장음표시 사용
151쪽
clendum est, utpote pro quibus stat praeiudicium, quod rem Optime examinaVerint atque perpenderint.
IX. Caveat Philosephus, ne omnia, quae sine rationis distinctione explicari non possunt, re ipse esse distincta sibi vel aliis persuadeat. X. Quum corpus physicum sit obiectum physicae, non debent statui prima corporum principia mere logica, seu en tia rationis, sed physica & realia, ut ad
pellant. XI. Quamvis omnia corpora mechanisimo constent, quamdam tamen vim dc virtutem viventibus inesse statuendum est, qua agantur & agant, ne mera sint automata, sine artificis & motoris, quisoris adsistat, manu mortua.
XII. Omnia ratiocinationi tribuere, nihil experimentis, vel vicissim, peccatum est philosophicum : utrumque grato dere coniungi debet, & unum adjuvari ab altero. XIII. Incomparabile bonum Philosio, phiae ratiocinatio est, ad Aristotelis me. thodum, seu ad regulas syllogisticas con, formata. Sine hac inulta loquetur Philo.
sophus, Medicus, Jurista di Theologus,
152쪽
sed parum, immo nihil unquam rite Comcludet. XIV. Quamvis Philosophia sit extra ifidei divinae sphaeram, nihil tamen asserere debet fidei repugnans, aut inconvenienS, quum illa facile, haec nunquam fallere aut falli possit: immo Philosophia fidei ancillare debet, ac meminisse, se Christianam esse, non ethnicam. XU. Systemata Philosophica non deinhent condi ex arbitrio rationis & proprii iudicii, opinionis, aut phantasiae, sed eX ductu certorum experimentorum, & con stantium effectorum per rationem inter se& cum primis principiis conciliatorum ιquoniam ut in proverbio est: Natura uno formiter operari solet. XVI Cavendum his maxime tem poribus, ne Philosophia in Mathesin fere
tota abeat r hinc male adhibetur metho, clus demonstrationum geometricarum, quae cum opinionum mere probabilium natura& indole neutiquam concordant et pauca
ingenia ejusmodi philosophiae sunt capacia , plurima sub hoc onere fatiscunt.
XVII. Optimus Philosophus est, non qui semper vere quod sperari non potest sed qui verisimillime in omnibus ra-
153쪽
tiocinatur. Hinc optima quoque est Philosophia Eclectica. XVIII. Non sufficit Philosopho co-snoscere ea, quae supra se, infra se, & ci cum se sint, seu Megacosmum ; sed de-het etiam cognoscere, quae intra se sunt, seu Microcosimum, id est, se ipsum. Hinc opus est praeter Philosophiam naturalem etiam morali seu Ethica : illa enim est ars ratiocinandi r haec vivendi teste Tullio, &
irsormat animum ac moreS, docetque re.
gere se ipsum & alios, atque ad felicitatis
pro na. I. Expendendum est, num Historicus ea probitate atque integritate praeditus sit, ut hominibus imponere Velle nequiverit, dum aliqua vel ipsis se vidisse, veIab aliis, qui viderunt, accepisse testatur. II. Reliquis ii Historici sunt antefe- serendi, qui ingenii severitati prudentiam adjunxerunt ad eligendum & iudicandum. III. Ante omnia quum quis ad Historicos legendos accedet, qui primi rem vel factum aliquod prodiderunt, de illorum
154쪽
ingenio, facultate, religione & moribus, ac negotiis investigabit. IV. Examinandum est, quam hic vel
iste in rebus, quas narrat, partem habu rit ; quo seculo, qua ratione, quo animo scripserit: num iis aut persenis aut rebus,
de quibus agit, θnchronus fuerit. V. Interest nosse , an Auctor sons
fuerit, e quo alii narrationem hauserunt; an vero ipse ab aliis eam mutuatus sit rnum privatus scripserit, vel in ossicio constitutus, & quidem tali, ubi ad tabuislaria & Αcta publica accessiis ei patuit. VI. Videndum, an opiniones amet singulares, vel potius in vulgaribus a quiescat et an a nominis celebritate & a fama publica suffragium serat, nec ne. VII. Merito fides adhibetur scripto Ti, Cuius narratio Convenit cum pluribus, maxime ejusdem aevi, nisi gravis su sipucio sit, eam a pluribus ex eodem lante minus sincero haustam, descriptamque fuisse. VIII. Si in plerisque aliis, quae narrat Auctor fide dignus, verax esse deprehen datur, iudicari potest, eum in recensendo hoc vel isto facto, licet prima fronte
155쪽
admiratione potius quam fide dignum
videatur, fallere non voluisse, aC hominis veritatem amantis famam periculo exponere. IX. Attendendum sedulo in scriptoriabus, qui facta, quae narrant, ex aliorum libris vel testimoniis depromunt, atten dendum inquit, quales testes adducant rAuctoritas testis oculati plerumque praeferenda est testimonio auritir possunt tamen quandoque eandem mereri fidem. Testes coaevi praehabeantur non coaeviS ς immo unus coaevus pluribus, qui multo post vixerunt, potior est.
X. Testis, qui vel semel malitio
mendax deprehenditur, in caeteris etiam fidem non meretur e & quamvis iccirco omnia, quae narrat, absolute rejici non debeant, luspicionis tamen notam, ne fallat, perpetuo secum circumfert. XL Factum non ideo statim reprohandum , quod moribus & opinionibus praesentibus adversetur, aut contineat id, Cujus Caussa nos latet, aut ab aliis contrarium adstruatur, sed majore solertia est
156쪽
XII. Modus narrandi oratorius, &inflatus, ac nimia stili cura fidem historici suspectam reddere potest. X II. Si cui historico auctoritatem tribuit Ecclesia, hic procul dubio dignus
est, cui nos etiam auctoritatem adjungamus e contra Vero, cui Eccclesia derogat fidem quemadmodum Auctoribus in Gelasii decreto enumeratis ei quoque nos fidem iure ac merito denegamus.
Regulae Criticae circa Theologiam,
I. Λ hsit, ut animo nimium curioso, mingenii insolentia inflato ad hoc studium, & arcana fidei rimanda introinspiciendaque accedatur. II. In ipso limine de Bbsidiis ad Τhe Iogiam necessariis sibi mature prospiciat
157쪽
sacrae huius scientiae Alumnus, videlicet informando animum locis Theologicis, ει notitia sufficiente Conciliorum , P trum , & Historiae Ecclesiasticae. III. Theologi est, ut placita doctrinae suae probet atque confirmet inprimis auctoritate S. Scripturae ac Traditionum, tum etiam Conciliorum & Patrum.
IV. Nulla opinio velut fidei caput
adstruatur, de qua minime pronunciaVit Ecclesia. Quando autem in varias scholae opiniones Theologi scinduntur in rebus , quae nec Scriptura, nec Ecclesia, nec Patrum Consensius, aut manifesta ratio nobis patefacit, magna quidem sentiendi libertas Conceditur, nec in unius Magistri verba iurare opus est. V. Ne autem libertas haec noxia evadat, inter diversas & contrarias scho-Iae opiniones Theologus eam seligat a que sequatur, quae magis ad fidei placiista, & ad normam loquendi, qua Patres& Doctores utuntur, quaeque in scholis recepta est, accedere videbitur. VI. Ratio neutiquam excludenda est a Theologia, sed potius in auxilium VO-canda , his tamen legibus r I. Ne auctoritati praeseratur, hac passim neglectar
158쪽
neve plus illi tribuatur, quantumvis fi ma adpareat, si obsistere videatur auctoritas non solum Scripturae ac Conciliorum, sed etiam partis longe majoris P
trum. a. Ne nimis Curiose ac temere in divinitatis secreta penetrare Conetur ssed foris exspectet quieta, ubi de profundissimis agitur fidei mysteriis. Ut
muneris sui partes diligenter impleat, Comitando sanctam fidem, eam tuendo ad versius hostes seu haereticos, amicis Veroseu Catholicis demonstrando, fidem rati ni convenientissimam esse. 4. Ne lice tius vagetur, & in quaestiones inanes,
argumenta frivola , & quod pejus est, in
VII. Oportet dissensiones sugere, azimpetus animi frenare, quibus nimium studiose inter disputandum eminere nitumur. Hinc in tam sacro limine arcendi Clamores a Doctorum consessu, & a diLCeptationibus etiam necessariis lites, qu rum tota dissicultas in dubiis saepe voci. hus sita est e multo magis omnis quoquo Verborum contumelia & vana ostentatio qua Voce qua calamo procul absit. VIII. A novis vocabulis & opinionibus heteroclitis in Theologia maxime C vendum est, iisque duntaxat utendum ,
159쪽
quae Ecclesia Dei, Patres, & Theologi Catholici longa consuetudine quasi consecra runt: potius connitendum, ut quae hactenus ob sublimitatem suam obscurius tradita fuerunt, clarius explicentur, & captu faciliora reddantur. IX. In disputationibus stilogistica a gumentandi forma neutiquam praetermi latur, utpote omnium optima ad rite concludendum, & sine qua plurima dici solent, quae non sunt ad rem, ac disi tationes aheunt in conciones & cathedrae scholarum in exedras templi. X. Tametsi iucundior, minusque senticosa, & merito colenda sit disciplina dogmatica, scholasticam tamen praeire ante se postulat. Oportet enim Theologum in scholarum acuminibas hene versiatum esse, atque illa funditus percipere, si ad aliquod dogma ponderibus suis examinandum a cedat, & artes versutiasque haereticorum deprehendere, easque impugnare atqu refellere velit.
gendis Matribus. I. Priusquam Patris alicujus lectioni opera detur, multum proderit, ejus ingenium
160쪽
Oeeonom. artis Criticet. I 37nium, mores, gesta, & tempuS, quo Vixit, nosse r item indagare, quaenam ipsius opera genuina sint, quaenam supposititia, ne scoria auri loco obveniat. II. Patres, etiam quum singulares sunt in aliqua opinione, non facile damnandi sunt erroris, sed eorum dicta meliorem in partem cum reverentia eXponere , & reliquis recte aut melius sentientibus conciliare Oportet. III. Observandum est , quo seculo , quave occasione scripserint, quoniam res nonnullae in Ecclesia tunc nondum erant definitae, uti nunc Eine videmus.
IV. Illud quoque a tendendum, quo loco quaedam protulerint, quaeve scribe tis aetas suerit. Alium enim sensum &vim hahent ipsorum verha ad populum dicta, aliud in rigore scholae accepta.
quos egerint Patres: aliter enim Contra Arianos, aliter contra Nestorianos, Contra
Pelagianos aliter loquendum ipsis , pugnandumque fuit. VL Patres non eadem, sed diversa scripsere linguar aliud autem saepe verba graece, aliud latine sonant.