Pirarrus, nullo dato responsio, militari more sin, a castra locavit, & communivit. Ferdinandum deinde Sotum ad Atabali pam ad Ata lip in cum viginti equitibus misit, ut voluntatem ejus , pacem ne, an bellum mal let, certi ux intelligeret. Solux eum equitibus provectus ad usque hostium castrae, cum liberiore & eoncitatiore cursi procurreret, ingentem barbaris terrorem attulit, & eum nonnulli suga , autcorporis declinatione in s aruentium equorum impetum devitassent, ne currentium pedibus protere rentur ; hos Atabalipa, ut aliis metum demeret, interfici jussit. . Quippe Hisipanorum paucitatem contemptui habens , ignominiae ae turpitudini sugam suis vertebat. Michabali ea enim Pochechicanorum regulus nec dum expertus equorum ferociam, aut Hispanici mucronis aciem , eum per lega tos de adventu exterorum At abali pam monuisset, per eontemptum addide rat, barbatos hosce exiguo tantum numero advenisse , assiduoque proficiscendi Iabore adeo satigata eo ora trahere,ut immensi itineris magnitudine viisti, pedibus ulterius progredi non possint; ideoque ovibus grandioribus vectos insidere, quas, ut terrorem aliis ineutiant, equos vocitent. Cete rum venientem ad se Sotum Atabalipa nullo alloquio dignatus, Pietarri postulata me interpretem excepit. Postmodum missus Ferdinandus Pizar Tumo Ferdinan. rus , quae in mandatis a fratre habebat breviter exposuit: Franeisum P reum in gai Regis auspicias ct voluntate venis, ut de commmibuι rebar eum Atasatim transieret, ejusdemque Regis nomine parem amici rio se firmaret'. Atabali pa conditionem concordiae unam superessere

spondit, si Pietarrus extemplo regnis illis decederet L aurique & argenti spolia, quae Punensibus Tum Misique abstulisset, statim restitueret: tum licere illi, ut de reteris disceptaturus regiam accedat. Ita Ferdinandus rein secta dimissus, praelio, non blanditiis decernendum fratri denuntiat λ plurimaque de hostium castris ac multitudine eommemorans, haud dubia tim ris

SEARCH

MENU NAVIGATION