Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

α s et Annalium Minorum

D HI ant,m conjungere deinceps instituit. Itaque in Hispaniam reversus, in coenobior di Randacensi, quod vitae reliquum suit, partim per voluntarios cruciatus , ἡ ... '' '''' partim per assiduas preces, rerumque divinarum meditationem sancti Gsime exegit. Tandem laboribus defatigatus & fractus in morbum incidit AEgrotat di mo- primo sane leviorem e sed is magis ac magis ingravescens, paucis diebus Hispaniae lumen extinxit; immo vero, ut par est credere , terris eripuit , coelo reddidit. Quamquam autem jam eum sipiritus deficiebat, recitavit tamen, ut potuit, solennes precationes Ecclesiae, animumque suum e cordiisse vi Ahiis poris ergastulo fugientem auctori & creatori suo commendavit. Vulgatamplissimum. morte , ingens hominum concursus ad ejus cadaver fieri coeptus, videndi ,& deplorandi causa: tantus erat omnium amor & pietas erga Didaeum; sic exarserant dolore, ut omnia pro nihilo ducerent, modo officium justum ac debitum vita sensuque carenti persolverent. Demum frequentissimo conventu, publico luctu , decantatis solennibus precationibus pro mortuis,

multisque persectis sacrificiis, honestissimi quique cives sanus ampli Ismum

curaverunt. Canonicorum collegium, itemque sacra sed alitia eum insignibus religionum agmine longo oppidi vias insederant. Aderant ex propinquis castellis & vieis virorum & seminarum greges, obliti sui, obliti suorum atque familiae: personabant viae atque agri plangore & eiulatu quam plurimorum , qui se vitae magistrum , & patrem optimum amitisse querebantur . Cum ejusmodi caeremonia circumlatum cadaver, & in templum Excalceatorum invectum est; subinde iis, quas diximus, persolutis exequiis , ante aram principem humo conditum . Nisae i. κε .. R In Coenobio Nivellensi provinciae Belgicae vivere desiit Nicolaus Be- nisi In obni ventus, Observantium sacerdos , qui & sacris concionibus habitis eloquen- Notium familia tiae insignem laudem est consequutus, & bonas artes, praesertim vero The logicam facultatem disputandi subtilitate atque solertia nobilitavit. VI. Per idem tempus magnam sparsere nominis simam virgines duae

cis: in Cordubenses e familia beatae Clarae; quarum alteri Urracae de Aton Q, alia

ha . Is ... . . teri Maria: Vaenae erat nomen et ambae pares aetate, ambae virtutibus. Exi-

lunoeemlα prae. mia in iis patientia laborum , vigiliarum , omnisque generis asperitatis; so- Iitudinis amor incredibilis, in obeundis coenobii muneribus alacritas mira .

Quod supererat otii , vel in corporis labore, vel in animi disciplina,& factis precationibus, commentationibusque rerum divinarum collocabant . Hostem omnium taeterrimum , ne occultis & tectis superarentur insidiis , inopia cibi & tenuitate deprimebant: in omni denique genere virtutis supra aetatem , supra vires praestare ceteris & antecellere conabantur. Diebus Veneris x Saturni non erant communi continentiae more contentae nihil omnino adhibebant obsonii; pane tantum & aqua vitam aegerrim Ctolerabant. Cum enim altera in Christum , diros cruciatus pro mortalium

salute perpessum, altera in Deiparam Virginem , singulari pietatis studio flagrarent; eos dies consensu delegerant, quibus diebus , ad haec virtutis ac religionis ossicia , sese flagris asperrimis etiam caederent; tum crucem trabalem, pondere gravem , circum peristylia coenobii suis humeris baju- latent: & in hac tam aspera austeraque vitae disciplina nulla tristitia, nulla hontis contractio, nullum saperellium, nullus horror; sed incredibilis quaedam inerat humanitas & comitas, atque in praestandis erga sorores coenobii Christianae caritatis ossietis jucunda quaedam suavitas oris, pari sermonis assa bilitate conjuncta. Quod vero mirum videri debet, sinul adversa valetudine tentatae , simul febri correptae, ad sempiternae felicitatis locum, uti credere par est, s mul sere convolarunt. Cum enim Vrraca Veneris die mom

272쪽

Continuatio. 2 s 3

tem oppetiisset, insequens Mariae laborum pariter ae vitae attulit finem . Utraque in ipso mortis articulo gestientis animi laetitiam , ac praecipientis jam gaudia felicitatis suturae , ore vultuque ad hilaritatem composito ligni Deavit.

VII. Angelorum provinciam, quae est in Hispania, nobilitavit hac tempestate Bernardinus a Castro viridi Observantium sacerdos, quem aliquando inter canendum divinas laudes coelesti dulcedine delibutum scriptores aliqui memorant; ut in hac corporis concretione nihil jucundius ad voluptatem posset optare . Cibi potusque parcissimus, non solum vino carnibusique abstinebat, sed herbarum aut olerum vix tantum sumebat in dies, qantum fami domandae satis esse videbatur . Itaque hoc asperrimo victu, &nulla corporis indulgentia frenavit animi lascivientis petulantiam ἱ extinxit

incendium cupiditatis, & vitiorum omnium compescuit appetitiones contra rationem incitatas vehementius; omnes turbulentos motus, & quasi titi, lationes voluptatum repressit; sedatisque fluctibus perturbationum, ea tra quillitate integritateque mentis suit, & corporis, ea moderatione consili, ea injuriarum patientia , non ut animum assidua commentatione sevocatum& abduruim a societate corporis habere, sed ut ipsum corpus in mentis vim& naturam plane mutatum & conversum esse videretur. Obiit placidissime in coenobio sanctae Mariae Angelorum . Fratres, memorabili exemplo, prae

dolore ac desiderio optimi viri, sunus cum lacrymis persequuti. VIII. Apud Sisi ponem in Baetica mortalitatem exuit Ioannes quidam cognomento Hierosolymitanus, quod Palaestinam homo quidem Hispanus diu incoluerit. Is, florente adhuc aetate, jus Pontificium in patria professus est : eumque ejusimodi vitae cursum teneret, ut ad magna & praeclara quaeque gerenda aptus esse judicaretur, praeter omnium expectationem, eximio quodam religionis ardore succensius , Hierosolymam profici sicitur . Post aliquanto in ea urbe observantium institutum amplexus est, informandisque ad vitae cultum & honestatem ejus terrae inquilinis, qui fidem Christi profitebantur , operam dedit. Aliquot annos in eo munere cum laude versatus, in provinciam deinde Angelorum vel a suis Hispanis accitus est, vel de agendis Palaestinae negotiis a montis Sion coenobiarcha legatus. Utcumque suerit, ejus provinciae primarios viros vitae innocentia & gravitate ita sibi devinxit, ut praefecturam quamvis invito & reluctanti ultro detulerint. Philippum etiam hoc nomine secundum , Hispaniae principem, Ioannis fama permotum & opinione virtutis, infulas sacras ipsi deserre decrevisse proditum est: quas tamen ille , vir profundissimae demissionis & contemptus sui constantissime recusavit. Cumque ab eo Senatus Indici praeses magnopere

contenderet, ut beneficium suturi regis agnosceret, ejusque victus auctoritate licinorem susciperet, respondisse sertur; aequum non esse, ut, qui semo tus a curis & maximarum rerum tractatione in erudienda Palaestinae plebecula aetatem contriverit , ac sortassiis ejus operae fructum haud contemnenduin perceperit, nunc aliam provinciam satis utique duram suscipiat , quando pro sua tenuitate eum honoris & amplitudinis locum tenere cum dignitate

non possit. Denique fato functus est , ac tertio post die magno Qciorum luctu elatus pridie Kalendas Augusti. IX. Apud Segobrigam Tarraconensis Hispaniae oppidum observantium coenobium exstrui coeptum . Templum Dei parae Virgini sine labe conceptae a discatum consecratumque est. Franci Lus Zamora per eos dies optanus coenobiarcha , qui deinde ordinem totum administravit, Carthaginensis provinciae nomine coenobium adivit, oppidanosque erga familiam

ta te exael lena.

ausat a bservant steoenobium eo a

273쪽

Annalium Minorum

praeclare animatos probitatis ac sapientiae sama ita sibi devinxit, ut ad coepta perficienda omnem industriam viresque suas certatim contulerint. Eorum primarii numero sere ducenti ac quinquaginta distiplinam ordinis Tertii profitentur, quae ab divi Francisti institutione prosecta, egregios fructus religioni Catholicae ubique gentium serre consuevit. Eam itaque distiplinam cum oppidani intra domos privatas mirifice colerent, magnas plebeculae opportunitates ad vitae honestatem nullo non tempore attulerunt. X. In Peruvia Chujapa est civitas Hispanorum , convenarum frequentia maxime illustris . In ea, adnitente potissimum Franciseo Moratio Observantium presbytero , coenobium est conditum et sacerdotes numero quinque ad incolendum deducti, qui sacramenta Christiano ritu adminies avi strarent, ethnicosque a deorum nefario cultu avocatos religionis Romanae vimis oper m ritibus ae praeceptis imbuerent. Eorum ad sex millia brevi temporis interia

vallo e tenebris emersa, Franciscanorum sicilicet opera, Christi jugum subiisse litteris proditum. XI. Hoc etiam anno Andreas Insulanus, totius ordinis Generalis Minister, in regno novae Granatae apud Americanos provinciam iandavit addito agnomine Sanctae Fidei, misso ad id operis maturandum cum sociis aliquot Francisto Victoria; qui coenobiis constituendis operam daret, quae-trio no. Gla- que nostris hominibus usui fore arbitraretur, perficienda curaret. Ea pro- Miae funda τε vincia quam latissimo terrarum spatio porrecta Custodes accepit omnino sex,

quorum quisque coenobiis suis cum imperio praeesset, omniumque inquilinorum segragiis praefecturam adiret. XII. Granatense coenobium, quod beatae Elisabethae reginae dieatum est, Maria Tablaria per idem tempus nobilitavit excellentium virtutum Iaude;ex quibus unam & alteram brevi narratione complectar.Cibi abstinentia in primis suit admirabili verius, quam imitanda: quippe quae maximam anni partem pane tantum &aqua duriter victitaret . Tum contentione animi tanta ad Dei Iaudes celebrandas incubuit, ut sere numquam e templi odeo distederet; ubi genibus nixa plurimum noctis Orando consumere; si quando somnus obreperet, brevem quietem ingratiis capere ue subinde excusso to pore , ad persequendum quod instituerat, alacris magis & experrecta confugere . Eam proinde sorores ceterae obtestari solebant, ut, quando tanis tam fuisset hujuste rei facultatem adepta, Deum ipsi rogare pro singularum aeterna salute, pro coenobii concordia ac dignitate ne gravaretur. Hoc via delicet testimonio spectatae virtutis non modo illam, cum viveret, Ornaverunt ; sed etiam ad omnem memoriam posteritatis commendarunt Quippe ejus vita per sequentes aetates ad imitandam proposita, ad retinendam ejus coenobii distiplinam magnopere profuit . XIII. Intra oppidum sancti Geminiani in agro Senensi ordo equitum Melitensium aedes habebat. Eas hoe anno Observantium provincia, certa .... ' . 12' Pecunia ipsis equitibus persoluta, recepit; cum vetus coenobium extra opis Ahodiis. ''' pidi moenia inquilini diruere, sedesque mutare coacti malo fuissent. Quippe Senensibus in Hispanorum potestatem redactis, & amissam reipublicae libertatem inique serentibus, omnia bello permistebantur, cum ad opem op pressis serendam Galli milites accurriuent , Hispanosque rerum potientes praelio laeessere adorti essent. XIV. Obierunt hoc anno , magna nominis fama posteritati relicta, vise gines ; altera Maria a sanito Michaele, quae coenobio Matritensi ordinis Tertii vitae ae morum integritate magnum attulit ornamentum . Eidem

mos erat, praeter cilicium , quo asperrimo tegebatur, sese flagellis quam

274쪽

Continuatio . a s s

diutissime eaedere: laborumque ac morborum patientia in primis excelluit. Ioanna altera fuit, Mutuscis, seu Trebia oppido Umbrorum oriunda; cujus vita innocentissime acta mansiuetudine potissimum, & summa animi demissione commendatur. Haec in coenobium Fulginiense divae Luciae aggregata, adjuvandis omni ope sororibus, agendaque ostiatim mendicatione multos annos in sum sit. Oculorum morbum, quo diuturno & gravi ad extremum usque spiritum laboravit, non modo aequo animo pertulit, sed etiam libenti. Emavit animam placidissime, ae triste sui desiderium non virginibus modo ejus coenobii, verum etiam civitati univer moriens reliquit. XV. Andreas Insulanus totius ordinis Minister,minoribus eomitiis Bononiae habitis, Clementi Moniliano , qui similiae cismontanae praefecturam triennio gesserat, ejusdem familiae in Curia Romana tutelam cominisit. Hujus acta congregationis, quam intermediam a nostris appellari mos est, vel nulla omnino sunt litteris tradita, vel cum mandata sui ent, aliquo casu interciderunt XVI. Hieronymus Laneta apud oppidum sancti Marei in Sicilia natus, ad fortunas paternae domus, cum primis honestae, ac locupletis, insignem tum litterarum scientiam , tum pietatem adjunxit. Cum exacto studiorum cursu , in quibus juri Caesareo, ac Pontificio operam dederat, doctoris nomen & insignia sumpsisset, virginem pari nobilitate in matrimonium accepit . Sed uterque, connubii consuetudine omissa, miro consensu virginitatis.

votum nuncupavit in ipsa nuptiarum celebritate. Illa in coenobium. sacrarum virginum nomen dedit: ipse veterum Patrum, quorum vitas lectitaverat, incitatus exemplis, in solitudinem secessit anno Christi Mox L v. initoque consilio cum incensis eodem asperitatis omnis perserendae studio aliquot viris , s alitium constituit. Ejus sed alitii leges erant, quanta fieri posset severitate, institutum beati Franeisti in omni vita tenere ; in tuguriolis aut speluncis vitam agere separatim,statisque horis ad templum, quod

solitario in loco extruendum esset, convenire; communes cibos, praeter

quam usitatos quadragenarii jejunii tempore, a mensia abdicare; singulis anni seriis quartis & quintis jejunare, exceptis aliquot; Franciscanae , ac Dominicanae familiae alumnos, si qui missione a praesectis impetrata eo venirent, ad institutum aggregare. Idem Hieronymus, uti sociis praeesset, con sense lectus. Eas leges Iulius III. Pontifex Maximus dato diplomate approbavit . In eo diplomate dicuntur Eremnae Isi ad Regulam Fratrum MLnorum in paupertate Capaccinorum obligari. Sic enim mos erat per Catempora solitarios appellari. Quibus verbis deceptus Daza noster in quarta Chronicorum ordinis parte solitarios illos veros fuisse Capuccinos existimavit. Hoc sodalitium anno Mo Lxit. Pii IU. decreto dissipatum est , ejusque professores familiam aliquam religiosam ex iis, quas ante haec temPora sum

mi Pontifices approbassent, adire jussi.

H etonymus Lanaa sodestiatium Instituit solitaraotum prostensum

275쪽

a s 6 Annalium Minorum

Iss . ANNO a. ANNO a 3. RUM ANNO 34

ARGUMENTUM.

Concilium Tridenti celebratum. Observantiam caenobis duo aedificara in America Meridionati. Beatrix Rassuessa virtutibus iuu Iris. I. Oruci MuM Tridentinum , nitente potissimum Caesare , qui ad ejus a tutelam paratum se fore pollicitus fuerat, haud ita magna celebritate habitum est; cum eo pauci convenissent metu deterriti belli Parmen. sis: quod implicuit potentissimos Principes, Galliae Regem tuentem partes Octavit, & ipsum Caesarem, ac Pontificem , qui conjunctis viribus Parmen sem ditionem octavio eripere adorti sunt. Legati tamen ad Concilium missi, Marcellus Crescentius Romanus tituli sancti Marcelli Presbyter

Cardinalis ; Sebastianus Pighinus e Regio Lepidi Archiepiscopus Sipontinus ἔ Aloysius Lipomanus Venetus Ueronensium Antistes; praestanti scie tia & prudentia viri; tertius vero etiam pietate ac religione , divinarumque litterarum peritia per haec tempora nulli secundus. . sellari II. In urbe Guamanga Peruviani regni Observantes coenobium aedifi--itobium Gua- carunt, cum amplissimae provinciae gereret praefecturam Ludovicus ab Ona.

4 si In ejus coenobii templo cum ad augendam populi religionem societates multae piorum hominum institutae sunt, tum illa praesertim , quae Dei param Virginem sine labe peceati originalis conceptam veneratur: in quam proinde , Franciscanorum videlicet opera , neophytorum incredibile studium, &insignis pietas exardescere coepit. ilia i ri. III. Apud Panamam urbem, Americae meridionalis emporium celebe is, , rimum , domicilium eisdem observantibus jussu Caesaris datum vertente anno superiore I sociisque praesectus Gaspar Singuellus , qui & hoc anno coenobium administravit. Cui subinde exaedificando operam dedit Petrus Pinaselius Americanus, nobili genere natus; qui praeterea ob egregias virtutes magnam sibi apud Hispanas& populares anctoritatem conciliavit. B.M,Ik vi'. IV. In Toletano sancti Michaelis coenobio vivere desiit Beatrix Vassa vis lanorem quesia, quae disciplinam beatae Clarae professa, in divinis laudibus celebran- viii dis aetatem pene totam eontrivit. Ad haec, mira conflictandi corporis cura, ciborumque omnis generis parcimonia insignis fuit. Iejunia fere perpetua ;ex quibus maciem ita contraxerat, vix ut posse consistere videretur. Callitatem & eximie coluit ipsa, & ad eandem ceterarum virtutum praesidio confirmandam sorores incendit. Cum ex assiduo precandi usu charitatem in Deum minime vulgarem concepisset, cum voluptate animi tanta res divinas meditabatur , ut aestuanti prae amoris incendio hujuseemodi verba , velut ignita iacula, identidem exciderent: Duectus meus mihi, ct ego idi: & illa, quae sanctissimus olim familiae conditor usurpare silebat: Deus meus, ct omnia. Sed & erga mysteria Catholicae fidei tam praeclare legimus animatam fuisse , ut dictitaret, paratam se ad obeunda quaevis martyria, quotquot ejusdem propugnatores jam inde a primis Ecelasae temporibus obiissent; ut illorum videlicet veritatem suo languine consignaret. Inter haec gravi morbo decumbens , eaque verba suavissime recitans: Haec dies , quam fecit Dominar, exultemus, ct laetemur in ea, sadidissime emavit stnimam. Cum esset antea propter assiduos labores tristi oris aspectu, planeque invenusto , sub ipsam

276쪽

Continuatio. 2 s γ

ARGUMENTUM.

Onestium Tria Minum intermittitur. Obitus Mareelli ad Coneitium L gσii : item divi Francisci raserit Indiarum A noli. Matthaeus de . Basso Venetiis moritur; cujus cadaver observantibus ad dicatum . Abiisem earnobia aliquot aedificata.

I. V MMiNENTis belli nuntius , & dissidium inter Caesarem & Iulium de I expectandis haeret leorum legatis , in causa suerunt, ut Concilium intermitteretur . Itaque omnibus, qui convenerant, abeundi potestas facta . Dum autem Romam redit Legatus Marcellus, ex nimio labore Ueronae, ubi

diem obivit, incidit in febrem , quam phrenesis est consecuta . Cujus viturbulenta exagitatus dum a se postulat abigi canem; hinc Steidanus occasionem arripuit daemonis inducendi. Quod commentum Polano ita frigidum visum est, ut omittendum judicaretur. II. Decessit hoc anno in insula deserta Sanciano, dc in conspectu Sin rum , a quibus tantum leucis triginta disjungitur, sanctus Francistus Xaverius iv. Nonas Decembris, aetatis quinquagesimo quinto , expeditionis Indicae undecimo: vir animi incomparabilis , & cujus laboribus orbis erat angustior. III. Matthaeus de Bassio, Capuecinorum antesignanus, quem Waddin

gus ad Observantes multo ante redisse commemoravit, Venetiis gravi

morbo decubuit, qui supremus illi fait. In eam urbem prosectu Augusto ineunte, apud Rectorem sancti Moysis Eeelesiae diverterat, quicum sibi

necessitudo vetus intercedebat. Cujus in domo cum aegrotaret, Coelestinum Zenum sancti Francisci coenobiarcham monendum curavit, suoque nomine rogandum , ut sacerdotem, qui consessiones audiret, ad se mittere maturaret . Missus itaque Urbanus Venetus, qui etiam de Matthai moribus atque factis plura litteris consignavit. Magnum erat Matthaei nomen in ea civitate, quam sibi antea, cum esset in concionibus acer ac vehemens, libereque in hominum vitia inveheretur, non eloquentiae modo , verum etiam virtutis opinione conciliarat. Cum sacramentis Christiano ritu susteptis obiiset, magnus hominum concursus ad templum est factus . Itaque elatus est honorificentissimo senere . Quippe exequiis persiolutis in templo, inusitata celebritate circa forum Marcianum circumlatum radaver cum laeta populi acclamatione, & aeris campani sono . Inter haec Observantium coen biarcha Rectorem monuerat, uti cadaver, quod ad se pertineret, apud divi

Francisci in sodali uin sepulchro sepeliendum permitteret. Ille negare sese daturum quod peteretur: Matthaeum , dum viveret, ab observantibus aut neglectum , aut siponte sejunctum extra septa coenobii vitam egisse: itaque hominem non fuisse censendum in eo sodalitio , a quo tamdiu ab isset; in eiusque cadaver sancti Moysis Ecclesiae communi lege jus esse, quod in ejus ditione ipse mortem oppetiisset. Incalentibus utrinque animis, in judicium deducta res; lisque nostris adjudicata, quod legitimis documentis palam

fecissent, Matthaeum cum Praesectorum permissu extra coenobium esse versatum, praesertim Calvi, & Insulani: neque exortem ejus familiae existimandum, cujus jampridem habitum serret, quin etiam capitis tegumentum . quocirca triduo , quo haec gesta sunt, incorruptum cadaver , fiamma licet aestate , ad Franciseanos delatum , confluente certatim multitudine ad ose landum ; & in communi sodalium tumulo conditum est. Post duos menses,

277쪽

α 1 8 Annalium Minorum

cum populus Venetus , nondum studio pietatis erga Mattixtum deservescente , tumulum frequentaret, eaque re molestiam Fratribus exhiberet quippe in aditu chori sepulchrum erat) permittente Pontificio Legato exhumatur, nulla hactenus labe apparente, & in arcam e ligno compactana inclusiain, in ipsio templo sepelitur prope sacellum beati Didaci. Postero anno sub exitum Februarii rursus area mutata, ac super eain in contiguo pariete monumentum est positum cum hac epigraphe . P. Frater MMιhaeus de Bassio Marebiae Masr de Observantia verri Dei Praedicator Aposolitur Animam Deo redditi Nonis Augusti anno MD Lll.

stiti tui Latii p.

la apud Quana. m an regna paruviano .

IV. Baesippone Baeticae oppido ab observantibus coenobium est positum; cum eisdem Ioannes Amata, praecipua nobilitate vir, non solum aedibus suis ultro cessisset, sed etiam ad res coenobii componendas pecu niam dedisset. Vigesimo sexto post anno , incertum qua causa, domicilium deseruerunt, & apud aediculam Dei parce Virgini dedicatam in agro extra oppidi moenia habitare coeperunt, cum permissu Gaditanorum Episcopi Garriae Iari. V. Ludovicus Ataide hoc item anno Franciseanis, qui divi Petri Alcantarentis disciplinam tenebant, domicilium constituit apud Penicum pagum in dioeceli Olysi ponensi . Ejus cadaver, ut ipse jusserat cum proregis munere in India degens, ad coenobium delatum, in ejusque coenobii templo , quos a sinctissimo Iesu nomine appellatur, est conditum. Alumni circite decem , quae ad cultum, victumque pertinent, a nepotibus Ludovi- ei, perpetua in eos liberalitate nobilissimae gentis, accipiunt. VI. Apud Quanueum Peruviani regni civitatem sedes tandem est constituta observantibus Vir. Kalendas Decembris . Ex alumnis Presbyteri quinque Evangelium Americanis impertire , eosdemque praeceptis Catho-Ileae fidei erudire jussi . Cujus eisdem laboris fructus per insequentes aetates mulio maximus constitit.

278쪽

Continuatio. 2s 9

Catholica religio in Anglia regno resuma; unde haeredita omner exulare jus : in quibur Petrus Maror Vermittar, ae Bernarinus Oebinus . Observantium generalia comitia Salmanticae habita. Eorum leges ad renovandam minis disciplinam . De III aliquot virtutibus clari. Adamas Sasboatb eximie pius er doctus. Coenobia aedificata I. π N Anglia moritur Rex Eduardus anno aetatis decimoseptimo exhae-I redatis testamento suo duabus sororibus, Maria, &Elisabetha, eisque substituta Joanna Craja, slia Henrici Suffolcii, suadente Dudleis Duce Northumbriae, per quem sublatus fuerat Sommersetus. Cognita Eduardi morte, Maria Henrici Regis, & Catharinae Hispanae filia Reginae titulum statim assumpsi; venatores Regni,ac reliquos ex nobilitate Londini degentes, datis ad eos humanissimis litteris, sibi devinxit. Dudi ejus perdueIlionis damnatus, servi publici manu perdidit caput; cum biduo ante haeresi omniabjurata, ritu Catholico Eucharistiam sumpsisset, & ad locum supplicii ductus, egregia eriminum consessione praemissa, monuisset omnes, uti veram majorum religionem amplecterentur , ac nefariae sectae eontionatores Brito tannia tota exturbarent: non aliam sese,quam Ecclesiae Romanae Fidem semper in sinu coluisse ; sed ambitione caecum multa tempori condonasse, quorum ex animo poeniteret: proinde mortem aequo animo subire , quam se agnosceret commeruisse . Inde datus in custodiam Thomas Cranmerus Archiepiscopus Cantuariensis, aliique perversi Episcopi; supra triginta millia Iaaereticorum exulare iussi; restituti passim Catholici . De Petro Martyre Vermitio quid ageretur , disputatum est in senatu; quem, quod plurimum

damni publicae rei attulisse diceretur, nonnulli flammis addicendum contendebant . I tum est tamen in eam sententiam , ut, quia publica fide in Angliam venerat, cum suis incolumis dimitteretur. Qui subinde Argentinam , unde erat prosectus , una cum Bernardino Ochino, Capuccinorum &Fidei desertore, se contulit. Maria titulum capitis Ecclesiae Anglicanae statim abiecit, & Legatum in Angliam accersiit Reginaldum Polum Romanae Eeclesiae Cardinalem; cum antea Pontifex, ipseque Polus, misso ad eam internuntio Ioanne Francisco Commendono Patricio Ueneto, Reginae ani mum explorasient. Quaecumque sub Eduardo contra Fidem Catholicam sancita suerant, abrogata, disciplina majorum in integrum restituta . II. Comitia totius ordinis apud Salmanticam hoc anno coacta pridie stum Pentecostes . In iis comitiis Clemens Monilianus miro Patrum consensu Generalis Minister est renuntiatus. Transalpinam familiam Andreas Insulanus vicaria potestate administrare jussus . Arbitri, quos appellant De-snitores, pro Transalpinis creati sunt, Antonius GusDanus e provincia

sancti Jacobi; Bernardus Fre eda , provinciae Burgensis Custos Antonius Almeida provinciae Portugalliae Minister; Patricius Ohogam Hiberniae, Maturinus Iassius Turoniae , Gabriel Taparetius Franciae Parisienss antea Ministri . Cismontanis hi dati sunt, Aloysius a Burgonovo Bononiensis provinciae Minister ; Angelus A verianus Minister Campaniae selieis; Angelus a Portu Mauritii, Romanae provinciae sancti Hieronymi Minister ; Franciscus Bartholomaei provinetae Thuleiae Florentinae Custos; Evangelista Rubi-nensis Dalmatiae Minister; Petrus Vercellensis provinciae Mediolani Custos. Procurator totius ordinix Angelus idem Aversianus designatus . Peripa- Tom. XVIII. Κk a ctan-

nus a

279쪽

Annalium Minorum

ctandis in curia Romana Transialpinoruin rebus Franciscus Zamora di provincia Carthaginensi praeesse jussus. Bonifacius Ragusinus Palaestinae custos, ac montis Syon coenobiarcha constitutus. Multa praeterea ad renovandam ordinis disciplinam in his comitiis decreta. Pro Romani Pontificis , Regumque ac Principum incolumitate publicae preces indictae. Fratres, qui intra sexennium diem obierant, in tabularia relati numero mille circiter &nongenti. III. Moniliani electionem , quaeque in comitiis saneita fuerant, Iulius III. Ponti sex Maximus rite probavit, ipsuntque Minittrum quam am-P- ες ut potestate decrevit uti, quantam videlicet ipsa comitia ex Apostoli-Mliastrum Gene. cae Sed is arbitrio habere pollunt . Cujus rei causia ad eum litteras dedit in

talem Meatum. hunc modum .

IULIUS PAPA III.

Duem ADo minenti Monuiano totius ordinis Fratrum Minorum Regularii Oh manuae Generali Ministro.

Dilem flu Mutarem ct Apostideam henedictionem. CVm, sicut arrepimus superioribus diebus, dilem ΝΠ, Capitulum orae

uti Fratrum Minorum Regularis Ob mantiae in domo sancti Fran- τω Salmant eae in unum ut mcris erat) eongregati, habitis Wiur , ct fervatis Iemnitatibus in uibus obsereari solitis, te in ejusdem ordinu nisrum Generalem, juxta regularia i si ordinia inmixta, ct privilegis A suiua HII desuper eonee a, eommuni omnium voto elegerint, i queriectiori Missmodi, ultas tibi praesentato deerrio, eonsenseris, ct exinde tam tu, quam ipsum Capitulum sonnuus spiritualem profectum, ct quietem, ac augumentum praefasi ordinis eoneernentia , non solum ad Fratrum, verum Giam ad tibi eri usrum Montalium ct Sororum Tertii ordinis hujussuri uitiualem Imre alia, quod Sorores Tenu Ordisti sunm Francisi is

commani vivetites , ad eviranda flandati , ammenda multorum ossendicula, more Montaliam sanctae Curae perpetuo elaudantur, nulloque modo immearum clavsuram viror admittant, nisi eis superinde feritas a Sede Aposto-ucastro sua maturitate concedatur, matura deliberatione practabitasstu

ruis di ordinaveritii, stram in dioersis desuper eonfectis documentirps icit, seu aliis scripturis dieitur plenius eontineri: Nos qui Ordinem tuum bu fimodi singulari beneuolentia prosequimur, per antes, quod dictur ordo, alii Fratres, ae tibi creditae Moniater o Sororer, ob fementem animorum zelum, quem tibiisse Dindudum eumpimus, per tuae sollieitudinis si dium pie ct religiose regent urct gubernabuntur', electionem, ac saluta , o, oriarationes hujusmodi, necnon, Arout illa eoneemunt, omπis ct singulam documentis, seu 3criptaris odi eontenta, ct indes suta succum fur, in tenus scris canonibus non eontrariemur, sonolica auctoritate per 'Venies a robamus ct confirmamus, ae perpetuae firmitatis robore

communimur, finientes omnes ct gulos juris di facti defectui , si qui

forsan intervenerint in ei eme tibique, ρυod oficium miniseriatus Gene- lii Ordinis hujusmodi integra, ct ab que eo quod praetextu aliquarum δε- cultatum, seu auctoritatum, quibusvis per is cujuscumque dignitatis,so μι, graduι, ordinIs, vel eonditionis exisentibus hactenus quomodolibet concesserum, o in poserum comedendarum s quas ex nunc , in quant m

280쪽

Continuatio. 26 I

incla tuo praefato praejudierat, aut te in illius exercitio quovis inodo imp diant , harum ferie resoeamur oe annullamus) impediri aut pertiarbari ρ sis, etiam noWra auctoritate exercere; ct, quae tibi videbunIur, dicti Ordinis provincias tibi subjectat , Wo rarum, dim ordinis paceqquiete issimul urire, ct ad eas , quor voveris, elisim externor praelatos seu minifros ejusdem iis orianis destinare , se omnia alia, quae Capitulum generale ordinis: ori in eisdem provinciis, tam ex sua ordinaria , quam ex Apsoluaitate agere,infacere posset, in i 1 provinciis facere, exercere, exequi, ac omnibus θργυι immuniισιibus, facultatibus, pristi glis, indutiis , di gratiis Miminibus Generalibus dim ordinis, qui hactenus fuerunt , per quoscumque Romanos Pontificer 'aedecessores nomos, se Nos tam vivae vocis oraculo, quam in scriptis euomodolibet conceM , uti, frui, di gaudere libere di licite valeat, dicta auctoritate Apostolica eoncedimas ct indu emus . Mandanter universi , singulis utriusve sexus personia tibi ratione o ii hujusmodi ereditis, in virtute sanctae obedientiae, di sub exeommunicationis poena per eos ineamenda, us tibi in his, quae inelum' fatum concernunt, ac omnibur aliis , quae contra animam, O insitutum suum nonsum, humiliter intendant, di pareant eum essem, nee tibi in aia uo quovis modo contradicere, aut rUragari audeant, vel praesumant, non

obsantibus consitutionibus ct ordinationibus Apostolicis, ae dicti ordinis, etiam juramento, eonfirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratIs , satatis, ct cosuetudinibus, ceterissique contrariis quibuscumque . Verum, quia di cile foret mcsenter litterar adsingula quaeque loca, in quibus de eis fide acienda erit, deferri, volumur, di maefata auctoritate Apo- solua decernimus, quod earum transumptis manu notarii publici subscriptis,

tragilis tui ministeriatur inclisignatis, ea morsus fides in judicio ct extra

adribea r, quae eisdem praesentibur adhiberetur, si forent exhi/itae vel osense. Datum Romae apud sanctum Petram sub annulo PMeatoris die xi.

Octobris MDLiat. Rntificatus nos, anno I v. Ioannes Larisen.

IV. At Monilianus describendis & illustrandis comitiorum decretis operam dedit. Ita enim anxerant Patres conscripti apud Salmanticam

eongregati: Visum es Reverendi mo Putri Minifre Generati simia, aeonisersia Patribus, atque ita deernum, ut, quidquid spatulorum, eorum proraim, stuc cum Regula nosrae interpretationisus usitatis maxime comveniunt , redigatur O eontrahatur In duodecim eapitula , quemadmodum

eonnas totidem I a Regula nos . Cujus rei conficiendae negotium ct euraeommittitur arbitrio Iesus Reserendi I miris Misi i Generalis , i, rumque mirum Definitorum Uuramontanae familiae. V. Eas leges Cardinalis Carpensis similiae patronus Pontificis jussu cum

ratas habuit, tum Cis.lpinos omnes ejus alumnos , ut in officio atque observantia erga illas manerent, gravi oratione est cohortatus.

RODUL PHUS PIUS Episeopus risulanus S. R. E. Cardinalis de Carpo totius ordinis fanm Francisci Protector σε Corrector dic. Reverenaeis Patribus Minybis ae eueris Putribus Cysalpinae familia ordinis Minorum de Observantia nuncupatis statem Oc..INter cetera, quae proxime praeterito anno in frequentι Conventu vesro Generati Salmantiee habito pro commoditate, profectuque se I Ordinis

SEARCH

MENU NAVIGATION