Hieronymi Tartarotti Roboretani De episcopatu Sabionensi S. Cassiani martyris deque S. Inguenuini ejusdem urbis episcopi actis ad Antonium Roschmannum J.U.L. et Oenipontanae Bibliothecae custodem epistola

발행: 1750년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

LXXIX

licis Bibliothecae Barberinae Num. 2 gr. in . & ex quo ipse haec propria manu ante aliquot annos Romae transcripsi: M. genuinus, quem S. Paullinus in Gestis Lombardorum , quae scri r , clarissimum abs ris , Episcopus Sisionensis fuit. Hunc S. Cassianus praecesserat , qui molae immolatus, martFrium complevis . Sabiona vero suis olim Episcopalis cisitas, σ Aquileiens Μ tropoli subjectae nunc autem sedes reandata est Brixinam, o subest Salisburgens. Hujus Ingenuini temporibus Lombardi Italiam

occupaverant, o duodecimus eorum Rex Authari regnabat. Severus Eliae in patriarcham Aquile ensi successerat, quem Smaragdus P tricius coegit cum quibusdam aliis communiscare Ioanni haeretico Episcopo Ravennati, qui Romanam Ecclesam contemnebat. Sed

S. Ingenuinus cum Beatis Episcopis Agnesio Tridentino , Petro Altino , Iuniore Hermnens, H entio mcentino, Rustico G sino, Fontoo Febrino, agnello de Achilo, Laurentio Belunensi, Maxentio Iuliensi, AEdriano Polens, huic schismarii non consens runt. His diebus Franci multa castra Tridentinorum fide data everterunt, re castrenses abduxerunt. Ferrugo vero suis castrum forte, ubi sexcenti viri confugerant, pro quibus Episcopi dicti, Ingenuinus Sabionensis, o Mnesilis Tridentinus intercesserum oppres

82쪽

m LXXX

sos. Postmodum S. Ingenuinus in pace quis vis, cui S. Constantius successe . Post multos annos Brixiam siege Brixinam) transfertur ,σ S. Albumus, ejusdem Ecclesiis Episcopus miraculis clarus Non. Feb. die qua migraverat, ei associatur. Iam ex hac narratione palam fit, quidquid de Ingenuino Bartholomaeus noster tradit, id ex Langobardorum Historiographo haustum esse, atque adeo rem totam ad Paulli Diaconi lacunas recidere. In eo fallitur, quod a Diacono Ingenuinum Claris smum vocari ait, mendoso enim Codice deceptus Lib. ΙΙΙ. Cap. XXVII. De Gesiis Lavobardorum legisse videtur: Petrus D Altino, clarissimus Ogenuinus de Sabionoey c. Sed eo loco nomen Episcopi proprium, male apponi ut epithetum, aut Petro Altinati, ut plures editiones habent , aut Ingenuino, ut aliqui Codices praeserunt, legendum autem esse: Petrus de Albino, Clarissimus de Concordia, Ingenuinus de Sabisne cic. jam pridem a doctis viris adnotatum fuit. Hinc licet intelligere, cur Joannes Diaconus Heronensis in opere prOxime laudato Viri Clarissimi titulo Ingenuinum & ipse exornet , Auctor autem Granici Patriarcharum Aquiloensium Vero nomine rejecto , eumdem Clarissimum de Sabione Vocet.

83쪽

ω LXXXI

Petrus de Natalibus, qui Bartholomaeum transcribit, nihil novi affert, nisi quod ait Ingenuinum secundum Episcopum Sabionensem fuisse, ut scribit Paullus in Gestis

Langobardorum ἰ ηuod splendidum mendacium est, id enim non a Paullo Diacono, sed a Bartholomaeo Tridentino traditum , cujus verba cum Paulli verbis perperam confudit Petrus de Natalibus: deinde Episcopos, quos Bartholomaeus Schismati non consensisse asserit, Sc Beatos appellat, ipse Sanctos vocat, & multas injurias perpessos fuisse addit, Ingenuinum vero exulio

insueer multatum. Propter quod omnes pro

nominati Sancti multas injurias perpessi sunt. Sanctus vero Ingenuinus actus in exsilium, in pace quievit . Uerumenimvero quum perspicue non indicet num ab Authari, an a Smaragdo in exsilium missus sit, occasonem aliis dedit id clarius explicandi . Igitur in O iis Propriis Sanctorum Ecclesiae Brixinensis scriptum legitur, sub amtharit Flavio Langobardorum Rege Daliam deυastante id contigisse , quod confirmat Matthaeus Radreus B ariae Sanctae Vol. III. in Vita Ingenuini. Baronius qui Schismatis Aquilejensis historiam rectius tenebat, probeque noverat

84쪽

aenuinum squi, ut saepius dictum, anno DXCΙ. supplici ad Mauritium Libello subscripsit) in exsilium ab eodem missiam merito dici non post e ; tum caussam exsilii, turn auctorem illius amovit , & in alia omnia, licet sine teste, abiit, ad annum enim DCXXXVIII. Num. XΙΙ. ita scribit:

Hoc eodem anno P Diovaldus Rex Langobardorum , idemque Arianus I de quo plura superius in ubi regnasset annos duodecim, m ritur ἰ inque locum eius subrogatus est R ibaris itidem Ariantis . Pono eis sub Ariano Rege non reperitur indicta in Carbolicos persecutio: accidebat tamen inter dum, ut s qui Episcopi aestuantes zolo Catholicae fides urgerent Arianos , iidem ab eodem Rego exsilio multarentu , MI Conti- iis S. Genuino sue Ingenuino Episcopo Salonens, qui a Rege Langobardorum in exsilium pulsus apud Brixinonem in Germaniam, bbidem diem obiit, junctusque sepultura es S. Albino eiusdem civitatis Episcopo aqv San Io , factumque est, ut amborum una eademque dies natalis in Ecclesia celebretur Nonis Februarii. Iam exsilii Ingenuini caussa non est, quod Schismati consentire ninluerit, ut Petrus de Natalibus attestatus suerat , sed Ariana Langobardorum Regum haeresis: nec ejusdem exsilii sulminator est

Autharis, sed Rotharis, qui apud Brixi

85쪽

LXXXIII

nonem eum misit. At qua ratione in exsilium eo mitti potuit Ingenuinus, si Brixi-na ea aetate nondum condita erat P Quod

si per Brixinonem Sabionam intellexit Em uius , quis unquam audivit Episcopum quempiam in exsilium mitti quum ad Ecclesiam suam destinatur λSed Annalium Ecclesiasticorum Censori

Antonio Pagio neque Autharis, neque Rotharis placuit; quare Arioaldum Rotharis decessorem exsilii illius auctorem secit . Quum enim Acta Concilii Gradensiis, quod anno DLXXIX. celebratum dicitur, & cui Ingenuinus subscripsit, admitteret Pagius,

Rotharis autem juxta ejusdem calculos an no demum DCXXX. Langobardorum regnum susceperit, minus verosimile ei visum suit, Ingenuinum unum supra quinquaginta ut minimum annos in Episcopatu transegisse. Scilicet in re obscura , &nullo certo documento, nullo probato auctore roborata, dum unusquisque conjecturis suis indulget , unus unam , alius aliam facti speciem nobis praebet. Addiderim ego, neque Autharim, neque Rotharim, neque demum Arioaldum exsilii illius auctorem esisse potuisse, quum Langobardorum imperium Sabionam usque minime funderetur; proindeque factum illud tanquam commentitium & pro scripto-

86쪽

LXXXIV m

rum arbitrio confictum, explodendum omnino esse.

Porro Ingenuinus jam Sanctus effectus, miraculis carere non debuit, quorum tamen veterum scriptorum nullus, quod qui dem sciam, meminit; Bartholomaeus enim,& Petrus de Natalibus Albuinum quidem miraculis clarum vocant, sed de Ingenuino prorsus silent . At ecce praesto adest Hundius, qui in Metropoli Salisburgens muracula etiam illius commemorat, ait enim Episcopatu Sabionensi Brixinam translato, una & ossis ejus translata fuisse, ubi in hodiernum diem miraculis clarus quiescit . Quod tamen ab antiquiore quopiam scriptore sumtum fuisse insitiari nolim, quum illud idem legere sit in Martyrologio,

quod secundum morem Romanae Curiae emendavit Bellinus Patavinus, ediditque Venetiis anno MCDXCVIII.

Nunc eos qui sapiunt , quique Veritatem unice diligunt appello, rogoque ut attento animo secum ipsi reputent, quam exigua, quam simplicia, quam uniformia sint, quae de Ingenuino antiquitas protulit: contra vero quam multa, quam V ria, quam inter se pugnantia, quae a recentioribus allata sunt, ut quanto propius ad Ingenuini ipsius aetatem accedimUS, tanto pauciora de illo nobis innotescant:

87쪽

LXXXV

quanto vero longius ab ea recedimus, tanto plura & majora in vulgus spargantur ὁut tandem tuto decerni possit ex quo sonte promanarint, atque adeo pateat quam vere a Poetarum Latinorum principe scriptum sit :Fama , malum quo non aliud Gelocius ullum P mobilitate viget, viresque adquirit cundo. XXII. Illud idem animadvertere licet, si ab externis documentis ad domesticanos conseramus. Moumus Mabillonianus Paullo Diacono proximior, ejusdem tenebris non omnino quidem obscuratus, sed tamen aliquantulum obfuscatus suis is videtur, Ingenuinum enim almum .dumta xat appellat. Ingenuinus habens primo quam rexerat

almus.

In antiquioribus Diplomatibus, quorum unum a Grmolao in additionibus ad Hundit Metropolim Salisburgensem spag. 3IS 3 plura vero a te sp. 24.) afferuntur, quae ad annos DCCCXIV. CMI.CMIX. CMXVI. pertinent, nulla prorsus Ingenuini commemoratio fit, sed S. Cassianus Martyr in

iis tantum celebratur . Prima Ingenuini

88쪽

ς LXXX UI

peratoris Hmberto Brisinens Episcopo anno MXX. dato, in quo Ingenuinus Samctis adscribitur ; in eo enim memoratur Ecclesia in honorem Sy MartFras Cassimni, o Ingenuini dedicata. Id tua fide ansero , neque enim Diploma ad manus est, duo de ejus sinceritate judicare possim. Sane in Ecclesiae Brixinensis Catalogis nullus Heribertus cernitur, nisi eum lesse dicamus, qui in iisdem Herbardus appellatur. Molstavus Laetius in Chorographia austriae Lib. VIII. pag. s . ait eodem anno MXX. Zachariam Episcopum Brixinensem una cum quibusdam aliis Bavariae Episcopis ad Ioannem IX. Romanum Pontificemitteras dedisse de restituenda Laureacensi

Metropolitae jurisdictione, & Moraviae Episcopis constituendis. Verum mendosam el-

se apud Laetium Frae Uulgaris notam , non modo ex hoc Diplomate, in quo eo anno non Zachariam , sed Heribertum

Episcopum Brixinae sedisse legitur , sed

etiam ex eo liquet, quod Ioannes IX. ad Summum Pontificatum evectus eli anno DCCCXCVIII. obiit autem anno C M. Eodem anno C M. datam esse epistolam illam probat Marcus Hans Uus Germanrae Sacra Tom. I. pag. II s. qui integram al-

Aliud Diploma Conradi ΙΙ. Imperatoris ad

89쪽

LXXXVII m

ad annum MXXVII. pertinens, quod Ge- moldus spag. 3Is.) recitat, Ingenuinum Confessorem vocat, idemque, Bovando teste, legebatur olim in Martyrologio Romano a Bellino edito, licet in hodierno

non appareat. Praeterea Matthaeus Raderus

Vol. II. Bavariae Sanctae in Vita B. Hart- manni Brixinensis Episcopi auctor est, a servari in Pollingano Coenobio non procul Weilhaimio documentum membraneum, in quo legitur, dictum Harimannum anno MCLX. Aras duas Pollingant templi inunxisse, in quarum altera, praeter alias reliquias, continentur Reliquiae SyConfessorum Ingenuini, Albumi, o Gi mrii ; cujus quidem tituli aliqua ex Petro de Natalibus afferri ratio potest, qui tradit

Ingenuinum quod schismati non consenserit, multas injurias perpessum, immo in exsilium tandem pulsum suisse. Sed cur antiquos haec egregia Ingenuini facinora prorsus latuere, cur nullum illorum vestigium in vetustioribus Diplomatibus cernere est λ Tam sero igitur etiam suis innotuit ejusdem sanctitas, ut post X.

demum Saeculum Patronus eligeretur, ac templa eidem excitarentur λ Si Ingenuinus merito Sanctis accensetur, religionis, probitatis, integritatisque suae famam statim ab ejus obitu percrebuisse procul dubio

90쪽

m LXXXVIII m

tendum est, publica scilicet atque unἱ versali populi acclamatione. At si ita sit ,

cur tamdiu neglectus jacuit, ut non uno atque altero post ejus mortem anno, sed quatuor demum transactis saeculis, publicus ei honor delatus sit J Ejus sane rei non alia caussa esse potest, nisi quod sub VI. Ecclesiae Saeculi finem, aut VII. initium, quum Paullus Diaconus adhuc in vivis non ageret, Schismatis vero Aquilejensis scuti

memoria recentior, ita certior puriorque esset narratio Ingenuinus etiam a suis eo

loco habebatur, qui veris, & certis ejusdem Actis penitus respondebat; quae quidem Acta late postea pervagato palmari Paulli errore, & hariolantium scriptorum conjecturis paullatim aucta, & immutata,

eo tandem devenere, ut Schismaticum hominem nobiς tanquam Sanctum , immo etiam Confessorem exhiberent. Id luce meridiana clarius sit QIa Bri-Xinensis Ucii recitatione , cujus propterea Leetionem V. paene integram huc aD serre operae pretium duco, quae sic habet: Grassabatur autem adhuc infelix illud contra suintam S nodum Conflantinopolitanam Tria Iupiniani Imperatoris Capitula damnantem Ahisma. Qiιod quum univem

fam prope Catholicam Ecclesiam pluribus annis misere dilacerasset, ipsumque etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION