장음표시 사용
101쪽
gio principi inusta sit, negotii totius cansas rationesque a suis initiis evolvendas suscipio. Odoardus , cognomento principis Walliae , ita a pueritia fuerat institutus, ut Regni potiundi neque cupidinem, neque Spem unquam
abjiceret. Hoc cum esset animo adolescens .eunctis regnandi artibus animum excolebat. In erant ei a natura dotes eximiae , quaecumque cadere in principem ornatissimum possunt . Forma supra Communem modium elegans , & Venusta , dignitate tamen quadam gravitateque mixta , quae deceret principem: Indoles excelsa, liberalis, vivida. Mens exporrecta. Se ingentium curarum aeque capax' ac patiens. Corpus ipsum agile , robustum , succi sanguinisque plenum. Addebat ipse in.dustriam, nullam praetermittens earum rerum , quae sunt in regali fastigio spectatissimae . Miram in agendo comitatem facilitatemque cerneres , quam hilaritas oris perpetua, Mlepor sermonis commendabat. Sed quantum abhorrebat a fastu superbiaque, tantum cavebat ne qua levitate se infra conditionem suam demitteret. Ab otio desidiaque alienissimus erat, maxime vero ab voluptatum illecebris , quae Romae plures juveni ac principi objiciebantur. Multiplici linguarum scientia florebat, Dec italice solum , sed latine, anglice, gallice satis commode loquebatur . Multa etiam, ut in tenera aetate, rerUm publicarum ac memoriae veteris intelligentia , 'quam libris lectitandis comparaverat.
102쪽
LIBER I. 9 Ad militarem vitam ferebatur incredibili
ardore , ut ad palaestram virtutis & gloriae . Et quamquam in orbe nihil , neque ad commodum , neque ad splendorem ac luxum desideraret ; atque a populo romano , ita uti regium principem decet, coleretur, hanc ta men sedem fastidiebat ea causa , quod Romae, ut in urbe sacerdotali, pacis tantum artes vigerent, ipse autem cogeretur interea partem vitae meliorem per desidiam traducere , atque in turpi otio langueseero. Belli ut ferre laborem posset , corpus assidua exemcitatione firmabat, ac durabat quodammodo. Ejus plerumque ludi decursiones equorum ,
- ac Venatio ; non ea tamen venatio mollior ,
quae visco cassibusve si, sed laboriosior illa, quae decutiendis ignito missili avibus , aut seris grandioribus exagitandis gaudet, in qua sic excellebat , nullus ut illum serme letus falleret. Haec ejus voluptas ex omnibus sapidissima, quam ad totum diem identidem protrahebat , non aeStu , non imbri , non ulla coeli inclementia deterritus , quin nemora saltusque invios pererraret. Sole occiduo domum se redipiebat . laetus ille quidem opima praeda , at fame enectus , sole perustus , aut frigore. Ita ad labores bellicos proludebat; quibus cum intelligeret suppetere sibi animum ;congruere aetatem ac vires , unum deesse qoerebatur, ut in schola Martis, quae sola duceret ad regnandum via , paululum erudire tur. Nam delineare arcem calamo, ac de Va-
103쪽
riis militiae legibus apte disserere otiosum putabat , nisi haec scientia usu ipso atque experimento expoliretur. Instabat proinde crebris apud patrem precibus, ne ultra se iu-nertem in urbe attineret. Mitteret se, ubi posset militarem artem experientia condiscere. Se, in spem regni natum educatumque, militem prius esse oportere, deinde regem.
Non aliis ad regnum gradibus deveniri posse. Generosum adolescentis ardorem tacite laudabat Iacobus pater, tamen intempestivos impetus leniter reprimebat, serviendum tempori ac necessitati dictitans. Immo vero obnitendum contra , reponebat ille , sottunae injuriam virtute reparandam.
Placuit nonnihil eius ingenio indulgere per
occasionem belli Neapolitani , quod anno MDCCXXXIV. ab Hispanis gerebatur contra austria cos. Indulgendi causa praesertim fuit, quod, proclinatis jam rebus Germanorum, ac toto sere regno in potestatem Caroli Hispaniarum principis reda isto, eius belli reliquias persequebatur Bervicii dux, magni nominis
imperator e Stu ardorum familia. Cum erga Bervicius exercitum contraxisset prope Ca je-tam, magnoque molimine pararet eam arcem natura loci atque opere munitissimam oppugnare , Odoardo permissum est ut ad Hispanorum casina contenderet , oppugnationem operosissimam inspecturus . Provolavit ille ad locum haud secus alacer, quam si Votorum
Summam eSSet consecutus . Tum ad omnia Diuitigoo by Corale
104쪽
disciplinae militaris ossicia ita composuit se , ut adolescens annorum quindecim grandibus
natu Ducibus, tiro Veteranis exemplo eSSet. Erant totius exercitus oculi in unum coujecti Walliae Principem. Νe quid noceret et ,
nequid incommodaret omnes metuebant. Ipse obequitare castra, cuniculos, aggerem, ma chinas , Vineas, quaecumque ad obsidionem facerent curiosius inspicere, solem ac pulverem constanter ferre. Idem instar militis v
luntarii primas laboris εc periculi partes s mere , nulli ossicio deesse. Arcem terra mari que appetitam pugnacissime defendebant Genmani , tela in hostes continenter adigebant, aepe ad disturbanda opera eruptionem faciebant. Odoardus, ubi dentior accideret Missilium grando, illuc accurrere; quoties praesidiarii erumperent, prodire in aciem primus; oce , exemplo commilitones incendere , belli quasi fax atque anima. Quae tametsi Bervicius, cui concredita ejus vita, minus proba, ret, utque audacter magis quam prudentes
suscepta coargueret, mirabatur tamen , a
caeteris ad incitamentum proponebat. Compulsis denique ad deditionem Austriacis , primus vallum supervadere conspectus est Odoardas, primus inferre pedem in arcem , uon per portas , sed per dirutos & hiantes muros, perque aggestos acervos lapidum voluit, plaudente milite, ae tantam in Regio adolescente vir. tutem admirante. Hoc militiae specimen priamum dedit, ex quo licuit augur ri, quae da-
105쪽
turus esset documenta virtutis , si quando bellum administraret ipse, neque vero di scendi. sed vincendi regnandique causa stringeret serrum. Post haec in urbem regressus , armorum desiderio vehementius exaestuabat , neque interim vetera sua studia intermittebat .
Accidit post breves inducias ut denuo vocarentur ad arma Principes , hine Regina Ηnngariae VI Caroli patris haereditatem tuente , inde multis petitioribus ad eam dilacerandam coortis . Eo bello cum Europae pars maxima deflagraret , Odoardus majora animo volutare coepit, de regno cogitare, hoc suum tempus, hanc occasionem dicere. Movebatur praesertim iacultate , quae nunc daretur commodissima, gerendae rei. Nam cum Reginae Η ungariae apertius adversaretur Galliae Rex , eam contra Angli tuerentur , rumorque inere bresceret, quam primum Anglos cum Austriacis societatem armorum coituros, exercitumque auxiliarem in Belgium transducturos; si avitum regnum hoc tempore reposceret, non defutura sibi Gallorum auxilia considebat. Ea ero quantulacumque essent, distractis exterono bello Angliae viribus , nequaquam dissicile
suturum sibi ope veterum amicorum , & clientium , qui multi in visceribua regni cem Serentur , regno ipso potiri arbitrabatur. Fiduciam augebat , quod intelligeret, non nihil turbarum factionumque esse intra Angliam , beneque multos Georgii Brunsvicensis impe-
106쪽
LIBER I. ID Irium aversari palam , ac carpere , quibus magis ad quem deficerent, quam deficiendi voluntas deesset. His de causis Iacobum patrem rogabat , sibi ut viam aliquam expedi-Tet testandae virtutis. Nam quid ultra expectandum y Aut quod longioris cunctationis pretium , nisi ut mora flaccescereut amicorum studia, inimicorum contra firmarentur posseS-sione vires, atque interim occasio, quae nunc se daret pulcherrima, praeteriret, nunquam fortassis in posterum reditura' In tanto Europae motu ac tum nitu, nullum principum indormire rebus suis, minime.vero omnium debere, Iacobum regem, jam tot annos regno spoliatum, atque exulem ; nisi forte inani regis nomine & honore contentus, de re ipsa parum laboraret. Se prompto esse animo, neque recusaturum pro gloria ac dignitate regis ac parentis sui , M pro communi causa familiae, cuivis discrimini caput objicere. Αudendum aliquando tandem aliquid, periculum iaciendum. Agi de regno, pro quo nihil nimis arduum videri debeat. Quod alias male
evenerit , posse nunc feliciter evenire; Et etiamsi res non succedat, haud parvum operae pretium fore tentasse tantum , atque ita Anglis In mentem revocasse, existere adhuc familiam regiam stu ardorum , eamque nec
juri suo cedere , nec rebus suis penitus desperare. Vera dici sentiebat Iacobus rex ,
tamen aetate atque usu rerum edoctus quan
107쪽
Oa LIBER, I. mere suscipiendum statuebat , & negotium ampliabat. Odoardus contra moras omnes impotenter serebat. Commodum ea tempestate adscitus fuerat
in consilium intimius regis Galliae Petrus Gnerrinus de Tencinio cardinalis, vir indi sirius , Stu ardiaeque familiae studiosissimus , qui cum olim designatione Iacobi regis in collegium cardinalium cooptatus suisset, hoc nomine debere se illi plurimum profitebatur, nihil optabat avidius , quam ut vicem repem dere aliquam posset principi de se optime me
Tito. Ac sorte nuper, Romae cum esset ,
negotia legationis gallicae administraret, non modo Odoardum frequentaverat ipse assidue , verum etiam in gratiam familiaritatemque ejus induxerat Τencinium equitem , fratris
sui filium, acerrimi virum ingenii, qui eradordinis hierosolimitani legatus apud pontia
ficem maximum constitutus . Tencinius ergo
Cardinalis, seu quod Odoardi desiderium per
Se perspexerat, sive occultis Tencini equitis litteris incitatus . statim atque in illud, quod dixi , regis consilium receptus est , hoc primum effciendum sibi statuit, ut Odoardus incalliam evocaretur , M ad regnum recupe randum subsidiis militum atque pecuniae juvaretur. Ita porro evocandum censebat, ut Iacobo regi spatium non relinqueretur consultandi super ea re diutius, mora εque nectendi . Nam neque ipse suopte ingenio abhorrebat a properantia , magnis interdum Ie-
108쪽
LIBERI. Io shus eonsciendis nilli , & quo celerius id perfecisset , eo se magis gratificaturum Odoardo. servidissimae indolis principi, sentiebat. Quia Vero corrumpi negotium poterat , si vel uni mortalium suboluisset, rem non benevole minus quam caute administrandam putans, in occasionem tacitus imminebat c quae quidem altro oblata quaerenti est in huoc modum . Sancitu inter II nugariae Reginam , ac Geo igium Brunsvicensem Augi i ae Regem foedere, deductisque ad Schaldin fluvium magnis utriusque gentis copiis , cum Sc nova Anglorum anxilia in Belgium deportanda propediem e sent , Sc Batavi , qui adhuc in uentris partibus fuerant, consentiIe parirer cum Austriacis , Sc quam primum consociaturi cum iis arma dicerentur ; agebatur in interiore consilio regis Galliae, si quo distrahi modo tantae hostium vires, ac dissociari possent. Appar bat namque, nisi concrescens turbo mature
dissiparetur, gallicis exercitibus minus recte futurum post hac in Belgio, cujus consciendae provinciat concepta spes erat. Hoc loco Ten- cinius, posse enim vero dividi hostium vires, non alio tamen modo posse facilius dixit,
quam si Iacobus III Angliae Bex, qui jamdiu
exul a suis regnis Romae degeret, in sociale bellum traheretur, Sc ad regnum recuperandum juvare tui. Filium illi esse virtutis egregiae, regni, gloriaeque cupientissimum, qui bellum administrare commode posset. Is si cum iusta militum manu in Scotiam se inser-
109쪽
ret, & aviti patrimonii possessionem armis reposceret, Scotiam continuo omnem in armis suturam , & magnam etiam Angliae partem transitio m facturam . Esse nimirum Scotos aci rebellandum pronissimos, cum aliis de cano Sis, tum praesertim veteri odio atque aemulatione cum Anglis, quos sub Georgio Rege longe sibi antepositos videant, ac rerum Suarum arbitros pati cogantur. Eosdem Stuardo-TUm totos esse, non tam superiorum regum
memoria , quos semper optimos aequissimosque habuerint, quam Iacobi nominatim caritate, quem susceperint olim tu credibili voluntate ac studio, regemque salutaverint. Maximo auistem opere auctum iri studium propensionem que eorum , Si praesentem Sc armatum vide rint Iacobi filium Odoardum, principem excellenti virtute, cunctisque corporis animique dotibus ornatissimum . Praeterea ex Anglis bene multos, sive externi imperii fastidio ac
satietate, sive innato rerum novarum studio,
respectare ad Stu ardos, ac suppaenitere jam plerosque ; quod regiam familiam, regni ha redem legitimam, nullamque noxam commeritam, indigne projecerint, ac tam diu exulare sint passi . Catholicos quidem certe Omnes , qui m Diti in utroque reguo essent, nihil malle quam catholico subesse principi , ac suo; qui si daretur, sublevarentur ipsi plurimum, & ab intolerandis oneribus , quibus modo oppressi inveniantur, respirarent . His aliisque. de causis natui me esse dubitandum,
110쪽
quin sola stu ardiani belli de nunciatione res Ariglorum publica multum perturbaretur, Angli vero milites cogerentur, relicto Belgio, in suam insulam celeriter renavigare , ac res suas domesticas, quae alienis potiores unicuique sunt, curare. Ita nihil obstitiarum gallicis copiis, quominus victoriae cursum proSequerentur in Belgio, ejusque provinciae arces impune occuparent. Ita ipsos fortasse Batavos continendos, ne quid contra Galliam hostile molirentur. Quod si fortuna coeptis aspiraret in tantum , ut stuardis denuo rerum potirentur in Anglia , familiam nobilissimam, apprime catholicam , &. Galliae semper addictam , in suum regnum restituisse, eamque novo ac tam insigni beneficio demeruisse, id enimvero Ludovico regi christianissimo pulchrum , ad decursu temporis utile etiam fore. Secundissima approbatione accepta est in . concilio Tencinii oratio . Rex , qui sinceram amicitiam cum Iacobo coleret , nec diffitere tur, fortunam ejus assiiciam ab se praecipue erigi oportere, consilium eo collaudavit magis , quod eodem tempore sibi facultas daretur utilitati suae serviendi, tum etiam gloriae, atque amicitiae. Decernitur ergo ut iubelli societatem vocetur Iacobus eo nomines III: Angliae rex : Ut ejus filius Odoar. dus Roma evocetur in Galliam : ut ad invadendam Scotiam naves & arma comparentur: In primis vero ut haec omnia festinatione summa , ac nullo strepitu administrentur.
