장음표시 사용
41쪽
tiam & cognitionem haud aliter quam ratiocinando, comparando, judicandoque consequi potuisse videantur, S libris, &cathedris, & regulis ac methodo Certa destituti. Neque. ingenitas tot tantarumque rerum ideas tanquam patrimonium in lucem secum adtulisse, aut a Deo revelatas accepisse illas credendum est, sed uti panem sudore vultus sui, ita artes& scientias labore ingenii atque judicii
comparare sibi debebant, dicente Ecclesiaste de filiis hominum: cc Deus mundum tradidit duputationibus eorum. Ce te nulla aetas , nulla natio fuit expers omnis Criticae, ita ut non immerito nObilis Scriptor quidam pronunciare non dubitaveriti Ingenium criticum omnium seculorum M populorum ingenium esse. Verum nimis sate patentes sunt hi natales & fines Criticae : angustior est, quam quaerimus origo. Primi igitur quod scimus, Grammatici fuerunt, qui apud Veteres Criticorum munus obibant,& quasi publica potestate illud exerceis hant. Nam hi, ut apud Quinctilianum legimus, ampla magnaque eruditione per omnia scriptorum genera Versati, non dicta solum , sed etiam integros libros censebant: essentne, cujus inlcriberentur
42쪽
Auctoris r aut si eius non essent, ex phra. εἴ & filo orationis, ex differendi ratione in parentem literariae prolis inquisivere, MC cuinam tribuendus emet hic vel ille ingenii partus, magna cum Cura, maloreque lide definiebant, quos propterea adpellabant Grammaticos accuratiores ,γρα-ατι-ς. Primum quidem Poeseos operibus ad eXamen vocandis, vel Commentario aliquo illustrandis Operam navabant, quemadmodum Ariristarchus & Aristophanes, qui tantum si-hi potestatis in hoc genere arrogabant, ut & Homeri versus aliquos emendarirent. Ennium quoque celebrat Hora. tius, utpote a Criticis laudatum & adis
Postmodum vero ad omnem pene litera turam, ut dixi, Criticae sitae regulam adplicuere, quamvis aliud tantae artis instrumentum non adtulerint, quam limam judicii, assidua lectione, profunda meditatione, ac diligenti observatione exculis
43쪽
ti. Non desunt, qui Aristotelem magnae huius artis parentem fuisse produnt, inter quos Dio a patria Prusiaeus, ab eloquentia Chry stomus dictus, qui de hoe Philoipho disserens scribit: ce) Aristo
teles, a quo fame Criticam Grammaticam cerpi λ Et re ipsa severam criti. cen exercuit in Philosophos tempore
suum sevum antegressos, quos plerum que merito carpit, in quo laudem me retur s interdum tamen non Citra Calu
mniam, in quo apud alios scriptores Va' putat. Quippe doctrinam , quam adtulerunt illi reconditis sub metaphoris, in alienam omnino opinionem detorsisse arguitur, uti de ideis S motu contra Platonem, de unitate entium contra Parismenidem; videlicet, ut populari consen- S premeret. Qua ex re etiam pro
fluxisse creditur obscurum illud dicendi genus huius Philosophi, dum timido velis ut pede in suis sententiis declarandis ingreditur, ne & ipse a posterioribus carinpi posset, reputans secum notam patrininmiam: Ab alio exspectes, alteri quod feceris. Licet autem Aristoteles sorte pri mus non fuerit, qui criticam exercuit ν& ad artis fastigium promovit, satis tamen Pro Comperto est, ejus arvo illam plu-ce Orat. a. de Hom ro.
44쪽
plurimum & viguisse, & magno in pretio habitam fuisse. Maximum vero, si antiquiora tempora spectemuS, incremen. tum coepit Ciceronis aevo, quo, Vel non ita multo post , excellentes Critici in theatrum prodierunt. Inter hos erat Aristarchus Samos axenus, qui Alexandriae degens Pindari, Arati, aliorumque Poetarum opera, quin & Homeri Iliadem dc Odysseam novem libris censurae subjecit, acriori Qrte quam oportuisset. Hinc qui alienis scriptis emendandis Corrigendisque calamum addicunt, Aristarchi vo, cantur; S in proverbium absit: Aristarebi obeliscis jugulare librum, quod est,
stilo nimium severo aliquem censere. Erat quoque M. Terentius Varro, quem Romanorum Virum eruditissimum Quinoilianus, f D. vero Augustinus. litera torum dodissimum adpellat: peritissimu fuit linguae latinae,. & omnis antiquitati H& rerum graecarum nostrarumque, inquit Fabius, plus tamen scientiae collaturus, quam eloquentiae. Scripsit librum de lingua latina, quem Ciceroni dicavit , item cie re rustica, S: annales celebrium Virorum, Romanarumque Familiarum , tanta erudixionis ubertate. ac judicii prae-
45쪽
stantia, ut qui amplissimum totius literaturae patrimonium possident, seculi sui
nc regionis suae Varrones nuncUpentur. Erat non minus Dionysius Halicarna fleus,
qui finitis civilibus hellis & Augusto Jani templum claudente Romam venit, ubi annos viginti duos commoratus scripta Hi storica, Rhetorica & Critica, atquo originum sive antiquitatum Romanarum viginti libros in lucem dedit. Celebratur tanquam dux cunctorum Veteris aevi Criticorum, & posterioris hac in arto Magister. Erat denique, ut minus Cla-TOS praeteream , alius Dionysius Cassiux Longinus, Sophista simul & Criticus in. signis. Hic seculo III. inclaruit, eiu Squ de scriptis alienis iudicia non aliter aQPrincipum oracula excipiebantur : reliquit posteritati velut eruditionis suae pignora artem rhetoricum, opus de ictis, Sedubitationes Homeriam.
Ita res agebatur felicibus illis temporibus, ubi & honarum literarum ingen A retium, & earum semper magis eXco-endarum fiammum studium regnabat. Verum Imperio Occidentis in casum inclinante etiam ars Critica cum reliquia in pejus ruere coepit, immo sere tota
46쪽
extingui. Et quidni Z exterarum nationum barbara colluvies, populorum a Septentrione locustarum instar advolantium incursiones, diuturna bella , incendia, rapinae totam pene rempublicam literariam eUerterunt. Nam direptis biblio
thecis magna librorum inopia, & dilapsis Viris doctis, artiumque MagistriRgrandis ignorantia , ita ut censioribus trubri, & libris censeres deessente immo nil nisi armis circum circa strepentibus triste altumque Musarum silentium ubiaque regnabat. Nec tam celeri passu, quo Venerat, tempestas haec transiit. Vix sex & plurium seculorum impendio ill ta literis clades resarciri potuit. Potissima caussa fuit , quod vel sponte sua Grammatici seu Critici siuo se magistratu abdicaverint, vel qui iblimiores scientias tunc professi fuerunt, suo illos con tubernio expulerint, non secus aC Cornices Columbam, ut fabula tradit. Idci eo factum, ut nullo censore praelant non solum voces, phrases, & sensia inepta , inculta, sordida & harbara cum bonis artibus sese commiscerent, Verum etiam adulterini scelus complures in lueem prodirent non sine gravissima Vet rum & clarissimorum scriptorum familiae
illata injuria. Passim libri supposititiis 4 ciris
47쪽
circumferebantur, & adtributa fiant scri. pta Aristoteli, Platoni, Cypriano, Hieronymo, Augustino, Boetio, Ciceroni, Senecae , quae ipsis nunquam ne quidem per somnium in mentem venerant. Primo statim seculo Christiano plures libros Petri Apostoli nomine inscriptos fuisse memorat D. Hieronymus et intefra postimodum apocryphorum silva succrevit, ad quam excidendam plura secula posteriora, & in his sagacissimi quique Critici vix suffecerunt. Juvat heic temporum illorum tristem miseramque faciemhreviter in memoriam revoCare. Fue
runt , qui ad conciliandam libro alicui auctoritatem , magni cujusdam scriptoris nomen in ejus fronte grandibus literis collocarunt : Alii videntes sat multos olim libros anonymos in lucem datos fuisse latente post tabulam Apelle, eos hv ic vel illi temere adjudicabant, levissima quadam conjectura ad id adducti rNonnulli quibus cura describendi demandata fuit, lecto perperam titulo vel illius, cui liber inscriptus erat, Vel alterius, qui primus menti occurrebat, tan quam Auctoris nomen praefixere. Praeterea iniquissima erat eo tempore Cocli- cum conditio et quidam casu aliquo magnam cladem passi sint, quemadmodum Artis
48쪽
Aristotelis & Theophrasti diu latentes a
tineis & hlattis exesi fuerunt reperti; &quod pessimum , fuerunt autographa, equibus alios Codices describere necessum erat: in aliis pulvere ac squalore diuturni carceris non pauca sunt Obsicurata, es literae vetustate exoleverunt; quare in exemplis eorum magni ubique hiatus etiam hodie reperiuntur, vel nonnisi fragmenta supersunt. Majorem adhuc
labem intulere Librarii hominum genus plerumque imperitum parum soliciti, quid & quomodo scriberent, pluS vero.
unde vitam sustentarent. Hinc quidam qUando Characteres aut voces ipsis ignotae occurrebant, literas & verba ita confundebant, & ut aiunt, quadrata rotundis miscebant, ut contextus longa divinatione sit investigandus t Alii autem &probe scripta, quum non intelligerent, suo sensiui ea ineptissime accommodabant,& auctorem optimis dotibus energiae ac gratiae exspoliatum reliquere. Hoc erat, de quo jam suo tempore conquestus est Tullius, nimirum graecos, quam latinos libros emendatiores esse, quoniam his osterioribus describendis homines parum inguam latinam docti operam navarent. Accessit huic malo aliud non minus, Videlicet credulitas hominum etiam satis docto-
49쪽
rum, ut nihil dicam de aliis, qui obviis quibusque fabulis fidem habuerunt: de illa enim credulitate loquor, de qua Cicero g) inquit, quod sit error magis quam culpa ; γ tamen in optimi cujusque mentem facile irrepit. Igitur isti, licet acie ingenii non destituerentur, ab aliorum tamen sensu & judicio discedere noluerunt, Vel errandi timore perculsi, vel labore ulterioris indaginis absterriti. Inde factum, ut errores, quos primi tradiderunt, iique graves, maxime in Actis Sanctorum, & Conciliorum, in Historia sacra & profana, in Disciplina & ritibus Ecclesiasticis, in operibus SS. Patrum Sc. ut inquam errores isti quasi iure haereditario ad posteros sint devoluti, & quo latius propagabantur, magis magisque Confirmati. Atque haec mala omnia in de pullularunt, quod periti seculis illis Critici deessent, qui arte sua eruditioniac veritati succurrerent, cum tot mendis , hallucinationibus, & figmentis misere luctanti VIII.
Illuxit tandem serenior bonis artibus dies seculo XIII. & XIV. quibus velut condicta opera complures Viri insignes - sur- g In Planco. ν
50쪽
surreXerunt, qui collapsium Veterum Grammaticorum seu Criticorum tribunal rursus instaurarunt, afflictaeque rei litera riae patrocinium suscepere. In humani ribus quidem literis & artibus, quas liberales vocamus, a veteri fermento e
purgandis , emendandis, restituendis ac illustrandis incredibile est, quo studio, quave contentione adlaborarint inprimis notissimi Italiae Triumviri Aligerius Durantes, vel ut alii Vocant, DanieS, nObilissimus sui temporis Poeta , dignus quem sera quoque posteritas carminibus suis celebraret: Joannes Bocaccius in RomaniS monumentis , in genealogia Deorum, montium, fluViorum, marium, a
que in historia illustrium Virorum ac Mulierum, de quibus omnibus erudite scripsit , versatissimus: & Franciscus Petrarcha, qui operibus suis Criticis, quibus omne fere genus literarum Complexus est, praecedentium seculorum teneis
bras fugavit, densamque fuliginem abstersit. Horum elogium exstat apud Papyrium Massonium, qui eorum historiam eXaravit praefixo titulo : Vita trium Hetruria Procerum Dantis, Petrarcha, Bo-eacrii. h) Geminas autem caussas susceptat hoc seculo instaurationis Criticae est b Tom. a. NOS.
