De institutione oratoria ad codices parisinos recensitus cum integris commentariis Georgii Ludovici Spalding quibus novas lectiones et notas adjecit Joannes Josephus Dussault ... volumen primum septimum et ultimumMarcus Fabius Quintilianus M.F. Quint

발행: 1825년

분량: 686페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

tio. IIunc igitur, auctore Fabio, spectent; hoc sibi proponant exemplum; tuncque se Valde Profecisse sciant, quum illis Cicero valde placebit. Atque ego non Possum hic non vehementer gratulari Academiae parisiensi, apud quam multis jam abhinc annis invaluit laudabilis illa consuetudo, quam Fabius tantopere commendat. Personant certatim gImnugia illius omnia em- duo strepitu adolescentium in singulis scholis graecos latinosque auctores quam Plurimos non minore judicii quam memoriae laude explanantium. Et Vero quem fructum sp res a publicis scholis, si per totum anni curriculum liber unus aut alter Virgilii Et Livii, aut perbrevis una Ciceronis oratio perlegatur Z Qui poterunt adolescentes sibi parare

vim et copiam verborum optimorum, unde tamquam ephnu et reposito thesauro sumant, quae ad scribendum necessaria sunt, nisi lectione multa et idonea copiosam sibi supellcctilem collegerint Qui poterunt sibi ipsis induere rectam eloquentiae formam, nisi assidua meditatione praestantissimi cujusque scriptoris suos imbuerint animos , Et inde quasi colorem duxerint 8 Hujus autem in legendo et judicando solertiae inter antiquos optimus, immo, Paenedixerim, unicus magister Fabius.

Praecipuum quippe illius in scribendis hisce libris, quan-lum ex toto opere conjicitur, consilium fuit, ut imbutos jam ac corruptos pravis judiciis suorum animos, magisque ac magis quotidio a recta dicendi via aberrantes, ad melio. rem, ut ita dicam, frugem, et ud saniora consilia revocaret. Ferax eminentium in singulis artibus ingeniorum aurea illa aetas naseentis Augusti, perductam ad summum euI-men, quantum quidem humariae res Patiuntur, eloquentiam viderat. Quamlibet varia fuerit illius temporis orat rum velut indoles, diversique Orationis vultus, in omnibus tamen eamdem sanitatem eloquentiae, et quamdam judicii ac voluntatis similitudinem et cognationem agno cas. In -

62쪽

5α SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

orat illis species ac venustas, non adornata Cincinnis, aut

fuco illita, aut muliebribus quaesita pigmentis; sed qualis

ox integra valetudine efflorescit, nativo quodam colore et succo tincta, sati guitie ct Viribus nitens; plena denique masculae cujus latu et incorruptae dignitatis. At paulatim labi visa est, et diffluere, prorsus ab antia quo more et cultu degenerare eloquentia, omnemque illam rectae et integrae dictionis salubritatem perdere. Qua labe Romanos Seneca praesertim infecit, vir multis quidem vi tutibus clarus , facilitate inventionis , ubertate doctrinae, sententiis, figuris, beatissima rerum Verborumque Copia sed nimium amator ingenii sui, cui utinam temperare quam indulgere maluisset, eoque periculosior, quod nonnisi dulcibus abundat vitiis. Apud eum scatent Omnia se tentiis: sed densitas earum, ut in satis omnibus fructibu quo arborum accidit, sibi Obstat invicem; et in tanta Copia, quae est sine dulce tu , multas necesse est excidere leves, frigidas, ineptas. Quia lucere totam ubique orationem v luit, lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris. Miuuti passim corruptique sensiculi; quibus et rerum pondus frangitur, et ni mirim Oncisa ac velut soluta Suhsultat oratio, e singulis non membris, sed frustis Collata. Ita nocent apud illum ipsae praesertim virtutes, ultra modum expetitae: omnium in eloquentia Vitiorum pessimum, quoties ingenium judicio carot, et specie boni fallitur: nam caetera quum vitentur, hoc petitur. Ut autem sunt prona in detorius hominum ingenia, et pravi docili Ora quam recti, mala contagione novum hoc dicendi genus totam illico invasit urbem. Juvenes, spretis veteribus, quos ille diversi nempe sibi conscius generis non destiterat lacessere, ad unius Senecae imitationem compositi, illiusque praesertim vitiorum amatores, tantum

ab illo defluxerunt, quantum ipso ab antiquis descenderat. Diqiligod by Gorale

63쪽

Sordore coepit purus inaffectatae simplicitatis nitor, et

quidquid natura dictasset. Non jam placuit nisi picta, et

translucida, et versicolor oratio. Neglecta rerum cura est, ut haberetur ratio verborum, quibus hOC tinum tamen a tributum a natura officium est, servire sensibus. Flosculis ac sententiolis respersa temere omnia. Quasi lege sancitum fuit ut omnis locus, omnis sensus, in fine sermonis DCumine feriret aurem : turpe autem ac prope notas habitum respirare ullo loco, qui acclamation in non P teret.

Toto opere Fabius corruptum illud ot fractum omnibus vitiis dicendi genus revocare ad severiora judicia contendit. Non ille quidem cultes et ornate dicentibus inimicum se Profitetur, ut satis scripta ejus declarant, omni qua parest gratia et venere nitentia: immo hac in re, ut et in caeteris

omnibus, Tullium adolcscontibus imitandum proponit, qui quum omnia utilitati, tum Partem quamdam delectationi dabat; quum ci ipsam se rein agore dicerct agebat autem maxime in litigatoris; nam hoc ipso proderat, quod placebat. Sed praecipit ut ornatus ille sit modestior, materiae Personisque accommodatus, omnique fastu et ostent tione careat: inprimis autem ut nihil agat Orator ipsius inritum Ornatus gratia, nec unquam speciem orationis ab

utilitate Causae s jungat; nam plerosque priosentis Cupido laudis a proposito ubducit. Non quaerunt quae Cata Spe Prosint, sed quae samum augeant; nec tam fortibus, quam sul- gentibus armis curant proeliari.

Esto, sibi ipse tunc paulo plus indulgeat orator, quum non ad victoriam, sed ad solum finem laudis et gloriae tendit. At ubi res agitur, ot vera dimicatio est, ultimus sit famae locus. Causa laudetur potius quam patronus. Cogitet esse hominis improbi, atque otiam praevaricatoris, de plausu magis quam de rei eventia laborare; audeatque seipso tantisper Oblivisci, dum litigatoris salus in tuto sit Quamquam minus cupidis opinionis plus fructus venit, et

64쪽

spreta in tempore gloria, mox cum foenore Dumulatior redit. Quaedam enim non, dum fiunt, laudantur, sed quum facta sunt; nec est orationis vera laus, nisi quum finita est.

Immoror in hac parte diutius; quia et ipse Fabius, cujus,

quantum in me est, et Sententias et Verba ipsa usurpare non vereor, nihil in toto opere fusius ac saepius tractat; et nostros quoque juvenes praemuniendos censeo udversus hanc labem, quae nostri etiam temporis nonnullos oratores

in secit. Nos enim in omnia vitiorum deliciarumque gonera ipsa quoque ratione dicendi defleximus. Atque ut de forensi eloquentia taceam, quae tamen plus modestiae et sobrietatis rotinuit, quis non miretur ac doleat in sacra etiam pulpita irrupisse hanc dicendi lasciviam et Iuxuriem, quae ne profanis quidem oratoribus permittaturῖ Scio multos osse qui de divinis rebus digno Deo disserant, magnia fise sapientiam tractantes Mach. II, 2,9), nec Cauponantes aut adulterantes υerbum Dei. Cor. II, 2, i . Sed do aliis

An ejusmodi conciones, ubi vortuntur gravissima rerum aeternarum momenta, laetum decet et hilare dicendi genus, quod aut puerilibus sententiolis lasciviat, aut casuris, si laviter excutiantur, flosculis niteat 3 An quisquam sanae mentis ferat oratorem, ubi salus aut pernicies audientium Bssitur, Curiose verba aucupantem, in demetiendis syllabis

Componendisque vocibus OCcupatum, Congerentem studiose antitheta ut aurium voluptati serviat, anxiumque de fama ingenii, et cui esse diserto vacet Z Commoveaturne quisquam illius adhortationibus aut increpationibus, quem tumidum , ac sui jactantem, et ambitiosum institorem OI quentiae in tanto suo et aliorum discrimine videat p Quo fugerit interim ardor ille et impetus animi, quo flagrare ipso et inflammari debet, qui caeteros cupit incendere pNon pordant haec Omnia necossarium de tantis rebus ac periculis ussenti, assectus et solicitudinis colorem p

65쪽

RECENTI OBVII JUDICIA. 55

Contingit multis concionatoribus, quia non satis cogitant plerosque audientium, etiam eos qui in carioris Eruditi videntur, saepe in rhbus divinis infantes esse Et novitios; contingit illis, inquam, ut dum magna tantum et sublimia affectant, aut bene sonantes numeros nimis studiose consectantur, facti velut aes sonans aut cymbalum tinniens Cor. I, 13, IJ, aut potius quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur Ezecli. XXXIII, 3a), nihil praeter eanoros strepitus et confusas voces edant, quibus aures fortassem lectantur. Ita plerique ex illis concionibus, quo tamquam ad pingue convivium a patre familias invitati venerant, Ut

cibo veritatis sese explerent, vacui et inanes revertuntur,

pictisque illis epulis non pasti. sed illusi, integram et jejunam famem domum referunt. Pamuli petierunt panem, et

non erat quinqueret eis. Thren. IV, 4.

Neque haec a me ideo dicuntur ut a sacris concionibus exclusum omnem Ornatum velim. Usus orationis non in hoc repertus est, ut tantum cognoscant auditores, sed aliquauto magisse ut consentiunt. Quae autem libentur audiunt, ea si magis attendunt, et facilius crodunt: plerumque deIectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur: habeatur itaqse ratio hujus humanae infirmitatis. Non sit oratio neglecta et horrida, huc et illoc temere errans,, ejusdem ubique formae et velut unius soni; ne et Contemptum Oratoris . et divini ipsius verbi satietatem ac fastidium creet. Meminerimus deberi hanc et rebus ipsis, et auditoribus revetentiam, ut nihil ad eos nisi accuratissimum , et quam fieri poterit diligentissime preteparatum, afferamus. Excitetur subinde oratio illis minime vulgaribus sententiis ac figuris quae convertant in se auditorem, nec languere Pati an tyr, et faciant audiendi sitim. Detur etiam liquid aurium judicio .mitidius aliquid et numerosius PO tulantium , quoniam petaetrare altius in animum uou PO - , sunt, quae statim in aure quasi in vestibulo offendunt.

66쪽

56 SELECTA DE M. F. QUINTILIANO

Sod ornatus illo virilis, sortis, et sanctus sit. Omnia potius ab argumento quum ab oratore profecta Crodantur. . Sublimitas ipsa rerum ac magnificentia nobiles quoque sententias ac figuras pariat. Ac ne illis quidem etiam nece sariis ornamentis aut nimium indulgeat orator, aut etiam ullatenu, confidat, ut non evacuetur crux Christi. Cor. I, I,

I .ὶ Grande nefas ac piaculum ducat vel leviter do fama

ingenii solici tu in esse, ubi agatur aeterna populorum salus.

Cogitet se pro Christo legatione fungi Cor. v, 5, ao): apud

nos pauperes evangelizari Mail. XV, 5 : pauperum esse regnum caelorum Mati. V, 3ὶ: atque adeo se maxime pau-poribus esse debitorem. Itaque prima sit illi virtus perspicuitas. Id propositum habeat, non ut intelligere possit auditor, sed ne omnino possit non intelligere: quod quidem

non consequetur, nisi tam clara fuerint quae dicet, ut in animum ejus oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eum non intendatur, incurrat. Scriptae sortasse orationes, Praesertim illae quae ad pompam et ostentationem Comparantur, melli A ndmittant temsum illud, et limatum, et crebris luminthus micans dicendi

genus, quale nunc maxime dominatur: nam, ut ipse Fabius animadvertit, acres illas Vibrantesque sententias, dum rem Contineant, et Copia non redundent, quis utiles neget ZFeriunt animum, et uno ictu frequenter impellunt: ct ipsubrevitate magis haerent, et dictione porsuadent. At illa sententiarum abrupta brevitas, qua nihil apud vacuus au res atque eruditas potest esse porsecti s , et quae Otiosum lectorem fortasse minus fallat libera enim Iectio est, nec actionis impetu rapiturin, apud OCCupatos saepe variis Cogitationibus homines, et plerumque ineruditos inprimis evitanda est: rapido enim transvolui audientem nec dum repetatur exspectat, nihilque aliud praeter inanem jucundioris soni memoriam relinquit. Quamquam, ut ego quod sentio libere fatear, omne D iligeo

67쪽

punctum tulisse mihi videtur oratio, etiam scripta, quae,

qualis est seinper Tullii, et doctis probabilis, et plana imperitis erit; quae sic ingeniose limata fuerit, ut ad eam

intelligendam opus tamen non sit ingesnio; sic omni venero et gratia abundet, ut prae se ferat felicissimam facilitatem; sic art et studio sit concinna, ut ab ipsa natura fluero illaborata videatur. Optima enim minime accersita sunt, et

simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. Sod plerique ista fastidiunt, tamquam sermonis quotidiani sint;

et perire suum laborem atque ingenium putant, nisi statim appareat: nec attendunt, nihil in eloquentia, ut perfectius, sic etiam difficilius esse, quam id quod dicturos se omnes fuisse putant, Postquam audierunt. α Ut sibi quivis Spereta idem, sudet multum frustraque laboret Ausus idem . . Sed vereor ne me longius abduxerit haec ad juvenes nostros de vitandis corruptae eloquentiae vitiis commonitio : nunc ii dein paucis docendi, quantum ad fingendos mores prodesse possit Fabius. Non sine causa proditum est, ut quisque vivat, itu etiam dicere. Loquuntur plerumque homines perinde ut aflacti

sunt, optimusque animi secretorum testis et index sermo

ipse. Hoc certe Fabio maxime contigit: in scriptis ejus, tamquam in spectato, vivam mentis illius imaginem facile deprehendas . Mirus apparet ubique sinceritatis candor, et blanda conciliatrix animorum modestia, ab omni fastu et ostentatione longe abhorrens. Inest tanta illius gravitati as- Persa Comitas, tam suavis summae eruditioni adjunctus umbanitatis lepos, ut licet non possis non vehementer admirari hominis doctrinam et ingenium, magis tamen ames indolem. Dum vivis coloribus boni praeceptoris speciem adumbrat, ipse non cogitans exprEssit suam. Scius sentire eum

quae dicit. ΜOmm quam studiorum longe antiquior illi

Cura, multoque potior Bpud illum ratio vivendi honeste, quam vel optime dicendi. Neque vero Usquam Oratorem

68쪽

58 SELECTA DE Μ. F. QUINTILIANO

discernit a viro bono, aut eloquentiam a Virtute separat,

ratus si vis illa dicendi malitiam instruxerit, nihil portitiaciosius fore, pessimequo illius magistros de rebus humanis

merituros, si latroni Comparent haec arma, non militi. Vere parentis erga discipuIos suos animum induit, patiens in docendo, in emendando non acerbus; nec tristi austeritato sibi odium pariens, nec dissoluta comitate Contemptum; minime iracundus, aut sui impotens, nsec tamen eorum, quae corrigenda sunt, connivens dissimulator;

solers peccata praevertere potius, quam punire; longo ali nus ab illa illiberali consuetudine caedendi pueros, quae Plerumque et studiorum et magistri odium affert; sicque existimans, ad emendanda vitia plus lenitate et patientia, quam objurgatione et plagis profici. v Pauca tradit de discipulorum officiis, sed quae nunquam

debeant ab eorum animis effluere. Id unum eos admonet, ut Praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament; et parentes esse, non quidem Corporum, sed mentium credant. Sic enim eos libenter audient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, atque etiam familiariter amici, studio merebuntur, in ipsos denique coetus scholarum laeti et alacres convenient. Vult idem dari sibi puerum, quem laus excitet, quem gloria juVet, qui victus fleat: quem vel levissima objurgatio acrius mordeat, quam gravissimae poenae: qui non imperio et metu, sed amore officii et magistri, ad laborem feratur. Studium enim discendi, voluntate, quae cogi non Potest, Constat. Ea vero do educandis pueris praecipit, quae Parentibus etiam Christianis injicere pudorem debeant. Quoniam natura tenacissimi sumus Dorum quae rudibus annis Percopimus, et haec ipsa magis pertinaciter haerent, quae deteriora sunt, ab ipsis puerorum adhuc vagientium cunis prudenter amovet, quidquid teneras illorum mentes inficere vel leviter Possit, acremque tunc maxime parentibus diligontiam

69쪽

RECENTI OBVII JUDICIA. 59

imperat formandi custodiendique in aetate prima pudoris, ne mollior illa educatio, quam indulgentiam Vocant, qua-ques statim infantia deliciis solvitur, nervos omnes et mentis et corporis olidat. Nihil audiri in paterna domo, nihil spectari vult, quod possit obesse infantibus, ne discant haec miseri, antequam sciant V itia esse. Protinus ne quid cupide, ne quid improbe, ne quid impotenter faciant pueri, cavero diligenter parentes et magistros jubet. Si eni in hpecvitia aetate et Consuetudine obdurescant, frangas potiusquam Corrigus. Nullum ratus vacare spatium tempori S Oportere a cura

fingendi mores, praecipit, quum scribere nomina puer in- Cipiet, ne hanc operam in vocabulis vulgaribus et forte Occurrentibus perdat, iique versus qui aut ad imitationem

scribendi, aut ad inemoriae exerCitationem Proponentur, non otiosas sententias habeant, sed honestum aliquid in nentes. Prosequitur enim haec memoria in Senectutem, et

impressa animo rudi usque ad mores proficit. Quid igitur

censuisset de sacris codicibus, qui verba interrue υitae continent, si ejus animo haec divina luil affulsisset pQuum agit de lection auctorum, fatetur hunc partem studiorum admonitione magna egere, inprimis ut tenerae mentes, tracturieque ultius quidquid rudibus et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta, sed vel magis quae honesta sunt, discant. Qui licentius scripsere, eos Vel prorsus a suis discipulis amovet, vel certe ad firmius aetatis robur reservat, quum inores in tuto fuerint. Non uuetores modo, sed etiam partes operum eligit. a Horatiumn In quibusdam, inquit, nolim interpretari .s operae pretium est hominem ethnicum sic loquentem audire christianos scriptores ut magistros, qui elegantiae quam pudoris Studiosiores, incautis adolescentibus propinare non verentur hoc periculosius Venenum, quo dulcius. Maximam Certe

gratiam habere debemus eis, qui pietati simul et doctrinae

70쪽

consulentes, plerosque auctorum latinorum non solum accuratissimis illustrarunt notis, sed etiam ab omni labo, quantum scri potest, sic purgarunt, nihil ut fere a inplius ab ipsorum lectione castis auribus et animis timendum

esse videntur. Auctor est pueris, ut formandae vocis causa musiCam

discant, non eam quae nunC , ait, in scenis osseminata, et impudicis modis fracta, si quid in nobis virilis roboris manebat, excidit; sed qua laudes sortium Canebuntur, quaque et ipsi sortes canobant. Ad pronunciandi scientiam formetur puer: at nec vitia ebrietatis offingat, nec servili vernilitate imbuatur; nec amoris, avaritiae, metus discat assectum : nam frequens imitatio transit in mores. Qui sic loquitur ue sentit, an pateretur obscoenis canticis strepere christianas domos; legi privatim, aut palam pronunciari refertas tenerrimis affectibus tragoedias; aut etiam dari in theatro adolescentibus magistros et socios saltitandi ac declamandi, comoedos , mimos , scurras, baintron S, et caeteras id genus publicas pestes pudoris et honestatis Quid autem do magistri delectu statuat Fabius, discant parcntes christiani, quibus qui minimo sumptu Constat, optimus is videtur; aut obvius quisque sufficit; aut nonnisi comptus, ct clegans, et Potitulus quaeritur; aut ObS leta eruditione hirsutus maxime placci. Jubet diligenti studio eligi princeptorem sanctissimum quemque scujus rei, inquit, Priecipua prudentibus cura), a quo juvenis mores Primum, mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur: cujus disciplinae severitas, pudor inprimis et Castitas Constet, ut et teneriores annos ab injuria sanctitas docentis custodiat, et ferociores a licentia gravitas dolerreat : a quo puer nihil audiat nisi profuturum, nihil discat quod nescisse rectius fuerit. Plurimum illi do honesto ac bono sermonem osse vult, quia licet aliunde praecepta et exempla suppetant, tamen viva illa vox ulit plenius, prae

SEARCH

MENU NAVIGATION