Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 10. De arte critica et de re antiquari

발행: 1762년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Antiquitates Hebroe0rum. I 23

Exodi. u) Porro Pascha celebrari non potuit, nisi in urbe regni metropoli, qualis erat priinum Galgala, tum Silo , dein m . sa) Qui vero itinere, moris ove legitimo impedimento prohibebantur, quo minus stato tempore hoc festum agerent, iis decima quarta dies mensis sequentis Iar aut Sivan , Aprili ac Maio nostro respondentis, Constituta fuit. y Quatuor praecipue Paschatum celebritates descriptas S. Scriptura nobis reliquit : primam sub Josue in terra Chananaea et alteram sub Ezechia Rege': tertiam Josiae Regis tempore et quartam post reditum populi e captivitate babylonica. Ex his magnificentia superasse reliquas videtur secunda r Fecerunt silii Israel, qui inventi sunt in Hierusalem , solemnitatem Azymorum septem diebus δε- Iemnitatis, immolores vita imas paci as, laudantes Dominum Deum patrum βο-rum, γ' placuit universa multitudini, ut celebrarent etiam alios dies septem, quod fecerunt cum ingenti gaudio, fataque est grandis celebritas in Hierusalem, qua

fis a diebus Salomonis Alii David, regis Urael, in ea urbe non fuerat. Z

472쪽

Pentecostes festum erat e taemniora- hus unum, quod etiam, quoniam num ro a secunda Paschatis die inito quinquagesima die, atque ita elapsis septem hebdomadibus celebrabatur, Quinquet Ranum & FG2um Hedidomadarum fuit num eupatum. Quippe frugum messi, quam memorata secunda Paschatis die inchoahant, tunc finis impositus fuit mense Sivan seu Malo. Duas potissimum caussas festivitatis huius commemorat S. Scriptura z primam, ut supremum Dei Dominium profiteretur populus, ad templum deferendo primos frugum suarum

manipulose alteram ut nunquam memo

ria excideret dies ab egressu ex AEgypto quinquagesima, qua legem Hebratis promulgandam Moses in monte Sinai a Deo ipsis acceperata Osserebantur igitur in Pentecoste frugum primitiae, praesertim tritici, seu panes duo e farina sermento subacta consecti, praeter quos septem agnitinius anni, vitulus, & bini arietes ita holocaustum, duo alii agni in hostias pacificas, S demum hircus pro peccato molabantur. a

473쪽

Antiquitates Hebmorum. Ias

significat. Hoc in memoriam taberna Culorum illorum, quibus Hebraei in suo per desertum tam longo & taedii pleno itinere utebantur, institutum erat. Dies festivitati, quae per integram hehdomaridam extendebatur, E .ignata fuit decima

quinta mensis Tietri, sive Septembris, ubi tempore Autumni fructus collecti fuerunt. Singuli dies isti feriati, primus tamen & ultimus prae reliquis erant Q-lemnes. Festi huius laetitiam splendide describit Esdras, b prout eam celebra vit populus, Urbe sancta recens instaurata r Egredimini in montem, ae inerte frondes oliva, frondes lieni pucherriami, frondes myrti, ramos palmarum, ω frondes bini nemoro , ut Aant tabe nacula, sicut scriptum est. Et egressus e re populus , Er attulerunt, feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domo Iba, in atriis suis, in atriis Domus Dei, in platea porta aquarum, in platea porta Ephraim. Fecit ergo universa E clesia eorum, qui redierunt de captivitate tabernacula, b habitaverunt in tabern cutis ....er fuit latitia magna nimis. Leeit autem in libro Legis Dei a primo die usque ad diem novismum,'fecerunt

solemnitatem septem diebus, O in die Oct

474쪽

Caput L

oo Collectam juxta ritum. Hunc autem distincte magis explicat Josephus c) in hunc modum et ,, In manibus portaruntis ramos myrti, Sc selices , summitates que palmarum, & virgulas mali persici. o Prima dierum fit holocaustum hostiarum ex tredecim bobus, dc agno uno is aut pluribus, & arietibus duobus, aclis,, jecto hirco pro declinatione peccato. D rum. Sex autem diebus ipse quidem is numerus agnorum & arietum cum hi is co sacrificatur e subtrahitur autem sinisis gulis diebus unus bos, donec ad sepibis mam Veniatur, dc ab omni opere clies, o avo requiescunt, dc Deo vitulumis immolant, & arietem, dc agnos septem, o dc hircum pro declinatione peccatos, rum. D Atque haec tria festa, scilicet Pascha , Pentecostes , dc Tabernacula , fuerunt omnium praecipua, ad quae Celebranda omnis sexus virilis e cunctis Judaeae finibus quot annis convenire in Urbem Hierusialem, dc interesse sacris lige tenebatur.

XXVII.

475쪽

Antiquitates Hebraorum. Iar XXVII.

Sabbatum, Annus Sabbaticus, F

Pubilaus. Sabbatum omnium primum ac vetustissimum erat Festum , & Quietis dice-hatur in memoriam septimi diei, quo siu- premus mundi opifex Deus veluti a labore sex dierum, quibus orbem unive sum condidit, quieverat. Hic sacerrimus fuit Hebraeis, ac religione ad superstitionem usque plenus. Certe Philo d vocat publicum orbis festum , & mundo

universo commune, in omnibus late u bibus qua graecis qua barbaris civitate donatum ; quam tamen Philonis sententiam meliores Scripturae sacrae Interpretes rejiciunt, nec ante legem Mosaicana Sabbati religionem invaluisse, aut a Patriarchis custoditam fuisse contendunt.

Duplex quasi praeceptum erat pro hac die laturn. Unum t Diem Sabbati sancti es. e) quod orationibus, divinis laudibus,& legis intelligendae studio in Templo &Synagogis implere oportebat. Alterum et Non facies omne opus in eo. f) quo omnis labor servilis, nec homini ingenuo conveniens prohibebatur, ita ut ne quidem d) De Opi mundi. e Num r. 23. s) Levit. 2a.

476쪽

i a8 Caput L.

dem focum ad domesticos usus, & cibos

quendos excitare liceret a vespera Sab.

hali usque ad illius diei alteram vesip ram et a vespera ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra. g fuitque praeceptum hoc adeo sanctum , ut eius violati reo capitis supplicium fuerit statutum, quod expertus est Hebraeorum quidam , qui Sabbato in litudine ligna collegisse cleprehensus iubente per Mosen Deo lapidibus fuit obrutus. h Concessum tamen erat adaquare pecudes, & si quod forte in foveam decidisset die Sabbati, inde extrahere, uti constat ex illo Matthaei loco ci quo invidi Pharisiati Christum violati Sabbati reum egerunt, quando die Sabbati aegrotum sanabat. Lice-hat etiam iter instituere, sed nonnisi bre-Ve, ac Certo sipatio dimensum, & si Rab-hinis fides est adhibenda, duo millia Cubitorum longum. Unde S. Lucas, ut itera monte Oliveti usique Jeroislymam designaret, Sabbati iter statuit. Tunc reis versi sunt Pero binam a monte, qui vo

catur Oliveti, fur es juxta Ierusalem , Sabbati habens iter. k

477쪽

Antiquitates Hebraeorum. Ia9

Sabbato adnectere oportet Annum Sabbatieum seu Sabbatarium, qui septimo

quoque anno in orbem redeunte Occuris rebat. Hoc anno nullum terrae semen Vmandari poterat, & arva, arbores ac Vineat incultae relinquebantur, ita ut quod Iponte sua soli benignitas Protulit, quasi primo occupantis esset, fructusque omisnes pauperibus, viduis, orphanis dc ad- venis, quin & pecoribus in praedam c derenti sex annis seminabis terram tuam, congregabis fruges ejus, anno autem septimo dimittes eam, requiestere fa cies, ut comedant pauperes populi tui, aequidquid reliquum fuerit, edant bestiar agmna facies in vinea γ Oliveto. l Ne vero hac ratione ipsi agrorum & vine rum domini anno septimo de sequenti penuriam pati cogerentur, providit idem, qui hoc praecepit Deus. Quovis dixeris, quid comederimus anno septimo, F non δε

verimus, neque collegerimus jfuges nostrasydabo tenearetionem meam vobis anno semto, γ faciet fructus trium annorum, Me retisque anno octavo, θ' eomedetis veterires fruges usique ad nonum annum. m Nise quoque hujus anni septimi immuin ub l) Exod. sta. cm Levit. M. BIBLIOTH. Doriaesi. Lia. Mu. I

478쪽

nitates fuere.' Servi debebant manumit. ti, & in libertatem asseri, nisi sponte huic io juri renuntiassent. Tunc enima domino applicabitur servus eiusmodi ad ostium ae Bostes, perforabitque auri rem ejus fuisti, D erit ei servus in finis ieulum. n Praeter haec debita a creditoribus exigi haud poterant: nec quemquam paupertate premi permissum, ita conceptis verbis iubente Deo et o S ptimo anno facies remisonem, qua hoc ordine celebrabitur: Cui debetur aliquid ob amico vel proximo , ac fratre suo, re petere non poterit. A peregrino ae aruvena exiges: civem Er propinquum repstendi non habes potesatem. Et omnino indigens mendicus non erit inter υOLFoenerabis gentibus multis, ipse a nulgo accipies mutuum . . . . Cum tibi venditus fuerit Frater tuus Hebratis aut Hebrina, γ sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum, D' quem I bertate donaveris, nequaquam vacuum ab iis patieris, sed dabis viaticum de gregibus , er de area, E de torculari tuo.

Huic Sabbatico sere per omnia similia erat Annus Quinquagesimus siue Pub laus aut Iobeleus , ita nominatus , quia

Di i

479쪽

Antiquitates Hebraeorum. 132

festivum illius initium Levitae tubis ari tinis , quae Hebraeis Ioiatim dicuntur, convocato populo indixerunt ac promul-Rarunt. Numerabis quoque tibi septens die domadas annorum, id est, siepties s ptem, qua Mnul facient annos quadragi ta novem, ese clanges buccina mense Ieptiamo, decimo die mensis, propitiationis rem. pore in universa terra veβω. Sancti hisque annum fuisquam mum, e vocabis raminonem cunctis babataeorritis terraee 'ipse enim es Iubilaeus. p Eaedem se

me immunitates huic anno Jubilaeo, quae Sabbatico concessae fuerunt, quod adtu net ad terrae culturam , fructuum Cominmunitatem, & servorum Hebraeorum lubertatem t immo plures. Nam illa etiam mancipia, quae septimo anno juri adipiscendae libertatis renunciarunt, hoc anno manumitti debebant i insuper bona &haereditates, seu venditae fuerint, seu in pignus datae, ad pristinum dominum rein

clibant. Reversius homo ad posse nemsham, γ unusquisque redibit ad familiam

480쪽

13a Caput L

Festum Tubarum, Expiationum,

coeniorum, erc. Sequitur Festum Tubarum. Hoc die prima mensis septimi Tishi, apud nos Septembris , celebratum fuit, qua ipsia annum civilem auspicati sunt Hebraei, Credentes mundum eo ipso tempore a Deo conditum fuisse. Duplicem vero instituti hujus festi rationem adferunt Interpreistes , nimirum vel in memoriam illius diei, quo Moses legis tabulas a Deo in monte Sinai inter tubarum clangoreS aC- cepit, vel quo Isaac jamjam paterna manu immolandus invento ariete, inter dumeta Cornibus haerente , atque in victimam substituto, a morte liberatus fuit. Festum hoc solemnius reddidit holocaustum totius populi nomine oblatum, vitulus scilicet, arietes duo, & septem agni unius anni, cum farinae & vini libaminibus. Plura occurrunt dicenda de Festo Eripiationum, quod K pur & Gippus He.hraei nuncupabant a Venia , quam Pro Commissis totiuῆ anni peccatis humillime flagitabant. Hoc decimum septimi men-ss Tiari diem sibi adsignatum habuit, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION