Opere latine e italiane dell'abate Giulio Cesare Cordara dei conti di Calamandrana. Tomo 1. 4. De vita et scriptis Julii Caesaris Cordarae e Societate Jesu quamdiu ea stetit commentarius Caroli Odoardi Stuardii Walliae principis expeditio in Scotiam

발행: 1804년

분량: 316페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

& multum debere me sentio , di aliqua re gratificari summopere velim . Ut deinde socia cedat res, optare magis possum , quam promittere. Habet certe ipsa nonnihil disse ultatis , di in arbitrio cujuspiam ex potentioribus posita est, apud quem minus sortasse valeo , quam ipse judicat. Vale . Romae vi. Idus Novembris I 75I,

92쪽

WALLIAE PRINCIPIS

EXPEDITIO IN SCOTIAM LIBRIS IT COMPREHENSA.

94쪽

FRANCISCUS CANCELLERIUS. Opus ego in lucem edo non meum, quod meum alioqui appellare possum jure donationis. Atque ut intelligas, amice lector, quo pacto

istud ad me pervenerit, quibusque ego rationibus edendum existimaverim, haec paucis habeto. Scriptor istorum Commentariorum , vir aeque modestus ac doctus , qui cum est mihi intima neces situdo, eos concinnaverat qu dam, habebatque a longo tempore apud se repositos, adeo occulte , ut neque ego, neque alius quisquam mortalium sciret. Novissime, dum una sumus, atque alios ex aliis sermones ducimus, incidit sorte

mentio de Stuardio Principe, de quo tandiu nihil resciri certo posset. Quaerenti autem mihi ubinam gentium diversaretur, qui viveret, &an viveret λ Haec omnia, inquit ille , sunt in

obscuro. Illud certum, in meis adversariis vivere egregium Principem , ac porro victurum , atque ita quidem, ut semper lateat: Ad ea mirari ego quid ita esset: Tum ille apertius indica re de scripto quodam suo, quo olim celeberrimam Ρrincipis expeditionem esset executus ' quod a se factum a jebat, magis fallendi otii, aut exerincendi styli causa, quam ut vellet opus privato

studio eleboratum publici juris fieri. Rogavi per

amicitiam , ut ejus legendi copiam mihi faceret. aegre inducebat animum t Induxit tamen ea te.

95쪽

rum recepi. Iam non est ut reseram quam cupide, quantaque eum voluptate opus totum v

raverim . Placuit sane mihi majorem in modum, tum ob eloquii nitorem eximium, tum quod scripto comprehensas viderem res scitu dignissimas, & ad memoriam posteritatis insignes. Reddidi cum fide scriptum amico, at simul questus nonnihil sum , quod rem talem me tamdiu celasset, ac multa subjeci, quamobrem opus egregium non videretur ultra in turpi situ ac tenebris relinquendum. Ille metum excusabat suum,

cum diceret, valde vereri se hominum judicia, hac praesertim aetate, cum fastidiosi plerumque viunt homines. nihilque in hoc genere intactum, nihil non acri censura notatum dimittere comsueverunt. Se quidem de Stuardio scripsisse nihil, quod non ante scriptum ab aliis, vulgatumque invenerit, & quaedam non tam de suo scripsisse, quam ex Italicis, Gallicisque mon mentis descripsisse, ac latine reddidisse. At d biam sibi esse monumentorum fidem, quibus

nullum auctoris nomen esset praefixum: Neque proinde se de veritate eorum, quae traderentur, certo Scire, neque pro omnibus vadem sponSoremque esse velle. Hic ego, tametsi hominis prudentiam mecum ipse tacitus collaudabam, ho tari nihilominus eum ut auderet, neque ob Vanum obloquentium metum illustri monumento fraudaret istorum temporum historiam. Nam quam multa sunt, ajebam, hujus generis scripta vitio eodem laborantia, haud satis explorata scis

licet veritate factorum λ Carpuntur illa quidem a multis , at laudantur ab aliis, leguntur ab omnibus ; nec si quid salsum admixtum vero est,

96쪽

idcirco sua scriptoribus laus, aut sua legentibus utilitas deperit. Condonantur facile humanae in. firmitati errores, qui ex ignoratione Veri, non ex animi pravitate videantur profecti ' praesertim quod certis in rebus veritatem ipsam attingere, & ad liquidum perspicere, difficile admodum, ac desperationi proximum est: Haud facile invenias factum paulo grandius, in quo ex

ponendo scriptores omnes consentiant. Narrantur

eadem aliter ab aliis. ut quisque audivit scilicet , & interdum ut sua quemque affecerunt Studia , ac privatae cupiditates. Inde eodem de aris gumento historias circumferri videas plane diversas, sibique invicem oppositas, quae tamen singulae apud aequos rerum aestimatores & pre. tium & laudem habent, quod sciant Scriptorem unumquemque Veritatem viis quibus potuit exquisiisse, nec diligentiae in ea investiganda pepercisse . Ad rem praesentem quod attinet, ni

hil, addidi, de Stuardio Principe a te traditum video, quod non ante actis puΓlicis, multorum linguis ac literis, fama ipsa traditum pervulga tumque fuerit. Siquid nihilominus salsi subest, scribat alius licebit, & emendatiorem cudat hi. storiam . Haud parum operae pretium e it, si idipsum tibi debeat Respublica literaria, modo

ne facta praeclara omnino in oblivione sint. Haec ego perorabam, & valuit ad extremum oratio apud hominem docilis ac sequacis ingenii. Quamvis enim nullis sibi rationibus persuaderi sit passus, ut opus ipse suum ederet, illud tamen dono dedit mihi , utque de eo pro arbitratu statuerem prolixe permisit, hac tantum conditione imposita, ut siquidem vulgandum censerem, Scriptoris nomen omnino reticerem , cujus rei justas

97쪽

lector, causam, cum ego opus non meum typis edendum susceperim, unaque habes rationes comsilii mei penitus explicatas, quibus quod bene de te mereri studuerim, id velim aequi bonique

facias. Vale . Dissiligod by Cooste

98쪽

LIBER PRIMUS.

'ligiante Europa eo bello, quo bello de

haereditate Caroli VI Caesaris certabatur, cunctisque prope regibus , vel sua vel sociorum Causa, Voluntate vel necessitate, ferali dissidio implicitis, inter actores magnae tragediae principes ostentat se ex improviso Odoardus Stu ardius, Iacobi III magnae Britanniae Regis filius natu major, cujas ego res una expeditione gestas brevi commentario complector . Ae principio quidem inermis in theatrum progreditur, juvenili serocia magis quam prudenti in speciem consilio , ausus discrimini socommittere. Spectatores in exitum rei intenti mirantur audaciam temeritatemque ejus , qui nullo apparatu, nullis copiis, ac praesidio admodum nullo sustinere molem belli contra' potentissimum hostem velit. At idem mox, collectis industria viribus, novam aperit scenam, cujus aspectu Europa haeret omnis admiratione defixa. Validis succinctus legi nibus regna invadit jure sanguinis sibi debita, arces opere ac natura firmas expugnat,

praelia iacit, victoriis inclarescit, ea demum felicitate rem gerit , ut potiturus majorum

99쪽

snorum imperio videretur, nisi praeclaris ca piis Attuna defuisset; id caeteroqui as et tus, Ut, sin minus sibi A amicis multum prodesset suis, magnamque Europae Universae rerum, ac consiliorum commutationem afferret.

Haec, tametsi fama pervulgata, visum litteris tradere , tum ut sua virtuti laus tri buatur , tum ut ad memoriam posteritatis transmittantur facta scitu dignissima, quorum testis Sc laudatrix aetas haec nostra suit; e

que iacio libentius , quod princeps magnaniamus magis quam felix , subita rerum conversione dejectus profligatusque , secundissimis initiis longe dissimilem habuit exitum , nec alium ad extremum cepit fructum laboris, nisi hanc ipsam , quae maxime litteris continetur, opinionem Virtutis, ac nominis immortalitatem : lenimentum amissi regni miserum sane, sed tamen debitum. Moveor etiam ad scribendum ea causa, quod facinora qua tumvis illustria , quae.tamen successu caruerint, ex hominum memoria Deile dissuunt, nisi eadem suerint accurato, ac proprio Volumine comprehensa ; seu quod ea scriptores rerum pubbliearum attingere indiligentius solent , seu quod minus attenduntur res , quarum nulla extent vestigia , seu demum vitio humanii ingenii L cujus proprium est solam mirari, atque in pretio hasere selieitatem. Adde quod incepta hujus generis improspera

multi e vulgo temere reprehendunt, consilia ex eventu extimare soliti. Ea quidem certe

100쪽

LIBERI. 95

plerique malignius laudant, es parcius; quasi

vero quidquam desit ad laudem , cum sola deest fallacissima rerum sortuna. Sane is, doquo scribimus, Odoardus, si susceptam expeditionem , uti sortiter gessit, ita etiam seliciter confecisset, liceros haberetur opinione omnium Summus, omniumque genti iam linguis ac litteris, ut aevi sui miraculum celebraretur: Nunc vero plenum cladis, dejectum. profugum , soli pro merito admirantur ii, qui de rebus recte existimantes , probe inteligunt, gloriam virtute partam sortis errore non aboleri , nec quidquam 'deesse ad Enmmam laudem, nisi virtus 8c consilium desit . Ad me quod attinet, si regnum Odoardus, quod

certe promeruit, re esset adeptus, regnaret

que nunc in avito solio Londini , selieiorem ego illum ducerem, non sortiorem, prudenti

remue, non ea commendatione, quae in vi

tute posita est , digniorem. Deesset immo mihi ex ejus laudibus sere praecipua, toleram tia malorum invicta, di in adversis rebus constantia admirabilis , quae laus non cum amicis communicanda , non inter milites diis videnda, sed tota ipsius ac propria est , niihique materiam scribendi amplissimam dabit. Iam ergo narrationem ingredior admirandam initio, progressu laetam ac Variam , exitu luctuosam , Odoardo , ejusque nomini quaecumque inciderint , gloriosissimam . Ac primum omnium ad amoliendam temeritatis notam, si qua sorte ab rerum imperitis egre

SEARCH

MENU NAVIGATION