장음표시 사용
31쪽
cognoverit usurpata, sino ulla dissimulationo promit. Sed neque Veterem prorsusque vulgatum opinionem suam damnare ipse in his libris est veritus, neque in tanta re homo candidissimus conscius esse sibi dissimuIanti in ulla parte judicii sui sustinuit. Praeter hos autem, et unum librum de causis corruptae eloquentiae, et alterum item, qui nunc quoque exstat, declamationum Composuit. Miro autem candore Veterum ingenia virtutesque omnium indicavit. Senecam tantum damnare, invisumque habere est creditus: quod accidisse sibi ipse scribit, dum corruptum et omnibus vitiis depravatum dicendi genus revocare ad severiora judicia contendit. Nam quum solus fere Seneca in manibus adolescentium foret, non qui dom ipsum omnino conabatur excutere, sed Potioribus praeferri non sinebat. Hactenus, quae mihi de Quintiliano comperta
AD JOANNEM BAPTISTAM RHAMNUS IUNI
I quiSquam est, cui nuncupare debeamus libros excusos cura nostra; tu illo es, Rhamnusi suavissime: nam praeter eruditionem, et modestiam tuam, es enim et latinis, et graecis literis, et moribus ornatissimus: nunquam nos in hac dura provincia nostra cessas juvare; quae mira in bonas
32쪽
a a SELECTA DE M. F. QUINTILIANO
Iiteras benevolentia est tua, non solum assidue, et diligenter inquireudis antiquis exemplaribus, sed etiam illis ipsis sedulo suppeditandis: quemadmodum superioribus diebus in Quintiliano a te est faetum ; quem dum cursim recognosceret Naugerius noster minimum enim otii inter recognoscendum habuit, festinantibus impressoribus, quibus nec mora unquam est, nec requies in assiduus illi adjutor haesisti, et comes, tamquam ultor Achates aeneae: quippe qui ab illius latero nunquam discedas ob tuam in illius summas virtutes assiduam observantiam: jure igitur tibi Quintilianum dedicamus. Quod etiam ea causa facimus, ut quicunque bonas literas amant, te quoque de animo , de studio tuo in illas ament plurimum. Quam autem correctus, atque longe alius ab iis, qui habentur in manibus, exeat ex sedibus nostris, facile cognoscet, qui Cum illis hunc nostrum diligenter conferat: multa tumen relicta esse inemendata non negamus: quibus corrigendis dipo conjectore opus foret: sed, ut spero, Corribenturci ipsa uliquando correctiore aliquo exemplari itivonto: annuat Deus , ac Rinat, ut et id , et quae cupimus caetera ad utilitatem hominum, et qui nunc sunt, et qui post aliis erunt in annis, Possimus efficere. Vale.
33쪽
lmni subiisset, visi stimus id rectissimo et vel uti auspicato facturi, si non, ut taeteri sere nostra aetate omites, ingenio, sed exemplaribus paulo vetustioribus freti, hoc facere ingrederemur. Nec enim obscuriam est, i plantam maximis
quibusque auctoribus cladem attulerit hoc emendationis genus, quod illotis quidam manibus ad auctores quasi per ludum accedunt. pro libidine ut quidque in merito in venerit, aut tollentes, aut ingerentos. Quae res quum caeteriqfere omnibus, tu in ipςi maximo Fabio obsuit, adeo ut Commemorare Pigeat, quam subinde aliis atque ullis mondis, sciolorum quorundam vitio, veluti vulneribus affectus Sit, dum pro se quisque hoc sibi sumit, ut in alieno libro ingeniosus videatur. Quo factum eςt, ut subdititiis quibusdam irasortis, non modo praeterita sint, quae ad rem fuci bant , sed quod est multo gravi simum . C Pperint in t rimin pretio esse et usu . sub magni scilicet Dominis umbra, quae ab omni dicendi ratione longo latequo abhorreant.
id qod fortasse alibi ςit tolerabilius, sed ubi quidquid dix
ris fecerisve, in Oxomplum protinus abit, atque deinde imitationem, ibi quamlibet parvus error otium cnpitulis est. Nec accidit hic, quod fere alias, rit erratorum Dos aliquando pudere possit, sed placemus otium nobis errore, dum exemplo quidquid rius rei est facero Hos Porsuasum habemus. Haec nobis causa fuit, humanissimo lector, ut auctorem longo ominentissimum et dicendi gravitate et acumino judicii in manus sumeremus . non quidem hoc animo, ut spem cuiquam fucoremus, nihil post nostrum laborem soro roliqui. quod luco indigeat, quis enim hoc sibi nisi impudenti limis polliceri ausit 3 scd xii probaremus saltem studium nostrum in restituendis pro virili nostra ejusmodi autoribus, quos sane perpaucos temporum injuria reliquos nobis fecit: simul ut ot his gratificaremur, qui instandi, ut hoc ageremus, nullum finem faciebant. Quorum quidem praecipuus fuit Ioan . Antonius Cassoviensis,
34쪽
α4 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO
vir quum absoluta omnium artium, quae in summum virum cadere Possunt, Cognitione praeditus; tum rei Medicae callentissi Inus, qui Ex Inedia fere Polonia ad nos exemplari vetere submisso, sic pro amicitiae nostrae jure apud me egit, ut tergiversandi nullum rolinqueret locum. Ut autem habeas, humanissime lector, consilii nostri rationem, quid in toto opere spoctavorimus, ita accipe: Initio curae nobis fuit magnopere, ut ipsum dictionis filum usquequaque sui simile esset, ea inque ob causam nihil veriti quorundam judicia, movimus loco, quidquid visum esset alicunde arrepsissct in contextum, id tamen velim existimes factum duce exemplari, sine quo usque adeo nihil putavimus lentandum Esse in veterum monimentis, ut nec ullam pestem studiis ducamus majorem. Deinde quum pleraque Varie legerentur, marginibus Curavimus adscribi ea quoque, quae a sententiae, ut vidohatur. proposito, longissime recederent: non hoc agentes, ut, vulgata editione damnata, obscura quaedam sufficeremus, quae lectorem morarentur, sed quo a paulo acutioribus, tamquam ex vestigiis, posset erui sincerior lectio. Quod et avidius iacturos nonnullos putabamus, quo minus nostrum judicium interposuissemus. Nec vero irascias eo quaedam etiamnum restare, in quibus
tibi nec judicium nostrum, nec sxemplar diligenter ali qui scriptum, suffecerit, ud quae intelligenda Delio, ne quid aliud dicam, notatore sit opus. Sed cogitabis ejusmodi fuisse suscepti negotii rationem, cui vixi ipse Fabius, si jam renascatur, satis sit futurus, tantum sibi permisit quorundam petulantia, in ea quae non intellexit. Vale, et
nos ama. Basileae, mense Augusto, Anno MDXXIX.
a. Notatore. Exhibet Capper. natatore, asserens male editum notatore. ED.
35쪽
Coci TANTi mihi, auditores studiosi, rationem aliquam, qua meum erga scholas has Agrippinatos studium pleniore testimonio declararem, nihil mihi ad hanc rem efficacius Visum Ost, quam si ejuscemodi auctoribus enucleandis in- Cumberem, qui praeter expolitum et expressam dicendi, et φράσε formanda facultatem qua quid per Deum immo talem admirabilius p) profunda etiam, castigataques disci-pIinarum omnium exsuperantia judicium, rationemque ingenii exacuere possent. Igitur pro ingenii nostri modulo, enarratis Livio, Sallustio, Caesare, et aliis quibusdam illis proxime similibus, quorum scilicet historiae mugis ad rerum insignium cognitionem, et dictionis munditiem, quam judicium literarium, sine quo varius est Omnis noster C nutus , comparandum faciunt: ex copiosa latinorum auctorum bibliotheca Fab. Quintilianum rhetorem cum primis luculentum , per meliores instantis anni horas , de sententia judicii nostri squod quam sit perexiguum facile cognosco me Vobis interpretatutum jam ante denuncio: ne dicar seliolae nostrae Consuetudini minus satisfecisSe. Nam quum in legendis auctoribus pleraque ad dialectico
rum , multa ad rhetorum canonem revocarem et expen-
36쪽
derem, ne scilicet defunctorie, instar vulgi, officium interpretis obirem, factu in est, ut plurimis obscuriora, quain pero illarum artium rudes possent, tradidisse existimer. Ergo ut Certam eorum, quae annotavi hactenus, et posthac Vesente eo, cujus nutu omuia reguntur) annotaturuS Sum, rationem Ostendam; en vobis, studiosissimi adolescentes, eloquentissimum et castissimum magistrum Fabium offero: de quo, quia tuno quod aiunt ore in satis pro merito
praedicari non potest, praestat omnino tacere, quum PBuca dicere. Sed interim ne vos lateat, quid in hac editione praestiterit typographus Gymnicus, homo ut multo diligentissimus, sic ad hona studia Promovenda propensus admodum. Primum precibus meis auctorem istum typis mediocribus pressit: quod minuti isti et cedentes auscu tutionibus parum conveniant, et aciem oculorum mirifice obtundant : grandiores vero magnitudineisua difficilem usibus circum rotitium faciant. Praeterea doctissimorum quorumque castigationes et annotationes adjiciendas cura. vit: quod ego quoque facile passus sum: quum Plerique docentium ejusmodi lectorem celent, quo videantur, dum ista ipsi usurpant, apud ignaros doctiores : αὶ ἁ ἡδη Lucπροοιμι-. Valete , e gymnasio nostro kalendas Martio,
37쪽
QUUM anno superiore, Quintilianum enarrans, argumenta quaedam singulorum capitum summam breviter complectentia, ante lectionis initium dictare coepissem, auditores iis ita delectari solitos animadverti, ut omnia diligenter atque avide exciperent: et ut idem post quinque Priores absolutos, in reliquos libros praestarem, atque omnia simul ederem, quotidiano prope convicio efflagitarent. Quod etsi fucis quibusdam, apibus admirabilem conficiendi mellis industriam perpetuo invidentibus, parum probatum iri sciebam, qui domi sibi sapientes, foris vero nemini commodantes, hac ratione bonos auctores contaminuri clamitant : quia tamen huc facilitatis velut illecebra studiosos adolescentes ad gravium auctorum lectionem invitari, et Quintiliani sententiam scepticam interdum aut sinuosam Certiorem apertioremque fore cognoscebam, non diutius honestissimae illorum flagitationi repugnandum judicavi. Idque eo feci lubentius, quod Erasinum, litterarum deCus, ut alios multos Praetermittam, hoc comm ntariorum ginnem , ad Ciceronis Officiorum lectionem nobis aditum fecisse recordabar: quodque nostri seculi adoloscentes, lastiditis gravioris notae auctoribus, foedissimos quosdam et
38쪽
28 SELECTA DE II: F. QUINTILIANO
ineptissimos libellos manibus torere, hoc est, relictis sontibus, rivulos ol lacunas consectari videbam. Quos quum ab optimo quoque incipere, et in eo diu multumque Versari, quoad comparatum sit judicium, et extra periculum positum, par est: ita ab hujusmodi libellis, nervis et sanguino
Carentibus esse primis annis remotissimos oportebat. Nam ut non facile primum colorem, quo simplex vellerum mn-dor lingitur, eluas; nec cito succum, quem reCens testa combibit, abstersoris : ita vix unquam in bonum mutavinris vitia , quae tenellis ingeniis primum insederunt. Et quemadmodum praecoCes Crudique fructus, necdum justo Calore solis excocti, stomachos hominum debilitant, et pravorum humorum Copiam suppeditantes, varios in corporibus humanis morbos gignunt: ita fieri nequit quin ex numerosa libollorum sobole, qui hodie primo cogitationis
impetu. tamquam e satis Cadmi serpentis dentibus novi prodeunt, multa vitia ad incautos adolescentes perveniant.
Hinc enim fit ut, quum iis lectitandis, qui nullo judicio
inventis adhibito, nullo collocationis ordine, nullo verborum sententiarum tuo delectu scripti sunt, bonam adolescentiae partem transmiserint, pro solide doctis et elinquentibus, affectationis pravae vitio tumidi, inani verborum licentia resultantes, flosculis cito marcescentibus nitentes, inanibus sententiolis lascivientes , tinnoli, Corrupti Ve, Ut
alia dicendi vitia incoam, reddantur. Quanto igitur Praestiterit, in veteribus sani et recocti judicii scriptoribus f
lices illos adolescentiae annos collocare ξ ox quibus verba sensu tincta, sententiarum pondus et gravitas, aequi et iniqui perfecta cognitio, solida dicendi vis, non circulatoria volubilitas, acumon, nexui, subtilitasque probandi, non fallax et cavillatoria ratio. suppetent. Quae omnia etsi unius Ciceronis, viri extra Communem ingeniorum aleam Positi, lectio praestare potest, quia tamen consularis et in elO-quentia eminetitissimi viri majestate servata satis habuit
39쪽
breviter, ea praesertim quae ad dicendi doctrinam pertinent, perstringere, et velut annotare inter agnos Entes,
recte Quintilianus, qui eadem onnia multo latius fusa, non scientibus tantum, verum etiam discentibus tradidisse videtur, a doctissimis in hac civitate praeceptoribus juventuti proponitur, inculcatur, et nutricum more oluti cibus
praemansus in os inseritur. Ad quem amplectendum sequendumque, ut quasi classicum canentes, studiosos CO- hortaremur, argumenta nostra nobis extorqueri, et singulis
librorum capitibus praefigi passi sumus. Nam ut separatim
excuderentur, ne nobis quod in aliis accusavimus contingeret, ut optimo auctore relicto, nostris naeniis per ignaviam insenescerent, nunquam tulissemus. Atque ut me
moriae debilitati subsidio esse, et obscuris lucem aliquam afferre possemus, annotatiunculas quasdam ubique margianibus ad scripsimus, animadversione digna pleraque notulis quibusdam ad latus insignivimus; veterum exemplarium fidem et rorum veritatem sequuti, quaedam aliter quam exemplaria vulgo habebant, distinximus. Aliqua etiam des-PraVatae, exemplaribus vetustis, et virorum doctissimorum judicio isseti restituimus: me ra quoque singulorum Capitum novum aliquis aut a praecedentibus diversum 'COntinentia, signis majoribus separavimus. Quod opus tibi,
Antistes ornatissimo, dicamus: tum quia majorum tuorum vestigia sequendo, eximio virtutis et litterarum amore flagras : cujus rei, quum istic ludo litterario majori praefectus essem, significationem maximam mihi saepe praebuisti Praebesque omnibus, quotidie amplissimos atque doctissimos homines tibi adjungendo: inter quos Clammariscus Abbas, incredibili vir virtute doctrinaque et humanitate prope singulari, facile principem Iocum obtineto: tum quod omnis illa regio, in qua tua ditio latissimo patet, tuis au piciis sua studia rectius conformare, et rejectis insulsorum grammatistarum, quae apud Vos magis atque magis in dies
40쪽
3o SELECTA DE M. F. QUINTILIANO
Caput exserunt, nussiS, g Vissimos auctores Inanibus versare consuescet. Ac ne quis importunus et rerum malus
aestimator, Clamitet ineptum esse me, qui librum prophω Dum homini ecclesiastico .et religioni addicto dodicem, Quintilianum non minus ad bonos mores et virtutem, quam ad bene dicendum ingenia formantem, nemini profanum videri oportere dico. Nam quis unquam dct aequo et bono, dehonestate, sine quibus nunquam fieri oratorem Posse putat, accuratius disseruit Z Quis pertinacius sacrum oratoris no men quantumvis diserto non convenire, si mentem habeat variis vitiorum affectibus conCisam atque laceratam, COntendit 3 Porro quum omnis illa fori Romani ratio exoleverit, totaque dicendi doctrina ad sacros concionatores fere translata sit, qui populum docent, delectant et magnis affectibus ad religionem excitant, cui haec nostra industria re t ius dicari poterat, quam ei, qui multis ecclesiis, Iudis litterariis, et collegiis praeosty Quam Domini tuo appensam , si eo animo, quo a nobis offertur, acceperis, praesul amplissime, ad commentarios in omnes ejusdem auctoris libros, quos jamdiu parturimus, edendos aliquando animum feceris, et ad amplectenda meliorum litterarum studia, juventutem non vulgariter cohoriabere. Vale. Parisiis, nonis octobribus.