De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

BECENTIORUM IUDICIA.

PETRI GALLANDII

SAEPENUMERO mirari soleo, Antistes ornatissime, Cur in tanta praeclarorum ingeniorum multitudine, tanta bonorum auctorum luce, qui quotidie novo splendore prodeunt, tam pauci quum in caeteris artibus summis, tum Priecipuo in eloquentia, admirabiles existant. Ac possit aliquis juro quodammodo in aliis reconditioribus disciplinis linguae graecae ignorantiam praetexere, quum ad hanc diem latina fere sola nobis in usu fuerit, et qui disciplinas eas tradere Sunt aggresSi, tam procul a vera Graecorum methodo abfuerint, ut nulla EO, propinquitate contingere videantur. Nam et plurima aliena fide miscendo Pliuius, Centones interjecisse, et de medicina loquens Celsus, latine quidem, temere tamen multa pronunciasse, et quod ait Porsius, Corvos Passi in sequutus dici potost: et hoc praestare philosophis Seneca, quod vitia strenue et stoice insectetur. Porro Ciceronem congiat in eo genere ad Platonis aemulationem per dialogos philosopbiae frusta quaedam ab aliis tractata concinnasse ad pompam potius et splendorem, quam ulla methodi commoditate institisse. Eloquentiam

42쪽

32 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

Vero, rerum, ut Euripides ait, reginam, a nobis in hodie num diem turpiter neglectam, quo ore excusabimus 3 Taenim non poetis et historicis modo, quibus Graecis pares esse facile possumus, verum etiam Ciceronis immortalibus orationibus, et ad eam via perveniendi ejusdem et Quintiliani praeceptionibus certissima, tam ad vivum expressaeSt, ut non aequatam hac Parte Graeciam solum, ver unotiam longissimo intervallo superatam Oxistimem. Nam quum tenui, medio, et sublimi, tribus dicendi generibus,

quae nobis docere, delectarct, movere, tria oratoris officia referunt, tiniversa Contineatur eloquentia; iis ita omnibus uberti in offloruit Cicero, ut non inodo qui in horum singulis excelluerunt apud Graecos plurimi, verum etiam Demosthenem ipsum, cui haec laus uni tamquam principitribuitur, facile praecipuis in eloquentia rebus anteverterit. Nam ut cum eo Demosthenes docendi diligentia, atque

omni inveniendi acumine paria Fecerit, ornatu tamen et salibus, commotionisque et commiserationis vehementia cedat necesso est. Jam V o do praeceptis viam ad eloquentiam communientibus si sermo instituatur, quis Graecorum do Rhetorica libros magna superstitione atque ambitione ad ingenii ostentationem comparatos, cum Ciceronis Et

Quintiliani politissimis scriptis , quae nihil supervacui , nihil impediti, nihil non ad artem pertinentis Complectuntur, Comparaverit Z Et sane pervulgata quaedam rhetorum Praecepta negligens praetermiserit aut breviter perstrinxerit Cicero, viri consularis et in eloquentia eminentissimi

servata dignitate: quid in Quintiliano, vivo quodam Praeceptionum omnis generis θxundante gurgite, quod vel ad mores, vol ad docentis discentisque, utilitatem pertineat, desiderare possis 3 Quo magis Ciceronis quibusdam sim iis, nihil ejus praeter umbram set larvam habentibus, infensus sum, qui Quintilianum prolixum, et nullo certo docentem

ordino ciuinitantes , de manibus studiosorum excutere

43쪽

RECENTIORUM IUDICIA. 33

meditantur. Cujus mentem, et susceptam a principio ad finem instituendi rationem, si intentis oculis acrius intueantur, facile obstinatum in prava sententia animum mutaverint. Tanta enim facundia, diligentia, dexteritate, industria ab imis fundamentis ad sumina fastigia partibusoninibus expressam hanc eloquentiae architecturam comperient, ut pravis affectibus depositis, facile confessuri sint, nihil in go genere ne mente quidem et cogitation perfectius concipi posse. Tradiderunt rhetorica varii, quum Latini, tum Graeci: quorum quum alii tamquam neglectis

carceribus metam solam spectarent, elementa, et omnium

disciplinarum studia, sine quibus eloquentiae Corpus nullo modo coalescere Potest, praetermiserunt. Alii ex difficultate inusitata, nominis et famae cupiditate, his flexibus et maeandris rhetorica implicuerunt, ut et Daedali juxta poetas labyrintho te facilius, quam e sinuosis eorum divisionibus explicars queas. Alii ea sermonis inopia et paupertate

eadem tradere sunt aggressi, ut non modo non inflammarent ad eloquentiae studium bene dicendi cupidos, verum- etiam deterrerent. Plerique vero quum linguae atque animi divortium facerent, tam sunt subtiliter de rebus iisdem nugati, ut de moribus, officio, et omni virtutum usu non aliter conticuerint, quam si ea ab oratoris professione alienissima fuissent. Ac Fabius quum fastigia non posse consister , nisi bene jactis fundamentis judicaret, ad ipsam pueri statim nati balbutientem infantiam, et minima quaeque , sine quibus majoribus locus esse nequit, demittere sese non recusavit. Α nutricibus enim aequalibus, paedagogisque sanctis juxta ac disertis incipiens, quum Puerum tamquam gremio fovendum suscepisset, Bd praeceptorem in Achola publica praestantissimum, qui non acerbus studiorum exactor sit, sed per Iusum et jucundam aemuIationem assiduus magis quam vehemens excitator, deducit. Legere, scribere, pronunciare singulari artificio docet:

44쪽

. 34 SELECTA DE M. F. QUINΤILIANO

exercitatione optima et gravissima paulatim odiscendi, memoriam firmat. Ipsius etiam praecopi Oris officia persequens, ut illi discipuli ingenium explorandum sit, ut ad

jus naturam sei PSum accommodare, optimis animum imbuere, moreS Suos austeritate et Comitate temperare,

ut alias omnes disciplinas ordine ante rhetorica tradere quod utinam nostris temporibus negligi, jure queri non possimus) ut prosessionum discrimen facere, auctorumque delectum habere debeat, gravissime praecipit. ΙΙinc rhetorices progymnasmatibus breviter tactis, summa ejusdem capita Oratione locupletissima discutit, do ipsius utilitate,

materia, simul et divisione, totoque genero et substantia. His accedunt ex libro tertio statim scitu Perquam necessa- ricie quaestiones de rhetorices origine et initio, Progressu, perfectione, Partibus, statibus, quaestionum et causarum

sonoribus, in quibus inventionis et dispositionis sontes aperiuntur, et haec quidem tribus primis libris. Quatuor

autem sequentibus in partibus orationis, orditio quodam doctrinae faciliori, inventionis et dispositionis usum ostendit. Et quamvis dispositionem Conjunctam esse velit cum inventione, quam duplicem facit, lanam quae ad docendum, ulterum qua ' ud assectus movendos pertineat: illam tamen peculiariter libro septimo describit, ubi quotuplex sit, quid sit, quanta sit ejus titilitas, Pximum in univer-- sum, deinde in singulis causarum generibus et statibus prudentissime docet. Elocutionem autem, quod et difficillima et in immensum essu ςa sit, cui memoriam et Pronunciationem annuctit, ad peculiarem tractationem in quatuor libros sequentes rojicit. Quibus quum quidquid de arte dici potest abunde odisseruisset, quumque ad Partes divisionis libro sccundo tactae, de artis , arte, et OPere respiceret, ultimo libro qui inores ipsius oratoris, quae causas suscipiendi, discendi agendique ratio, finisque, et quae post finem studia esse debeant, magna cum dignitato Distrigod by Cooste

45쪽

BECENTIORUM IUDICIA. 35

praescribit. Et ne parum alere facundiam et augere vires Q

eloquentiae Posset, si ultorum more praecepta sterilia et nuda trideret, sin ulla subtilitatis affectatione, quae robur omne naturae et virtutem artium debilitare concidondo solet, bonos medicos, qui quum absynthium propinant, praelito melle poculo fallunt, imitatus est. Ea enim tanto verborum ornatu Velut OsSa Carne oPeruit, et sententiarum interjectarum gravitate tamquam nervosis toris adstrinxit, tanta sermonis copia, quae is Cicerone brevitate constricta, rudioribus obscura esse Poterant, late persequendo explanavit, ni luce clariora omnia, Omnia admiraabilia, jucunda, amabiliaque juvenibus reddiderit. Quem siquis objiciat non esse Atructurae artificio, Compositionisque concinnitate et numeris Ciceroni similem, respondebo, non propterea di Sertum .et eloquentem non esse. An idcirco noti habet orationem, quantum in hac Praecein torum traditione fiesi potest, numerosam Quaenam rerum natura est, quae in eodem genere non habeat complura

dissimilia, consimili tamen laude digna. Id nos docent

innumerabiles, quas auribus atque oculis Colligimus, voluptates, quae diversae nostros tamen sensus ita delectant,

ut difficillimum sit judicare a qua maxime assiciantur. Quid Caesar proprie eleganterque dicere contentus, Plinius, Suetonius, Titus Livius, in quo Pollio patavinitatem notavit, Ciceroni dissimillimi, an propterea non legendi, non in diverso genere suscipiendi 8 Quamquam in his Ιnstitutionibus oratoriis, in quibus oratione perpetua uti non potest, minus id a Fabio requirendum erat, quam in ejus orationibus aut Declamationibus: quae si exstarent hodie earunt loco, quae supposititiae Quintiliani nomine circumferuntur, quamplurimas virtutes Tullianis proximas in his fortasse animadverteremus. Atque ut quod sentio, exemplo Plane familiari patefaeiam, tantum utili-litatis afferre eloquentiae studiosis post Ciceronem mihi

46쪽

36 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

Fabius videtur, quantum medicinam tractantibus post Hippocratem Galenus. Ne igitur eum, qui tot res tam dissipatas et genere distantes, vinculo tamen naturae quindam inter se colligatas, nec aliter ad eum, quem quaerimus , perficiendum, quam flores et succos diversorum

generum ad mellis suavissimum saporem, necessarias in unum tanto facilitatis studio Congesserit, perfricta fronte tamquam confusum aut Prolixum Vituperemus: neque praeStantissimorum auctorum, quos omnino duos in hoc

genere habemus, perniciosum divortium admittamus: nec vero si nobis terra in Italiam via pateat, mare ad magnas merces importandas accommodatius intercludamus. Sed ut ad id unde digressa est, nostra revertatur oratio, hanc ego fastidiosam et insolentem quorumdam Censuram, qui pro Cicerone non aliter umbram ejus, quam apud poetas

pro Iunone nubem Ixion, amplectuntur, inter Caeteras Causam statuo, cur tam pauci hodie vere Eloquentes evadant ; et Ciceronis amore inflammati, Cutem summam atque extima quaedam lineamenta, non animum aut spiritum assequuntur. Ac quum me animo Et cogitatione ad exquirendas hujus eloquentium penuriae causas attentius converto, longe maximam eloquentiae pestem afferre mihi videtur, qui Pro fravioris notae auctoribus ineptissimos

Iibellos qui quotidie primo cogitationis impetu, tamquam Q satis Cadmi serpentis dentibus emergunt impcvitae juventuti obtrudunt. Quum enim gravium auctorum sententia idem esse in animorum affectionibus atque saporibus coloribusque constet, ut quemadmodum quo Primum colore simplex vellerum candor tingitur, elui, quem liquorem testa recens Combiberit, abstersi non possit; sic quae tenellis animis prirnum insederunt, vitiosa praese

tim , Vix inquam mutari contingat: a prodigiosis ejusmodi libellis par erat adolescentes esse primis annis remotissimos , et Ciceroni Quintilianoque, qui acuere et alere im

47쪽

BECENTIORUM IUDICIA. - 37

genia possunt, addictissimos. In hos itaque rei litterariae scopulos quum semel incurrerunt nullo judicio praediti

adolescentes, Vel quum voluptatum studio laborem detrectant, vel ad quaestuosas artes praepropere festinant, facile, tamquam naufragio studiorum omnium facis, eloquentiae et sapientiae curam abjiciunt; non alia quidem dementia, quam qui rivulis aut potius turbidis lacunis contenti, limpidissimos fontes, et pleno torrentes niveo fluvios aspernantur. Quid aliud his, qui ante tempus a

gravium auctorum monumentis abducuntur, contingere

putandum est, quam spuriis ricctis, qui certae nutricis uberum boneficio privati, nunquam virile corporis robur colligunt 8 Qui poterunt avaritia atque ambitione, quasi abortu quodam, ad honores et sordidam advocationum stipem praemature abrepti, sibi utiles, aut patriae cives sal tares esse Θ Nulla severiore disciplina in tuto collocatis moribus, nulla subnixi bollarum artium scientia, effraeni vitae Iicentia, et falsae doctrinae persuasionct tumentsts, quum se ad gubernacula reipublicae tractanda evehi vident, quid non sibi licere autumant quam insolescunt 8 in quae flagitia sese non ingurgitant 3 quid foeditate inscitiae

suae veluti Harpyiae Virgilianae immundo contactu, non contaminantp Quid discordiis non committunt, et in rem privatam convertunt 3 Quem non virum bonum religionis

aut aequitatis assimulatae specie opprimere conantur 3 Itaque pro pacificatoribus, discordiarum flabella; pro religionis et legum assertoribus, proditores et pernisiosissima busta: pro civibus honestis, sititibus et salutaribus, Probra, pestes et funera sunt reipublicae. Quis bene natus non indignissime ferat, sacrorum concionatorum ex horum nuctorum contemptu foedam inscitiam 3 qui quum ex sophistarum et barbarorum hominum tenebris prodigiosa quadam rerum et verborum farragine sint instructi, ne populum docent verum d religione persuasionem, ev

48쪽

38 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

spinis quibusdam omnia exasperantes, nullis dictionis aut sententiarum Ornamentis delectant, nec majoribus affectibus ad veram pietatem inflammant. Quibus eo minus ignoscendum esse puto, quod omnibus fere curiis et judiciis exclusa hodie vetus illa fori romani dicendi facultas, apud hos solos locum habere videatur ; quodque ipsi in his

rebus versentur, quae nullum ornamentorum, amplificationum, aut locorum communium' genus respuant. II a Cad te doctissimum hominem. pro tua prudentia atque dignitate occupationumque magnitudine n Imis fortasse multa, Pro rei Vero necessitate pauca admodum, scribenda duxi: non ut Quintiliano satis ex sese judiciis sanis

Commendato, aliquam oratione nostra Commendationem conciliarem, verum ut quid tu de restituenda porturbata disciplina vetere, et Certo tradendarum artium constituendo ordine, non ita pridem sensisses, tibi in memorium revocarem. Meminerium enim: e ante annum regis sapion-tissimi, humanissimi, atqtio omnium litterarum studiosissimi jussu id non animo solum agitaSse, ac u SINISSE SE monibus, verum etiam scriptis acutissimis mandavisse, et

vehementer ei placuisse primam descriptionem tuum. Quumque auctoritate et gratia tantum hodie apud illum dicendi cupidissimum, quantum mortalium nemo, Vuleis S, sisque reconditarum omnium nrtium Cognitione, atque insuper incomparabili eloquentia clarissimus, facile rectam viam, qua ad eam perveniendum sit, tuis auspiciis aliis indicpri et praescribi, et loco motam perturbatnmque veterem instituendi rationem in gradum et pristinam dignitatem reponi posse speravimus. Quam ad rom egregie stabilieudam quam esset optandum a regia providentia et Potestate, ut critici pravis affectibus exsuli, et disciplinis omnibus non leviter tincti deligerentur, qui, no statim cum nutricis lacte errorem fugere possemus, ConStitutam cum ratione formam retinerent, et ne in posterum libel-

49쪽

nECENTI OBUM JUDICIA. 39

lorum novorum Perversitate depravari, exstinctis naturae

igniculis, possent inconsiderati juvenes, providerent. Nam quos adhuc experti sumus ficulnos plane censores, qui frugibus glandem anteponunt, et de litteris non aliter quam de coloribus caeci judicant, quis aliquo judicio praeditus diutius ferat Z Ilaec me vehemens juvandae rei litterariae cura studiumque impulit, ut ad te scriberem; et ut simul opus ipsum nostra i industria illustratum mitterem, insignis cupiditas tibi significandi, quantum laboris in covetusta cum novis exemplaria conserendo, cum doctis viris Communicando. unimadversione digna notando, Obscura Expli Cando, depravata reponendo et corrigendo, exhausissemus. Nam quum omnes docti certatim tibi, velut Apollini Musarum choro praesidenti, non quantum merere hac cruditione et moribus, verum quantum Possunt, d ferant, multis ego beneficiis nec iis vulgaribus a te assectus , ingratissimus si in Omnium mortalium, nisi aliquo ingenii monumento, quanti te iaciam, quantumque tibi litterae debeant, apud Omnes testatum relinquam. Vale. Parisiis e gruinasio nostro Becodiano.

XII.

Dκ ulla parte literarum bene mereri, ita magnum DSt, ut nihil possit praeclarius cogitari. Ea est enim disciplinarum diguitas, ut non solum ipsae nativo lumine resplendeant,

50쪽

4o SELECTA DE M. P. QUIN PILIANO

sed quadam pulchritudinis abundantia, admirabili fulgore

suos cultores irradient. An vero laude majore digni, qui resarciunt antiquorum scripta, mutila ac depravata; an ii qui as suo nonnihil in lucem proserunt, video inter multos controversiam fecisse8 Sunt enim, qui suis omnibus tam immoderate indulgent , ut suo fertili scilicet sublimiqueingonio indignum omnino existimoni, scxiptis alienis OPeram impendere. Qua opinion o Provectio totam protinus curam ad scribendi studium convertunt; tum demum Selitteris profecisso arbitrati, quuin sui cerebri foetum viris litteratis tradiderunt. Illorum ego sententiae accedam, si prius mihi constiterit, recentiorum hominum scripta esse antiquis illis, sive dispositionis decore, sive sermonis olegantia, sive cogitationum sublimitate comparanda. Pristitia illa scientiae et cruditionis vena ita penitus praeciditur,

tu neque ad nostram aetatem duci Possit, neque eam CR Pere nostrae aetatis conditio videatur. Ut etaim de Romanis

dicam, illis sese ultro latinus sermo perhibuit; Graecum modiocri industria perceperunt; quod tempus reliquum fuit, id sero lucubrationibus dederunt. Nos vero infinita

linguarum varietato obruimur, longaque rerum geStarum sorte detinemur; quarum studio efficitur, ut exiguum Vitae

spatium ad cogitandum supersit. Adeo felicissimus ille et multo doctissimus, quisquis ea, quae antiqui illi et sons

runt et se erunt, Optime percepit. Quum autem ex verbis fractis ot oratione corrupta nihil magnopere Sine summa

difficultate elicitur, reliquum est, ut illis aliqua gratia debeatur, qui in sanandis veterum reliquiis suam Operam posuerunt. Quae quum dico, nollem intelligi, quasi perniciosum illud genus emendationum probarem, quo non nulli humines politissimum quemque scriptorem contaminant. Libris nimirum paulo diligentius perlectis, Perpensoque colore ac ductu orationis, aliquid ex suo ingenio Promunt, quo foedissimae lacunae suppleantur; adeoque,

SEARCH

MENU NAVIGATION