Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 Caput II.

Magdeburgenses praecipuo auctore Flacco Illyrico, insigni haeretico, in lucem datae,

innumeris mendaciis & criticis erroribus plenae r reticuit tamen conitio Baronius earum Scriptores & nomina, ne vel mentio ipsa apud incautos excitaret pruritum lectionis , nonnisi exitio futurae. Quamvis autem hoc labore de Ecblesia& veritate immortaliter meritus suerit, post ipsum tamen omnino multa vetustatis monumenta ab aliis eruta fuerunt, quae illum latebant, inter quos principem lo- Cum tenent Antonius, & Franciscus Pagius Ord. Min. S. Francisci, qui Criticam Historico . Chrono logicam in universos Annales Baronii quatuor tomis adornarunt.

Robertus Bellarminus SoJ. patria Politianus Is a. dignitate Cardinalis metito Criticae Polemicae Conditor adveris RS postremorum temporum haereses dici potest, quas trium voluminum opere do Controversiis, & calamo eruditissimo penitus debellasse visus est.

Jacobus Gretserus S. J. March dormin Suevia natus an. I s . Vir omnis literaturae cornucopiae instructus, scriptisque suis in Tomos XVII. Ratishonae collectis clarissimus, Criticam aeque eruditam aQ

62쪽

Historia criticor. 39

gravem exercuit in libros Acatholicorum lui aevi, fidemque Catholicam, ejus ritu&ac disciplinam, sacrarum Imaginum a sanctae crucis cultum, & quidquid fere ad mores & dogmata Ecclesiae pertinet , tum doctissime propugnavit, tum mirum quantum illustravit, iccirco madeus baretiacorum adpellatus.

Dionysius Petavius S. I. Aurelianensis, natus I s 83. in suo Rationario & Doctriana temporum, in Hierarchia Ecclesiastica, aliisque bene multis operibus insigne iningenii, philologiae, dc accuratae Criseos d

Cumentum reliquit.

Antonius Possevinus S. I. Mantuae natullan. Is 34. totam pene Europam pera Vit, tum a Superioribus suis, tum a sumininis Pontificibus ad res fidei Catholica

Componendas ad Principes ac Reges miLsus. Haec inter negotia maxima ubique

literariam supellectilem amplissimam collegit, ac praeter alia complura Biblioth, cam selectam, & Adparatum sacrum n tissima volumina conscripsit, in quibus tam de scientiis plerisque, quam de scriptoribus sacris & profanis sanam int gerrimamque Criticam professus est.

63쪽

qo Caput II.

Alexander Natalis Ord. Praed. Rhotomagi natus 1639. in Parisiensi Facultate Τheologiae Doctoris laurea decoratus, vasta mente atque ingenio universiam historiam Ecclesiasticam, & in ea quidquid splendidum, sublime, vel dubium ac controversum unquam fuit, mu Itis docti que Criticae characteribus est comploxus, editis octo tomis.

Joannes Harduinus S. J. natione Gallus an. ι046. in omni literarum genere versatissimus , cujus rei documenta plurima in scriptis sitis reliquit, maxime Veis ro in Conciliorum notitia Critica, quorum collectionem insignem duodecim tOmis posteritati reliquit, mortuus Parisiis

Jacobus Sirmondus S. I natuS Ricomagi in Galliis, eruditissimos ingenii partus edidit, in quinque volumina Pariliis digestos r maximam vero famam conssecutus est illust thus notis & animadversionibus in pi rimos Ecclesiae Scriptores, in Concilia Gallicana, in Caroli Calvi Capitularia, & Τheodosii Cocli. cem, quae opera vastissimae scientiae, quam in Antiquitatibus Ecclesiasticis & utroque Jure possidebat Sirmondus, viva sint tostimonia: Hus opera, dum Romae clege

64쪽

gebat Claudio Aquavivae Societatis Prae. possito a secretis, plurimum usius est Card. Baronius in parandis Annalibus Ecclesi sticis, ita ut non pauci apud Baiiettum k opinentur, quidquid in opere isto ex Antiquitate, ex humanis literis, at- , que ex Critice sumtum est, id pene to tum Sirmondo vendicandum esse. Bernardus Montefalconius , gallice Montiaucon, e Congregatione S. Mauri, in Galliis natus I 6s s. post lustratas Ituliae ac Franciae bibliothecas, Veteraque monumenta, celebrem se secit collectio. ne nova Patrum & scriptorum praeco rum , idea magni operis Antiquitatum quinque tomis distincta, aliisque multis lucubrationibus, in quibus omnibus emi.cat ingenium Criticum. Philippus Labbeus S. J. patria Bitin rix, quae Galliae civitas est, I 6o7. stuis penda memoria & omni scientiarum hu- 'maniorum S sublimiorum commeatu instructus erat, vixque ullum literaturae genus est, quod non scriptis suis illustr Vit. - Praecipue vero artis Criticae perutiam prodidit in protreptico de byzantiis

65쪽

a Caput H

nae historiae scriptoribus, in bibliotheca

Anti - Jansieniana, Numaria, & MSSorum, antiquarumque lectionum: in hibliotheca chronologica SS. Patrum & scriptorum utriusque Testamenti cum pinacotheca Scriptorum Soc. JEC. & in Conciliorum

omnium collectione maxima I tomis , quos una cum Gabriele Cossartio ejusdem Societatis, magnique ingenii viro ingenti sane conatu elaboravit, ac typis

publicis dedit. Joannes Bollandus S. I. Tillemontii natus Is 96. Hic grande illud opus Criticum, seu Acta Sanctorum, molitus est post mortem Heriberti Rosmeidi Ultraiectensis ejusdem Societatis, qui vitas Sanctorum omnium iam pridem vitiatas I 8. voluminibus edendi conssilium coepit, sed fato praeventus nonnisi primum ab-2lvit. Prosecutus est institutum Bollanisdus cum laborum socio Godefrido He schenio, S memorata Sanctorum Acta Mensis Januarii duobus, Februarii vero tribus voluminibus vulgavit. Sed de his uberior postea redibit sermo. Emmanuel Scheistraten natus Ig49. Canonicus Antverpiensis, & Vaticante Bibliothecae Praesectus sub Innocentio XI. praeter .alia, quae scripsit duobus tomis

66쪽

eomprehensa, celebre nomen suum reddidit vasto opere, cui titulus Antiquitas illustrata, in quo totius Historiae Ecclesiasticae capita in conspectum dedit. Ludovicus Sebastianus Nanus Tille. montius , Parisiis ortus an. 1637. Slicerdotio initiatus totum se Historiae Ecclesiasticae scribendae impendit. Huius Viri Criticam, quam in eadem historia EXeriscuit, celebrant non pauci, quod in Ver- . bis suis moderatus, in alienis adducendis rectus, in judicio ferendo cautus, ocin animadversionibus sagacissimus fuerit. Multis quoque profuit labore suo, e quo tanquam fonte in edendis SS. Patrum gestis, & Veterum scriptorum monumentis plurima hauserunt documenta. Ludovicus Elias Dupinus, Parisiis natus an. 161 . Doctor Sorbonicus, Bibliothecam Auctorum Ecclesiasticorum concinnavit singulari quadam & vulgarem industriam multum superante methodo , cuius ingenio, artisque Criticae peritiae laudem oppido magnam tribuunt etiam illi, qui adversus bibliothecam hanc cais lamum strinxerunt. Adrianus Bailletus, natus Novae Vilistae non procul Bello vaco an. I 649. erat

67쪽

Philosophiae, Historiae, Chronologiae, Cririticae ac Theologiae disiciplinis probe im-

huius : Lamoignoni Bibliothecae celebri Praefectus tum in ejusdem monumentis describendis, tum iri Vitis Sanctorum ad Criticae leges enarrandis tempus omneus ue ad vitae finem Consumpsit. Riccardus Simonius Deppensis in Noris mandia ortus I 639. Collegio Oratorii, ut Vocant, nomen dedit, cui tamen post plures annOS Valedixit. Fuit in homine ingenium & eruditio praeclara et plurium linguarum notitia instructus Bibliorum Criticae reliquam Vitam impendit, ea commendatione , ut ipsius quod scripsit opus multorum Voluminum compendium a Spanheimio licet adversiario dicatur. Theodoricus Ruinartius, patria Rheta mensis, natus I 6s7. e Congregatione S.

Mauri, individuus Mabillonii in legendo& scribendo socius, praeter alia, quae lucubravit, insigni opere, cui titulus r Actapνimorum Martyrum Acera γ stacta, in orbe literato inclaruit. Joannes Launotus, Valcnta in Noria

mannia natus I 6O3. longo cum viris li-' teratis commercio magnam eruditionis

Criticae supellectilem c0ngessit , quam

etiam

68쪽

, effam plurimis scriptis in decem volumi, na Genevae digestis publici juris fecit. 'Claudius Fleurius, Parisiis natus an. l 164o. Ludovici XV. Regis Christiani Lsimi olim conscientiae moderator, praeter alia minora opera historiam Ecclesiastitatam adornavit a Christo in coelos ascenis' dente usque ad seculi XV. initium, quam D. Fabri ad seculum XVI. persiecutus' est, dispari tamen & a Fleurii vestigiis mulis' tum recedente methodo. Tria opere Bopraestitit Auctor; nempe doctrinam fidei e sacris Scriptoribus, Conciliis, & Pon- . tificum oraculis illustrat: Disciplinam Ecclesiasticam ex Conciliis, eorum canonicis sanctionibus , & summorum Ponti fio cum decretis exponit r Mores Ecclesiae, ac Veterum praecipue Christianorum tam graphice exhibet, ut res gestas oculis usurpare se credat lector , iisque interesse. Historiam ipsam gallice scriptam latine reddit, dum haec scribo, Cl. Bruno Parode O. S. Benedicti. His adjungi meretur Henricus SchligS. J. Historiarum Prosessor in Academia Ingolstadiensi, qui novissime Commentarium Criticum de Scriptis S Scriptori bus Ecclesiasticis in lucem dedit, velut

69쪽

46 Caput H

prodromum maioris, quod circa Histo. riam molitur, operis. Ultimo loco memorandus Venit temporis serie , non Critices peritia postremus , Honoratus a S. Maria Orcl. Carmel. e Provincia Aquitaniae, qui Animadversionum in regulas & usum Critices libros tres gallico idiomate Conscriptos in lucem dedit , postea in linguam lati nam translatos a Marco Francisco ejus. dem ordinis Alumno, & typis impressos Venetiis an. I738 Hic Auctor laborem maximi sane momenti, & quod noverim, primus suscepit, scilicet ut nobilissimam artem Criticam illustraret simul, atque ab intemperantium quorumdam scriptorum vitiis, erroribus, & Commentis purgaret. De hoc opere interpres ita loquitur :ρuod vero Atad summa integritate, exfu, sita diligentia , vi acerrima, θ' moderm

tione prope singulari fustinuerit, citius coguinci legendo potest , quam laudando IL

Memoratos hucusque scriptores, eo favis fere classe nobilioris Critices aliis a ros prae Caeteris celebriores notioresque Aligere placuit, qui tum circa humaniores literas & artes, tum circa S. Scri-

70쪽

Historia Criticet. ψ7

pturae editiones ac interpretationes , Acta Sanctorum, Concilia, Historiam Ecclesiasticam, Controversias polemicas, &Ecclesiae disciplinam ac mores versiati sunt, ut adpareat, qua ratione Ars Criis . tica, cuius historiam in compendio exhibere constitui, a prima ofigine sua ulterius progressa, & maximis in hanc diem incrementis fuerit amplificata. Non equidem omnium horum Criticam, quam exercuere, facultatem adprobandi animus

est, dum suo postmodum loco non leves aliquorum, ut Dupini, Bailleti , Tille- montiiς Launoli & Simonii naevos & hallucinationes intuebimur : non tamen ad tenebras damnandi, ac debita laude privandi erant Viri Vasta antiquitatis notitia & ingenii acumine praediti, quos suis etiam erroribus rem Criticam multum promovisse fateri oportet.

SEARCH

MENU NAVIGATION