장음표시 사용
121쪽
i i 6 LIBER I. usitati ab circumfusis Aulicis animadversum .. Remotis quin etiam dapibus, breve temporis: spatium per hilariora colloquia traductUm est, donec assurgens Rex filios dimisit, ac faustae
prece abeuntes est prosecutus. Prior in sua couela via se . contulit Odoardus ; at mox per aditum interiopem regressus ad Patrem , ΩΟ-ram cum eo integram sine arbitris posuit. . Atque hoc demum in congressu, cum Su- prema verba loqueretur moerens Pater , me
rens item Filius exciperet, credibile mi non- . nihil naturae fuisse condonatum. Nullas equi rdem fuisse unquam lacrymas puto Veriores justioresque. Divellebatur ab amantissimo Pa tre Filius, quo non alius amabilior, futurus. in tempus posterum, non solum procul abi , ipsius conspectu, quod tamen esset gravissi mum, sed inter ignotos, inter incerta belli perieula , , sexcentas morte&, uni relictus sibi, ac suae virtuti. Ac Iacobus quidem Rex,
ut erat propter adversos fortunae casus aerumnosissimus Principum, ita isici filio Patrum, sortunatissimus sibi videbatur, ac poFro erat Vicissim Odoardus, quantumvis de se parum sollieitus , Patrem tamen optimum , a quo egregie educatus, & ad hanc ipsam qua ducebatur gloriam institutus fuisset, quem vitae ducem, quem l virtutis magistrum habuisset, qui cum conjunctissima semper voluntate Vixisset, in tristi senecta, atque orbitate invistissimus relinquebat. Una tamen re, inquit, multum erigor , atque Sustentor ,' quod id
122쪽
LIBER I. IIIllenrico fratre non leve tibi solatium .solitudi-Nis relinquatur. In eo certe situm es habituros multo meliorem me. Hujus praesentia filii desiderium alterius soleris licebit, donec melior nos sortuna conjungat . At, si quid veri mens augurat, brevem moerorem excipiet voluptas summa . Adest fortasse praestituta divinitus dies , qua vertantur familiae nostrae vices, ac damna sarciantur. Vive Rex , th-que mihi ac Regno incolumem serva. Ad ea Iacobus, pauca pro loco ac tempore proloeutus . Macte, inquit, fili ista virtute, ac scito , unam mihi rem fore in hac vita jucundissimam amoto te , quod recursabit subinde menti tua isthaec excelsa indoles , ac
talis me filii patrem esse gloriabor . His dbctis , Syngrapham plotulit suo obsignatam nomine , qua Odoardum Filium Walliae Prinei-pem Regnorum suorum Angliae, Scotiae, Hiberniaeque administratorem supremum appeb labat, in eumque Regiam potestatem transserebat . Hanc, subjecit, habebis apud te, cum usus poscet in publieum emittendam .
Nulla dehinc addidit plena pietatis ac prudentiae monita, quae meminisse olim juvaret. Postremo in genua proVolutum arcte complexus , eique bene precatus , fientem fletu ipse madidus secedere , atque ire cubitum jussit. Paucas admodum quieti horas Odoardus de dii. Circa tertiam vigiliam noctis adesse rhe-dam , ac tres praeterea equos' cum ephippiis
jubet. Velle enim proficisci ante lucem, M
123쪽
r 18 LIBER Leodem die, si ita superis placeret, Venationem auspicari Cisternae. Quibus rebus celeri ter administratis, Duci Eboraeensi nunciari a se mandat, ut pone, eum visum fuerit , subsequatur: Ipse , assumpto viae Comite Scheri indonio equite, quo utebatur Progubernatore , Cum eoque conscensa rheda , ad portam Lateranensem progreditur. Praeiverat aliquanto
Stagordius eques, Praefectus Regii Stabuli, sequente, & equum phaleratum manu ducen te eo famulo , quem de itinere Galli eo mo
nitum diximus; atque hi pariter, ut jussi
fuerant, in ipso egressu portae constiterant , Principem opperientes. Odoardus, ut affuit, eos conspicatus in equis stantes, perinde quasi subito equitandi aestu corriperetur, consistere aurigam jubet, rheda delabitur. insilit. que in equum. Tum . rhedarium famulosque at falleret, . elatiore voce dennneiat Scheridonio, pergat ipse quidem suo itinere per Marinum: Se per Albanum Oppidum viam carpere , affuturum, uti juveniliter gloriabatur. Sternae multo quam ipse temporius. Nimirum a porta Lateranensiti progredienti duplex objicitur via, utraque Cisternam ducens, per Marinum una, altera per Albanum, quae duo sunt Oppida suburbana, salubritate Coeli . ac Romanorum praecipue rusticationibus nota. At prior militaris, Sc multo commodior. Per certa enim intervalla hospitia sunt publiea constituta , ubi quicumque ultro citroqne commeant, pretio persoluto, veredos , si vo-
124쪽
iunt , M aurigas ad celeritatem commutant . Hac ire Νeapolim publici Tabellarii solent . Altera aliquanto est brevior , sed per hiemem foede lutulenta , crebris gurgitibus intercisa , ac serme impervia. Prius vero quam ad id viarum divortium venias , altera occurrit ad laevam via, qua itur Tusculum. Iam ergo Odoardus sibi per agrum Albanensem iter esse fingebat Obstare in speciem Scheridonius doli gnarus. Difficultatem itineris , quod es
set ea tempestate impeditissimum, osjectare :Id si resciret Rex , aegre laturum pronunciare. At surdo canebat. Odoardus, admisso incitatoque equo, . viam pervolat cum Si aD sordio, ac famulo, ejieitque se in viam Tusculanam: Quod ne Rhedarius animadverte ret , Scheridonius interea demorari parumper eum, ac distinere studuit, simulato in ascen su rhedete lapsu fortuito, nec innoxio: Atque ubi satis spatii interfluxisse visum, tunc demum progredi jussit. Dilapsus in hunc modum Odoardus, atque ab oculis Rhedarii subductus, capiti inducit tegumenti genus, quod
totam prope faciem velaret. Eo uti viatores solent hiberno tempore ad arcendum frigus , ipse ne internosci a quoquam posset utebatur. Τum dimisso Staisordio, datoque ei negotio uti suas ex condicto partes ageret, jusso autem famulo sequi se, cum jam praeteriis-- alia ex parte rheda , convertit equum, relegitque celerrime quod peractum fuerat via ad portam usque lateranensem. Hinc desse-
125쪽
flans ad dexteram secus urbis moenia, totum que ambitum murorum quam longo tractu poserigitur , silentio noctis praetervolans , Flaminiam primo, deinde per pontem Milvium viam ingreditur, qua itur in Etruriam. Erat ipsi necessario utendum aliquo stra ta gemate, si quidem frui vellet beneficio publico veredorum, Se qua coeperat sestinatio ne iter prosequi. Namque ita lege cautum est, ut equi isti meritorii non tradantur via. toribus , qui privatis equis ab initio instituerint iter . Neque id non praeviderat Odoardus. Itaque multum cum processisset, relicta via militari, divertit Caprarolam, Oppidum tricenis quinis ab urbe millibus passuum, subiitque recta in aedes Farnesianas , aedisicii
mole atque structura nominatissimas, quae erant
id temporis Trajano Aqua vivae Cardinali, Regis Hispaniarum a puci Pontiscem Maximum
administro, permissae ad rusticandum; ita ut Vulgo unus aliquis putaretur e Cardinalis ejusdem familia. Porro ' A qua viva in anteceSSUmsutpote arcani totius conscius A particeps, ad
esse ibi jusserat e proximiore equili publicos
equos duos in usum, ut obtendebatur, Tabellarii occulte in Hispaniam mittendi . Quicum essent in promptu , pasti atque ephippiati probe, nihilque deesse praeter sessorem videretur, eos Odoardus Tabellario haud absimilis , sumpsit confestim sibi , eademque die ingressus denuo viam consularem, iter deinceps reliquum usque Genuam quatri-
126쪽
duo consocit, equis per usitata spatia com
Eo ita diurnis nocturnisque itineribus pro grediente , Cisternae interea ad rem occultan δam fabula agebatur pulcherrima, ac propter
novitatem Varietatemque eventuum non tacenda, Actores pauci, sed egregii omnes, atque omnium facile Princeps Scheridonius, quem extra portam Lateranensem ab Odoardo relictum demonstravimus. Is ubi Cisternam attigit, percunctatus ex iis qui primi oceu direrunt domesticis de Ρrincipe , neque dum advenisse eum edoctus, mirari vehementer angique coepit. Enim vero juveniliter illum seu cisse dicere, qui viam eo anni tempore impeditissimam inire maluerit, relicta cc mmodici re ac tuta . Accusare se, qui permiserit . Quae cum impatientius, ic irato similis pronunciaret, agmen famulorum turbari, ne quid
adversi acciderit suspicari, sperare imen me liora , num appareret subinde quaerere. Evo lutis hanc inter anxietatem ac metum horis circiter tribus , adest cum suo comitatu Dux Eboracensium. Tum vero graVissime turbatum est. Nam cum reliquisset Odoardus amantissimas ad Faatrem litteras de sua profectione in Galliam, eique tradi jussisset in ipso
itinere Cisternensi , nuncio nec opinato adolescens glaviter vulneratus , facile ad eam se composuerat aegritudinem, quae erat nunc simulanda de industria, ut veri species imponeretur fabulae. Dux ergo Eboracensis, cOIID
127쪽
perto nondum advenisse fratrem, qui tanto praeisset intervallo, ac viam breviorem te nuisset , perturbatus ; inquies , omnino aliquid subesse infortunii statuebat. Mittendos proinde quam maturrime certos homines per viam Albanensem , quid acciderit explorandum. Dum parantur equi, dum turba d mesticorum ut in gravissimo casu trepidat ,
nunciatur advenire citato equo Stassordium . Ea res metum cumulavit majorem in modum, eum solus conspiceretur is , quem eonstabat
in viam se dedisse cum Principe. Statardius, ut affuit, equo delapsus , praefatusque bono sint omnes animo , frustra expectari eo die Principem docet , nec sorte affuturum nisi
post triduum . Equo videlicet hand Albano procul prolapso, allistam humi esse leviter
a namque costarum impegisse sic, ut non nihil tumoris extaret . Ob eam rem divertisse
in proximas aedes Albanenses est Albani principale Palatium , Iacobo Regi in usum
Rusticationis addictum , ibique curationis causa corasistere. Periculi subesse nillil ; at nisi remedium praesens adhibeatur , censere Chirurgum, dissiciliorem longioremque curatio, nem fore. Unum modo Principi cordi esse,
ne quicquid id est innotescat Regi : Rogare
propterea, ne frater, ultusve domesticorum loco se commoveat, sed perinde omnia, quae ad venationem pertinent administrentur , ac si ipse adesset. His auditis rebus Seheridonius, haud secus quam si vera nunciarentur
128쪽
exaestuans, se Vero negat posse cohiberi quin Albanum propere accurrat . Tali loco , ac tempore deseri a se Principem, suae praese tim curae commissum, nefas dicit. Statardius contra per quidquid sanctum ubique est or, Te , atque outestari, ut quiescat. Principi nihil neque ad vitae usum, neque ad curationem deesse. Ad omne ministerium sussic te se, unumque famulorum, qui adesset, praeter aedium custodem. Si quisquam alius accederet, id oppidanis suspicionem allaturum, atque inde rem, quam esse occultissimam
oporteret, facile divulgandam, magna Regis perturbatione, nec sine principis indignatio.
ne ac stomacho. Vera dici persuasum est cunctis , qui circumsusi aderant; cumque aequum videretur morem gerere principi , Scherido nius, vix demum multorum deprecatione a suasionibus exoratus, nihil ultra movit. Sta sordius Albanum se retulit ; Dux vero Ebo. racensis , ne de lapsu Principis cuiquam in dicaretur, domesticis in communi interdixit . Rem ita confictam, quia vero simillimam , veram crediderunt bona fide omnes ad unum, familiares pariter atque externi; neque enim impetrari potuit, ne statim ad aliquos Cistedincnsium manaret . Eidem assirmandae opinioni , diebus proxime consecutis submittebatur identidem Albano nuncius cum Stassordii eo die illis, quibus de valetudine Principis meliora afferebantur, quodque, promissum initio fuerat de ipsius adventa ac diem tertium, d
129쪽
nuo promittebatur , ac certius. Illuxerat tamdem tertius dies . Eo adventurum die Principem nemo dubitabat: Cum circa occasum Solis, dum maxime in occursum ejus prodibat Eboracensium Dux, adest praeter omnium opinione in tabellarius cum Statardii litteris , in quibus erat, plaeere Principi ut venatio transferatur ad lacum Foliani, quo accessurus ipse 'esset die insequenti. Iaeet Foliani lacus ad radices Circaesi montis , longe a Cisterna millibus passuum decem. Venatu abundat locus,&. ad occultandum arcanum mire opportunus videbatur , retrusus quippe , infrequens incolis, si paucos piscatores excipias, mera solitudo. Huc igitur migratum est postridie, didit a prius iam a Cisternae , eodem properas μse jam Principem ex Albano. Tum, etsi nullus appareret Foliani Princeps. eaque re Varie afficerentur servuli , venatoresque , Vena tio nihilominus laeta instituitur ab Duce Eboracensi, suamque uti quisque agat rem cun εctis edicitur. Plures venatio dies tenuit; quo tempore de absentia Principis nemo familiarium commonere quemquam externorum pDruit; tum qnod erat commercium cum caeteris mortalibus interclusum , tum quod clan culum resignabantur omnium litterae , ac si quae ea de re mentionem facerent, igni trade.
bantur. Nam ad piscatores quod attinet, qui diebus prope singulis ex eo lacu piscium ingentem copiam convectare Romam solent, homines mire rudes , solum adire forum pisea-Diuiligod by Cooste
130쪽
LIBERI I. Itorium soliti, nullam suspicionem iaciebant. Et nihilominus iis, cum discedebant Romam, conceptis Verbis mandabatur , ut si forte in terrogarentur de Walliis Principis lapsu ac
valetudine , eam dicerent ex toto con3anUisse, Valere quam qui optime, laboremque a S siduum in venatione ponere. Haec ut opinio Iatius spasgeret cir , Romam mittebantur iden iidem Apri , capraeque silvestres magno nume- To , atque inter procerea dispertiebantur no
miue Principis, veluti pars praedae , quam Ve' natu collegisset. Atque his demum artibus effectum , ut de itu ejus in Galliam nnitus in urbe rumor, ac ne suspicio quidem fuerit ad dies undecim - POStea vero quam res manavit in publicum , dissicile dictu sit , quanta civitatem admiratio compleverit, qui deinde motus animorum , quam varia hominum judicia tae. xint . Nullus ad plures dies sermo frequentior exauditus . Ea de re snmmi infimique , ut sua quemque studia affecerant, ita exustimare , ac loqui. Pars laudare virtutem at critatemque Regii Iuvenis qui avitum Regnum quocumque suo periculo quaesitum isset. Pars consilium ejus. mirar, magis, quam pTobare. Multi sententiam sustinere , Tei exitum expectandum dicere. Boni omnes, qui semper in urbe sancta quam plurimi , ut id ad inerementum Religionis feliciter eveniret, superos comprecari, ac vota iacere. aequi tamen pariter iniquique Iuvenem interea ornatisaimum
