장음표시 사용
131쪽
desiderare, ereptum Civitati Romanae lumen.& ornamentum praecipuum conqueri . Prae caeteris Benedictus Pont. Max. quem omnium
primum Iacobus ipse Rex de Filii expediti
ne certiorem fecit , re audita, ac vehemen ter collaudata , a lacrymis non tempera. vit; sublatisque in Coelum oeulis, enim V tro beatissimum sore se dixit, si tot inter carulamitates , quibus jamdiu Christiana Bespu'hli ea eonflictaretur, hanc sibi laetitiae partem
reservassent Superi immortales, ut restitutam in suum Regnum Stuardorum familiam , exi mie catholicam , ac de re Catholica insigniriter meritam cerneret. Id sI eveo iret vivo se nihil fore praeterea cujus rei causa prorogari sibi vitam cuperet. Addidit Sanctissimus Senex , si qua re coepta provehere ipse posset, se neque oper* , neque aerario , utcumque tune ob temporum difficultates exhausto, par-ςiturum ; quam Verborum magnificentiam redeinde, factisque cumulate exaequavit. Fuit praeterea ex erudivioribus, aut Odoar di prosectionem reputans tacita solertia, ac selieitate consectam , non solum omen inde cepit rerum prospere gereDdaTum , Verum etiam videre sibi visus est redditum his te, poribus Demetrium , Seleuci Philopatoris Syriae Regis filium, quem tradit Polybius simit. limo olim asin ab urbe Roma, ubi obses attinebatur . excessisse, ac paterni Ueredita tem Imperii adiisse. Comparationem itaque instituit inter Demetrii fugam, prosectionemquo
132쪽
Odoardi, ac luculento scripto exaratam in vulgus edidit. Ut talium avidissima sunt Romanorum ingenia, libellus urbe tota volita. Vit , magnaque omnium approbationς suit exceptus , gratulante sibii Populo Romano, hoc etiam aetati suae rest re ex veteri amplitudi-ue ac dignitate, quod Romae educarentur Regum liberi, neque hinc prodirent nisi e Y cellenti virtute ornati , A ad regnandum optime instituti. Et erat sane utriusque sacthtanta similitudo , ut in Odoardo revixisset quodammodo Demetrium diceres. Principis utriusque conditio eadem , regalis scilicet. Ambo Regnis sibi debitis excludebantur, ambo Romae vitam inertem traducere cogebantur ; Ille quidem decreto Senatus, cui Reges omnium gentium parebant; Hic iniquit te fortunae, cui summos quoque Pcincipes
obtemperare necesse est. Animus inrique ingens, S. sortuna major. Congruebat aetas annorum viginti trium . Par discedendi causa ,supiditas Regni & gloriae: Neque minus Odoardo, quam Demetrio periculosa prosectio ,
eoque cavendum ut clandestina , 8c fugae quam simillima esset. Venationem proinde simulant ambo, eumdem ambo venationi locum designant prope Circeium montem ; Hoc Rutςm obleu tu , elusa omnium , ic maxime domesticorum sagacitate , alter ad ostia Tiberina divertit , atque inde vela facit in Phoeniciam ; alter.Cursoris habitu ac ria tu , uti dictum eat , sertur in Galliam.
133쪽
Unum defuit, ut quemadmodum virtutem Dein inetrii Odoardus fuerat aemulatus , ita parem meteret fructum virtutis , parem laboris exitum inveniret . Sed aliter visum Superis, quorum curiosius vestigare consiliR , nec uti te, nec fas nobis est.
Odoardus interea ab Oppido Capra rota, Nullam neque noctu , neque interdiu quietis partem capiens , Massam venit. Ibi ante ali. quot dies constiterat Anglus ille Nobilis, doquo dictum supra , 8c ad iter reliquum per
agendum cuncta providerat. Pervicerat in primis, ut sibi cum domesticoe quodam suo. Genuam progressuro pateret intra fines Genue natum aditus , praetermissci valetudinis ex perimento. Neque id aegre impetraverat; Sea quod multum resedisse per eos dies serebaturi estilentiae vis ita Sicilia, & Liguriae Claustra
axius custodiebantur seu quod ipse Massae Se . commovebat, qui locua propter vicinitatem minime erat suspectus ; sen demum quod venales custodes pretio corruperat. Quare simul atque Massam Odoardus attigit , Anglo, de quo dicebam, se adjunxit in morem famuli honoratioris, cum eoque Genuam , iter facere intendit ; Emensus antem equo praerupta ac confragosa regionis juga , Genuam ipsam intravit Idibus Ianuariis , circa meridiem , quinta quam Roma excesserat die . Hac primum in urbe, exceptus amici domo , quievit aliquantulum , curavitque corpus .. Nam aute hoc tempus neque vestimenta pQ.
134쪽
LIBERI. 1 29suerat unquam , neque Somnum ceperat, neque quidquam gustaverat cibi , praeter ovorum paria quaedam properanter hausta. Eadem tamen die in vesperam inclinati te , comducta rheda , iterum se dedit in viam Savonem Versus , quam postridie urbem subiit . At Savone parum ac prope nihil abfuit, quin praeteriti laboris fructum omnem, ac spem futuri perderet. Oram ligusticam, qua parteppectat ad occidentem Solem, intersecat Masechionatus Uneliensis . Eandem claudit, atque abΑ Gallia Narbonensi disterminat comitatus Niciensis: quae duae sunt Regis Sardiniae Pro. vinciae , haud magnae illae quidem, sed natura locorum, Sc angustis viarum saucibus trajectu dissicillimae. Rex porro Sardiniae, cum es et Anglorum Sc Austria corum, innexus foederi, loca haec cum validis copiis tuebatur contra Gallos , Hispanosque , qui jamdiu Ita liae imminebant, ejusque perrumpere claustra tentabant. Erat itaque per istum terrae tra-ςtum aditus Odoardo praeclusus . eaque propter conductum fuerat in portu Finariensi actuariolum hac lege , ut ad certum diem adesset
Nauarchus Savone, nostros viatores exciperet , ac transpDrtaret Antipolim, qui Galliae portus venientibus ab Italia primus Occurrit . Placuerat ejus generis navigium agile & expe ditum, tum ad celeritatem, tum ut propius radere littus posset, vitaretque occUISUm navium Anglicarum, quae toto illo mari longe lateque discuriebant . At quae soro uavigam Tom. I. I
135쪽
tium est , ressante Austro contumaci, & agi lato vehementius pelago, neque ad praestitutam diem Nauarchus affuit , neque Odoardo per sex ipsos dies egredi portu Savonensi licuit alio qualicum lue navigio . Quam mole sta acciderit Iuveni fervidissimo tam longa mora , pronum est conjecturam sacere . Postis quam Italiam pene omnem uno velut impetu pervolaverat , haerere cogebatur in ipso prope Galliae limine, atque eo prorsus in loco, ubi gravior instabat timoris causa, periculumque praesentius . Habebat namque in oculis minaces Anglorum puppes, totamque eam Oram praetexentes prospectabat. Quid vero si vulgata jam esset per Italiam, ut videbatur
credibile, prosectio ipsius ' Quid si, quod in
tanta delatorum frequentia facillimum factuerat, Matthevio innotuisset, Anglicae Classis Praesecto 3 Actum de se, atque omnino de
suis rebns sentiebat. In tam dissicili rerium articulo, merito perturbatis e comitatu caeteris , unus animum non abjecit Odoardus , Sed magis , ut virum fortem decuit, occurrere malo qtatuit, ac so tunae adversitatem superare virtute. Videbat omnem effie salutis spem in audacia repositam . Consilium itaque iniit audax , sed pro
loco ac tempore necessarium . Finarium progressus terrestri itinere , nactusque in promptu suum quod dixi actuariolum, eo statim conscenso, explicari ventis vela jussit , si forte nocte una posset Classem inimicam praeter
136쪽
vetii, quae in Anchoris stabat e regione villae Franchae. Quae demum cunque evenirent, fiduciam faciebant liberi commeatus litterae, quas ab Anglico Praesecto dolo exsculptas , ad eumque Romam delatas alibi diximus. Consilium , Deo protegente, ac Spirante a puppi vento validissimo, successit ad votum. Qui ὀdam tamen accidit, unde certius Suspicaretur cognovisse jam hostes de suo itinere, sibique insidiari, Prima luce, dum maxime illud peragit spatium , quod in er Monacum , 6c Antipolim haud longo tractu po rigitur , Angli e bellicis navibus conspicati
brevem phaselum tam procelloso mari, tam audacter vela iacientem, expeditum aphractum eum manipulo armatorum miserunt, sive ut interciperent eum , sive ut explorarent tantum . Cum neutrum liceret , quod erat Phaselus longo spatio summotus, Angli nihilo secius insequi fugientem institerunt usque Antipolim, eodemque pariter appulerunt. N que vero intra portum molesti esse desierunt. Rogabant nostri , ut intra Urbem reci phrentur ι Idem ut sibi liceret minaciter po- seebant Angli, venisse se assirmantes ad commenda et baria: Quod nisi admitterentur ipsi, neque vectores Finarienses admitti oportere contendebant. Gubernator Urbis , cui advenarum ignota conditio, ne alterutris injuriam
faceret, utrisque ex aequo exstensionem vetabat , praecise negans fas sibi esse quemquam ex ora Italica venientem admittere. Qua re
137쪽
essiciebatur , ut cogeretur Odoardus egredi portu denuo, atque ubi in apertum prodiisset , hostibus in praedam cedere. Aphractus interea Anglorum, ac Finariensis Phaselus quam minimo intervallo distabant, ac pene se contingebant, neque alteri alterius effugere aspectum licebat . Quod nunc dum reputo, periculum Principis exhorresco , qui tam proxime abesset ab hostibus numero pluribus, animo ferocissimis, & armatis. Vim illi quidem abstinuerunt , credo , reverentia asyli , quod nomen apud omnes gentes San-ε tam inviolatumque est. Cum tamen in eorum vultu quiddam extaret procellosum ac turbidum , id saltem rogarunt nostri Praetorem , ut Anglos annona instructos portu excedere
primos eogeret : Quo impetrato, Princeps aperuit illi se , ac conditionem suam. Hae it attonito similis Praetor , qui nihil minus cogitaret . Quod ignotum hactenus repulisset , prolixe purgavit se. Et nihilominus, ne ubderetur Britannis iniquior, qui negatam iis
exscendendi facultatem aliis concessisSet, traΠ-slato uti tune licuit in aliud navigium Principe, dimisit e vestigio , qua Venerat, onerariam , quam portu egressam Angli rursum apse petierunt, ac Monacum usque fugientem exugitarunt . Primis deinde se intendentibus tenebris , nullo edito strepitu , portum Gubernator adiit, eductumque e Navigio Principem in paratam domum introduxit. Paucas Antipoli horas Odoardus posuit, soli notus. Gum
138쪽
LIBERI. 13 3bernatori. Hinc terrestri itinere A venionem contendit, qua in Urbe cum degeret Ormon- dii Dux , vir aetate ac rerum Usu gravissimus , Stuardiaeque familiae vetus Cliens , cum
eo communicare sua consilia, atque omnem
ordinem gerendae rei constituerat. Quo facto , praemissis ad Galliae Regem nunciis adventus sui , Lutetiam venit . Aliis interea super aliis ex Italia litteris nunciabatur Londini, Stuardium Principem,
Iacobi Regis Regni Anglici petitorem illi
vocant stium natu majorem, repente ab urbe Roma in Galliam evasisse, haud dubie evocatum ab Rege Galliae, qui hujus objectu Principis hostile aliquid machinaretur adversus Angliam . Rumor, etsi Aulae Londinensi molestus, spernebatur initio, non quod vanus putaretur, sed quia intererat Georgii Regis ne glisceret in Vulgus res, qua valde turbari sta ins rei publicae poterat . Ecce a tem haud multo post afferuntur ex Gallia Nuncii , Classem ingentem, quae jam ante magno apparatu, Sc ignoto consilio in portu Brestensi adornari coepta esset, tandem armis militibusque, M omni belli copia instructam probe vela fecisse, Sc ad fretum Anglicum, quod manicam vocant, proras direxisse. Alii
mox Superveniunt , rumoremque dissipant, no-Vam parari Classem Dunquercae; tantum vero navium ac militum eo contrahi, ut plane appareret de transportando exercitu, exscensioneque facienda cogitari. Quin Angliae Scottae-
139쪽
ve littora tanto molimine peterentur, nemo dubitabat. Et erant qui dicerent, visum sibi Dunquercae Iuvenem praeclara serma, cultuque insigni, quem majores minoresque Duces
unum prae caeteris venerarentur, praesertim ex
Hibernorum Legionibus Regi Galliae stipendia
facientibus; Hunc vero ipsissimum esse Odoardum interpretabantur. His rebus cognitis , turbatum est Londini, ut in negotio gravitatis supremae. Georgius Brunsvicensis Rex, aeque timendum sibi intelligens externe ab incursione Gallorum, atque interne ab turbulentis multorum consiliis, qui rebus novis studere, ejusque aversari Imperium videbantur, consilium solemne indicit. Post ipse in consessum veniens, quid contra Angliae libertatem religionemque in Gallia agitetur, docet. Ordinibus autem regni denunciat, si quidem manere velint in fide Regis, cui se se Sacramento obligaverint, nunc re 6t factis osten. dant . Responsum est ab utroque ordine . se vero in Regis potestate semper laturos, neque permissuros ut contra communem patriam 8c religionem quidquam inceptaretur impune . Dictis facta consenserunt . Nempe Angli, tum insita aemulatione a Gallis dissidentes , tum contra eos recentibus osseusionibus esserati , etsi ab Stuardiis suopte ingenio minime abhorrebant, hos tamen imponi sibi per vim ab Gallorum Rege, iniquissimo ferebant animo. Hinc ad hostium impetus propulsandos studium omne conversum,
140쪽
LIBER I. I 3 SN quaedam praevertendis motibus intestinis
Pi incipio contra Odoardum nominatim, ut contra hostem publicum, Regnique perturbatorem majestatis lege damnatum, atrox edictum proponitur. Eum si qia is mactaverit, sicario triginta librarum Anglicarum millia epublico aerario persolvenda promittuntur, quae
summa ad rationem nostram revocata nummum
est aureorum centum viginti millium . Catholici deinde omnes, quod ea natio clam favere Stuardiis putabatur , Londino excluduntur, de nunciaturque iis, capitale sore si intra decimum ab Urbe lapidem inveniantur. Erant sub signis octo militum. veteranorum
millia , in Belgium prope diem devehenda ad
exercitum foederatum. His injungitur, insulane excedant. Et quia parum in his esse prae si dii videbatur, suppletur novis delectibus Regius e Xercitus, novi scribuntur milites, & ad ultimas Regni oras , quae magis paterent hostibus, in praesidio collocantur. Educuntur praeterea bellicae Naves, totumque praetexere jubentur littus , qua parte vergit in Galliam . Trevorto demum Legato Anglico, qui Hagae comitis apud Batavoa considebat , negotium datur, ut mittenda quam primum curet in Anglia in sex armatorum millia, quae pro Veteri amicitia ac societate invicem sibi auxilio deberent Angli. Batavique , periculo ingruente . Namque in hans legem a longo tempore consenserunt duae nationes conjunctissimae , I. M
