Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

est reperire apud Henricum Wharto. num, doctam Anglum: ci Prima erat expugnatio Constantinopolis, quae anno I 4s 3. contigit. Hac enim urbe graecarum principe a Turcis Capta o nationis hujus viri literati ac in paucis eruditi patrium solum vertentes ex Oriente in Occidentis plagas, praesertim in Italiam commigrarunt, ubi subtili criticoque in- . enio suo magnam inter literarum stu-iosios aemulationem excitarunt. Ex eo enim tempore non postrema parS gloriae fuit universia discutere, e terris effodere, atque invicem manu scripta conserre, legitimum textus siensiuin rimari, auctorex aetatemque antiquorum monumentorum

disquirere, nihil demum sipor sensu meis ritoque libri nisi post maturum examen sta tuere. Altera caussa fuit typographiae inventum, quae brevi ingentem & veterum & recentiorum scriptorum copiam orbi literato subministravit, opportunissimam ad bonas artes melius colendas nutriendasque supellectilem. Duplici frira , inquit memoratus Whar tonus, id ea fis acceptum debet, Capta a Turcis Consantinopoli, ae inventa arti ρ0 graphica. Perfracta semel porta plures cer

- i In appendice ad Hisoriam Iiurariam Guillelmi cive.

52쪽

Historia Criticet. 29

tatim concurrerunt ad stubruendum desidiae diuturnae atque ignorantiae Castrum. Certe seculo XV. XVI. & XVII. fuerunt quidam, qui e melioris fidei MSSis. emendatas Veterum Auctorum editiones curarunt, ut e puris fontibus, non ullantea lutulentis, scientiarum principia &fundamenta hauriri possent et alii Grammaticas, lexica, phraseologias, flores historicos S poeticos decumano labore concinnarunt, tum ad latinae linguae sincerae castaeque elementa, tum ad eruditionis semina in teneris juvenum animis iacienda r Alii antiquiores scriptores in quovis literaturae genere eminentes dOciis commentariis illustrandos sibi sumis psiere, ut lectionis eruditionisque studium quam latissime propagarent Alii peculiares de omni Veterum monumentorum adparatu, de religionibus, de regimine, militia, magistratibus, moribus, studiis. ritibus, re familiari, vestitu , &C. tramctatus elucubrarunt , ne quid deesset ad literarum encyclopaediam stabiliendam. Hanc Criticar epocham celebrem reddiderunt Viri Clarissimi, ambo Scaligeri, nempe Iulius Ctesiar, Ripae ad LacumGardium natus anno I 8 . Philosophus, poeta, Medicus & Criticus insignis r ejusque filius Josephus Justus, qui praeter alia

53쪽

go Caput II.

alia multa opuscula coniecturas & notas in Varronem , & de lingua latina, castigationes & notas in Eusebii Chronicon, thesaurum temporum, & librum de arte Critica scriptit . . . Ambrosius Caleptis nos, Calepti prope Bergomum oriundus anno I 436. Ord. S. Augustini, qui gran de illud latinitatis gag,phylacium seu Le. xicon summa industria consecit, a Joanne Pesseratio & Ludovico Certa plurium

linguarum additamento locupletatum . . .

Deiiderius Erasinus, patria Roterodat nuS, suo nomine dicendus Gerardus Gerardi, natus anno I 67. Grammaticorum sui revi facile princeps: Graecae praeterea sic Hebraicae linguae admodum peritus, dc rerum antiquarum studiosissimus plurima vetustatis documenta e tenebris in laricem protraxit, & ingenii sui monumenistis auXit . . . Henricus Canisius , Noviomagensis, Ven. P. Petri Canisii S. I. Frater, & in Academia Ingolstadiensi celebris JCtus. praeter alia quatuor Antia

quarum Lectionum voluminibus Cisrus. . .

Joannes Ludovicus Vives, Ualentinus, natuS an. I 49 a. qui libros septem de Caussis corruptarum artium, quinque de tradendis disciplinis, de artibus orio edidit, in ferenda crisi seque acutus, ac li- heralis . . . Guillelmus Budaeus Parisiis

oris

54쪽

Ortus anno I 467. qui ab Andrea Junio nascentis gracae literatura alter quasi Cm milius nuncupatur. Hic praeter Commentaria graecae linguae, & notas in Ciceronis epistolas familiares de philologia, de studio literarum recte instituendo doctissime scripsit. Singulare viri hujus elogium est, ouoci nec vivus depingi, neC mortuus funehri elogio decorari Voluerit, quod ipsius summae laudi tribuit Stephanus Pa-squierius elegantissimo hoc epigrammate pios maneS prosecutus r

Nec voluit vivus fingi, pinguique

Budausa Nec vatum moriens quinsiit Moagra. Hunc qui tanta sua mentis monumenista reliquit, Externa puduit vivere velis m

Caetera Budaeus, Erasimus, & Vives seo tempore Triumviri rei liter artis fuerunt adpellati . . . Justus Lipsius non procul Bruxellis ortus an. II 47. de cujus Viri eruditione, & arguta castissimaque crisi tot testes sunt, quot libri, quos exaravit calamo, quem siub vitae finem ad

aram

55쪽

aram B. Virginis Halae Saxonum tanquam anathema suspendi voluit. Ejus symbolum erat: Moribus antiquis, quibus scilicet vixit & scripsit. Jure quoque suo locum heic inter praestantiores humaniorum literarum Criticos sibi vendicant scriptores e Societate JEsu, qui partim

latinitatem collapsam ex antiquis optimis auctoribus instaurarunt, aut hos ab eth nici, superstitionibus , aliisque sordibus τxpugnarunt, partim amoeniores Musas revocarunt ab exilio , di qua praeceptis, qua exemplis Latii Veteris mores ad dignitatem in praesens, quod vivimus, sieculum feliciter transtulerunt: Emmanuel Al varus, Lusitanus ex Insula Madera , natus an. I sa 6. e priscis Grammaticis, eorumque scriptis summa industria latini sermonis elementa collegit, & saluberrimis legibus Grammaticae totiuS CD OnOIvitain complexus est, dignus ut in hanc usque diem prima scholarum rudimenta moderetur . . . Michael Pexenfelderus, Ger manus Amstorfit natus an. I 6I 3. MFranciscus Pomey, Gallus Paternae an. I 6 i 8. ille adparatu eruditionis tam rerum quam Verborum per Omnes artes ficscientias; hic floribus latinitatis, indiculo universali rerum omnium & artium, COlloquiis scholasticis, & letico amplissimo,

is a

56쪽

non solum latine, verum etiam Castigaiste 'ac erudite de omni rerum genere loqui nos docuerunt . . . Jacobus Poninianus, Boliemus natus an. Is a. Vocabula & phrastes latinas, vitae communis& familiarium colloquiorum, atque a tium liberalium usibus perpetuis tervituras e doctis antiquitatis ruderibus velut extraxit, atque restituit, editis hanc in rem progymnasimatis quam plurimiS . . . Cyprianus Soarius, Hispanus natus circa annum Isaa. Nicolaus Causinus in Gaulia is7o. Gabriel pranciscus te Jay P

risiis i6r . Franciscus Pomer laudatus, & Dominicus Colonia Aquisgrant I 66o. Rhetoricam i memorati Jacobus pontanus , & Gabriel le Jay Poeticam rFamianus Strada Romae I s 7 a. & Antonius Possevinus , Mantuanus I s 3 q. Ill-storicen, ad Veterum Oratorum, Poeta. rum , & Historicorum normam & meis thodum velut ab inferis ad novam vitam eXCitarunt . . . Idem Possevinus de . ingeniorum cultura, Iosephus Juvencius de methodo ac ratione docendi humaniores literas, Renatus Rapinus in Galliis natus is a I. acutissimis si per elo, quentiam, Poesin, Historiam, & Philo Q. phiam animadversionibus, nobilem accuin

57쪽

Tatamque Criticam exercuere. Taceo alia literaturae lumina, quae seculum XVII. & XVIII. atque in his Criticam artem maximis incrementis illustrarunt, qua 'aetate velut facta conspiratione &miro ingeniorum consensu prodierunt Viri sapientes, qui praesidiis, quae superioinrum temporum Critice suppeditavit, i structi atque ulterius progressi praeter mansuetiorum literarum regionem ab aevi harbari squallore, ac medii ignorantia vin dicatam, pristinaeque formae ac elegantiae restitutam, fines Imperii Critici quaqua- versum dilatarunt, dum bibliothecis locupletatis & ad usum communem apertis, erutis inde MSSis. & Codicibus, li-hris eruditione pleriis, doctisque ephemeridibus in lucem datis ad Conciliorum & Patrum editiones, Sanctorum

Acta, Historiam & Disciplinam Ecclesiasticam, veteres traditiones , caeteramque sublimiorum & sacrarum scientiarum supellectilem tum a naevis emen dandam, tum notis illustrandam manum

admovere.

f. II.

58쪽

Historia Critim. 353. H. Critica circa Aentias sublimiores.

Primis Ecclesiae nascentis temporibus - jus, ut ita dicam, & potestas Critices erat penes Patres, eamque sane maxima cum ingenii, doctrinae ac prude tiae commendatione visi sunt exercuisse.

Atque in primis quod ad S. Scripturae lectionem ac intelligentiam adtinet, Origerines qui sena librorum millia teste Epiphanio conscripsit, Philocaliam composuit, seu introductionem ad lacrum hoc studium, quam Basilius M. & Gregorius Theologus ex iisdem Commentariis excerpserunt ob libri praestantiam, in quo de auctoritate, pilo, interpretatione ac charactere scripturarum praeclare disseriti idem Origenes, & post hunc S I .cianus Martyr, atque Hesychius SS. Bubliorum editiones suis in Ecclesiis adhiberi praeceperunt, a se diligenter emenudatas, quod sine Criticae subsidio neuti. quam facere potuissent. D. Augustini quatuor libri de Doctrina Christiana, seisptem de locutionibus S. Scripturae, unus de spiritu & litera plurimas critices re

59쪽

igulas continent, ad eruendum verum tensum vel maxime idoneas. Prae Cartein

fis S. Hieronymus hac in re excelluit, uti satis loquuntur illius Prologi, Proce mia, & Praefationes in majorem divinorum librorum partem: Epistolae ipsius non paucae ad verba & loca, quae dissiciliora in S. Scripturis occurrunt, rite eXplicanda aptissimae : responsa ad Damasi Papae quaestiones in Genesin, Evagrio missa. A caeteris quoque Patribus Tertulliano, Cypriano, Athanasio , Ambrosio , &c. quamplurimae dissicultates hiblicae de re-hus Theologicis, Philosophicis, Chrono logicis magno studio atque judicio fuerunt examinatae, eXplanataeque.

Exstat etiam celeberrimum S. Gelasii I. Papae decretum in Concilio Romano delibris S. Scripturae aut nescis & apocryphis. Non minus diversa fuerunt Conis cilia, praecipue VI. Synodus Generalis, quae de Patrum operibus genuinis, ac sublestae fidei historiis quibusdam pronunciarunt ac decreverunt. Historiam Ε clesiasticam ante alios Eusebius Caesaree sis decem libris plurimum illustravit, &Photius Patriarcha Constantinopolitanus acutissimi vir ingenii in ducentorum octoginta Auctorum opera crisin tulit, ut

60쪽

ex ipsius bibliotheca patet. Qui maximam Patrum hibliothecam Lugduneninsem , & catalogos Ecclesiasticorum scri- litorum Bellarmini, Labhei, Oudini, Colia ectionem Conciliorum Labhei & Cossarinxit, Acta Sanctorum Bollandi & Sociorum, Spicilegium Dacherii, &c. lustrare Volueis erit, facile deprehendet, nulli seculo aerae Christianae defuisse magnos aliquot Viros, qui Criticam sacram ut de profana nihil dicam professi fuerunt. At hi ra-rinantes in gurgite vasto videri possunt, si cum iis in comparationem Veniant aquos duo postrema secula progenuere. X. Juvat recensere aliquos ex his praestarutioris notae, plures enim suo quemquet Ioco per libri hujus decursum producam qui in vario sublimiorum scientiarum gener magna cum ingenii, ac sere plerique pari pietatis, laude versiati sunt. Agmen ducit Caesar Baronius & doctrina & sacra purpura eminentissimus , Sorae in regno Neapolitano natus an. I s 3 8. Oratorii S. Phi-

Iippi Nerii Presbyter. Hic Annales , seu duodecim seculorum historiam Ecclesiasti. cam pari indu stria & eruditione, id est,

utraque amplissima concinnavit, cui Operi ansam praebuere Centuria ut vocantur

SEARCH

MENU NAVIGATION