장음표시 사용
181쪽
is cum Vix eorum quemquam invenias , is qui in aliquo, si non ad fidem, saltem ,, ad rerum gestarum historiam pertinenis D te, non erraverit. is Sunt autem alii scriptores ferula sane digni. Quidam quantum ingenio deficiunt, tantum vana spe nominis alicujus inter literarum Pro. ceres obtinendi intumescunt, aut lucrum scribendo quaerunt, adoptantes sibi sym. holum sordidi Imperatoris Vespasiani rLvcri bonus odor, undecunque adveniat. Hi non expendentes ingenii sui vires, quid possint serre, quid reCusient, adstringunt in ausius , quibus pares non sunt, nec nisi magna & admiranda sine judicio, sine veritatis criterio in medium adferunt; vel scribunt de rebus, quibus nunquam, aut duntaxat superficie tenus studuerunt, volentes haberi pro PhiloB-pbis, pro Theologis, pro Politices Magistris, quum tamen e Grammaticorum subselliis aegre eluctentur: Vel nOVas m thodos & systemata proponunt in cerQ-hro heri nata, totiusque Antiquitatis moribus in meliorem, ut aiunt, formam rΣ-digendis adlaborant. Alii vero partium studio abrepti, vel adulandi arte quaestum facturi laudant, quae vituperio digna sunt, aut vituperant, quae laudare deberent ;pro arbitrio suo palmas & lauros, qui-
182쪽
hus volunt, distribuunt ; sine fide sine
fronte res gestas narrant e fontibus miis , nime sinceris, ac Heroes Creant, qui non
sunt, sed quos esse optarent. Alii derimum & sibi persuadent, & aliis persia- sum cupiunt, quod nihil ipsos lateat, quod omnia iciant, quamvis conscientiae propriae testimonium repugnet. Unde Seneca recte dicit: Multos ad sapientiam potuisse pervenire , ni se jam crederent pervenisse. Atque hi tyrannidem quandam in aliorum dicta & scripta exercent,
quisquis opinionibus eorum refragatur , huic crucem figunt, & Velut pro tribuisnali sedentes condemnant. Omnes isti merito Criticorum ingenia & calamos adversus se provocant, ut illorum inficitia , graves errores , fraudes , fabulae, mendacia palam fiant, & in Acta reserantur, ne orbis literatuS adulterinis. ejusmodi mercibus compleatur.
Verum istis praetermissis ad ipsos Cenis 2res nos conseramus. Quidam munus hoc sibi arrogant quasi privilegio nobilis cuiusdam libertatis muniti, quo licitum esse cuiquam credunt in Republica Literaria, aliorum scripta & ingenii monumenta in ius Vocare , notare, absolvero Vel
183쪽
vel condemnare. Nihil oculorum suorum & calamorum aciem effugere Patiuntur , semper ad cavillandum parati: hujus Auctoris dictio non placet tanquam minus latina, quia aureo seculo&Ciceroni ignota r illius scriptiones sicho iam olere queruntur : alium in historia Ecclesiastica , in scriptis Patrum , in re Antiquaria peregrinum , aut nimiS Credulum pronunciant i alterum malae fidelvel plagii insimulant: vix quisquam scriptorum est tam eruditione praestans, tam fama celebris, tam antiquitate Venerandus, tam probus, in quo non velut in sole maculas & multa , quae liberrime carpant, Censores isti inveniant, ingenio suo atque iudicio singulari plus quam decet fidentes. Non equidem inficias eo id, quod ex omnium sapientum consensu exploratum est, uti in quaerenda ac discenda veritate, ita etiam in proserenda atque prodenda amplissimum jus patere ingeniis humanis. Sed non minus pro comperto est, aliud esse jus seque vel magis forte, certum ac sianctum , quod leges justitiae, charitatis , prudCn. tiae ac moderatjonis transgredi vetat: nullum in ista jus praetenso juri libertatis esse potest. Quotusquisque autem Cen forum istorum est, qui non hodie Criti-
184쪽
eam suam ad omnes aequitatis ac tem Perantiae regulas compositam esse, soloisque boni publici zelo negotium se hoc suscepisse in Prooemio quam largissime
profiteatur, sed in sermonis contextu quamprimum & aequitatis & moderativis nis, & sui ipsius obliviscatur Alii censorum sunt, quos urit famae ac gloriolae cupido instar urticae, & saepius mature nimis; quique nonnisi super dirutas aliorirum seriptorum aras trophaea sua erigere statuunt. Hi dum alienis insistere vestigiis, & cum aliis loqui indecorum sibi
Credunt et interea novum aliquid supra caeteros adferre se posse desperant, eorum opiniones quacunque Via refellere, testimonia in dubium vocare , historias sublestae fidei arguere, omnique adprobatione auctores caeteroqui probatos exu Te non verentur, ut numiciis sui famam spoliis alienis exornente quin eo temeritatis quosdam progressos esse vidimus hoc seculo, ut promiscue Sanctorum V terum apotheoles, etiam illas , de quia has vix prudens dubium esse potest, imis pugnare, ab antiquissimi cultus possessione illos deiicere , atque ab aris & focis,
qviantum in ipsis erat, remOVere con xeritur. Postremum denique Censorum genus est, qui eo minus fidem merenin BIBLIOTH. DOMEsT. Lis. XIII. L Lur.
185쪽
tur, quo eam unicam , per quam ad aeternae statutis portum aditus patet, licet a Maioribus suis perpetua successione acri Ceptam Veram fidem pridem abjecerunt ac ejurarunt. His nihil antiquius, nihil solemnius, quam conquisitis undique a gumentis male criticis sanctorum Patrum scripta, & Conciliorum acta depravare, traditiones omnes etiam antiquissimas, &Ecclesiae ritus tanquam superstitione plenos reiicere , Sanctorum res gestas fabulis 2Esiopicis adnumerare , hiitoricos siaincros mendaciorum ac fraudum postulare,
summis Pontificibus & Ecclesiastico O clini quaevis crimina & nefandos abusius adfingere, S. Scripturam ipsam sinistiis, quas ex hebraicis primis fontibus hausisse se jactitant, inteipretationibus co rumpere, ac falsissima dogmata sua quae sitis coloribus obducta pro veris passim obtruderer atque hi quidem venia digni
non sunt. Quamvis enim alii, quos non Perversus animus, sed humani intellectus S mentis infirmitas a bono & vero abduxit, leni manu tangendi sint, & erro rum suorum secundum leges charitatis admonendi castigandique, isti tamen quos malitia excoecat, quique oblata quavis occasione, quin & quaesita nocere ac
perdere student, acri stilo & aperto mar-
186쪽
te, utpote conclamati, aut Religionis verae, aut veritatis & virtutis hostes impugnandi sunt, ac debellandi.
Damna , qua parit abusus Criticet. XXVIlI. Nunc xd gravissima, tristissimaque da
mna, quae perversia Critice non soalum Reipublicae literariar, verum etiam Christianae inseri, propius accedamu S. Et primo quidem loco ars haec male.
usurpata si tamen ars dici queat J oceos qui scribunt, & eos qui legunt, dum doctos & eruditos facturam se pollicetur, nonnisi scepticos facit, quales fuerunt veteres quidam philosophi Duce
Pyrrhone, qui omnia contemplantes de examini siubjicientes nullam de quacunque re certam sententiam tulere, sed de cunctis dubitarunt. Huc sane tendis principium illud, quo Pseudo. Critici isti plerumque nituntur, scilicet argumensun quod vocant negativum , e silentio Antiquorum petitum, dum ex eo ad fabulagamandant omnia facta & eventa quaesi-bet, praesertim communem rerum ordbnem Hlperantias quorum unus solum vel
187쪽
alter Scriptorum meminit, aliis silentia hus. Hoc argumentum male adhibitum aptissimum est ad negandas antiquissimas traditiones, miracula, & facta illustria ab insignibus Auctoribus & SS. Patribus posteritati commendata, vel certe ad omisnia haec in dubium vocanda. Unde s pienter monet Mabillonius r ce) Permagni rem esse momenti, ut nonnise cautis
ma circumspectione argumento pure nega rivo utamur. . . . quando nihil adeo pronum es , quam ex immoderata suimet μduria sibi imponere, dum obvius quisque mbi blanditur, omnia se legisse, omnia Observasse. Tristia exstant huius rei vestiis gia apud Dupinum , Dallaeum, La notum de libro Judith a Synodo Nicaena
in numerum Canonicorum relato , de
epistolis S. Ignatii Martyris, Sc. Secundo , sanum judicium aufert, dum illus stabilire contendit. Pro summa Criticea regula statuit Dupinus f judicium inquitatis prudentia , ad quod utrinque rationes ae eonjectura trutinantur. Seu quis non Videt, auctoritate sani judicii Criticam saepissime abuti , ut speciem quandam tyrannidis in opiniones aliorum exerceat. Nam ubi quis systema suum
188쪽
super ruinas antiquitatis formavit, tum quidquid ei adversum videbitur, per familiarem sibi regulam seni iudicii damnabit. Huic cedere debent Patrum i terpretationes, Ecclesiae traditiones, cO ciliorum decreta r ipsa Scriptura uti loquitur Abbas Trapensis g Critico videri desinit emendata): opus est sine intermissione Textum Graecum, Hebraicum& Syriacum adire. Ita ianum , quod Praetexunt, iudicium insanire facit homines quosdam, in censuris ferendis intem. Perantes. Tertio, Criticae studium sine consilio susceptum non paucos ab aliis avocat studiis, in quibus operam Reipu-hlicae Christianae longe utiliorem collocarirent, & tempus surripit, quod occupationibus vi numeris sui sustinendis imis pendere deberent cum non modico huis aus & conscientiae detrimento. Legunt' hi ac relegunt eiusmodi libros Criticos, qui omnia in dubium trahunt, omnia carpunt sine discrimine sacra & profana, ubique rejectis veterum placitis nova Cudunt pro arbitrio r & quoniam legunt absque ulteriori examine ac di siquisitione, credunt & adorant, atque in circulis &
189쪽
congressibus mirifice extollunt haec male feriatorum Criticorum oracula, imbibunxque S ipsi & alii non raro sensis horni. ni prudenti & catholico parum decora interea muneris Concrediti partes non implentur, negotia domestica & public negliguntqr, caussae prorogantur, dum in anibus, & siub oculis continuo versiantur libri aliqui, qui magno hiatu nescio quae status Politici arcana arcanissim
profitentur, quae tamen misero Concame rgia eo duntaXat tendunt, ut incauti
summe nox am in religionis nςgotio libertatem, Ecclesiastici ordinis ac pote 4 statis contemptum, invidentiam piarum largitionum, quaevis in Republica novgmdi libidinem, audendi terociam, Ver bo, principia di dogmat Machiavesso f miliaria in spironti uuarto, mala Critico aliorum existimationςm imminuit, charitatem laediti & famam lacerat. Sunt enim, qui Critices artificium fere totum in eo ponunt, si omnibus ς0ntradicere, irridore Veterum mores & doctrinam ,
alios errorum aut malae fidei arguere, quos adversiari anticipatis opinionibus sui credunt, contemptim tractare, & aculeaintis salsisque dictis liberaliter perstringere; valeant. Sed noverint isti , latrare aCm9Idςre canum esse, & qui his ρffines
190쪽
sunt, Cynicorum, non illustrium Critico. rum. Res certe deploranda, videre huius etiam temporis Criticos non paucos, ubi semel orta est inter eos ContrOVe sa quaepiam, non solum argumentis &conjecturis, sed etiam convitiis quu terictis qua apertis se invicem impetentes veluti infestis armis, cum taedis ac faciis
bus Concurrere , ut unus alterius aedes
incendat. Quinto, denique abusus Crit,cae magnos in Religionis negotio tumulistus excitare solet. Nam ii, qui sese a communione Ecclesiae Romanae separarunt, quum a schismate suo nihil reperiis re possent, quo inquietem animi sui sisterent , Rempublicam literariam velut diluvio criticorum operum inundarunt, quibus aperta fronte fidei dogmata, &SS. Patrum ac Ecclesiae auctoritatem con- Vellere ac conculcare nituntur: Alii vero , pro dolor i etiam Catholici vel misiere a prioribus decepti, vel ingenii, Vanaeque gloriae stimulis incitati non quidem ipsam fidem, sed quae illam instar
sepis circumstant & tuentur, nempe rituS, mores, traditiones antiquas & Patrum effata licentius, quam par est, impugnant, & minus quam decet Verecunde suggillant. Quanta res haec mala &scandala in populo Christiano suscitarit, L 4 - quum